Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

De causa reprobationis

QVESTIO III. DE REPROBATIONE.

CIrca tertium quaeruntur duo, Primo an reprobatio habeat causam a parte hominis Secundo an habeat causam a parte Dei.

Articulus 1

An reprobatio habeat causam a parte hominis

Articvlvs I. An reprobatio habeat causam a parte hominis

AD primum sic proceditur. 1. Rom. 9. Super illud, Esauodio habui, Glos. Esau subtracta gratia per iustitiam reprobatus est secundum exigentiam meritorum.

2. Reprobatio importat tria, odium aeternum, obdurationem temporalem, futuram damnationem: sed meritum hominis est causa damnatio nis, & obdurationis, & odij, quia Deus neminem odit, nisi propter peccatum: ergo est causa reprobationis.

3. Voluntate antecedente vult Deus omne homines saluari 1. Timoth. 1. Cum ergo quos reprobat, velit damnari, hoc est voluntate consequente: sed voluntas consequens est ex nostra causa, secundum Damascenum: ergo nos sumus causa reprobationis.

4. Non propter merita aliquem condemnare, iniustum est: Deus autem iniustus non est: ergo quos reprobat, propter merita reprobat,

Contra. 1. Rom. 9. Cum nihil boni aut mali egissent, non ex operibus sed ex vocante dictum est, Iacob dilexi, Esau odio habui: ergo De reprobatio non causatur ex operibus hominis

2. Temporale non potest esse causa aeterni: ergo nec temporale meritum causa aeternae reprobationis

3. Si meritum est causa, aut ergo ineritum in actu, aut in prescientia: si in actu, contra, effe ctus non est potior causa: si in praescientia, contra, praescientia meritorum Deus est; actus aeter nae reprobationis Deus est; nihil autem est causa sui ipsius

Respondeo. In reprobatione tria intelligun tur: aeterna praeuisio, temporalis obduratio, & futura damnatio: quoad primum, meritum ho minis non est causa: quoad secundum, est causa meritoria & effectiua: quoad tertium, est causa meritoria, sed non effectiua

Ad 1. De Glos. Resp. Loquitur Glos. de iustitia reprobationis quoad temporale connotatum, non quoad principale significatum aeternum.

Ad 2. De odio & obduratione. Resp. Odium Dei dicitur secundum effectum, non secundum affectum: vnde odium proprie non est reprobatio essentialiter, sed reprobationis effectus

Ad 3. De voluntate consequente. Resp. Huius. modi antecessio & consequentia attenditur, non quoad voluntatis actum, sed quoad volitum: sic autem ex nostra causa Deus vult nos damnari, ita quod Iy ex nostra causa, determinet actum damnandi non volendi,

Ad 4. Non propter merita &c. Resp. Reprobare importat praeparationem poene inferenda propter merita: vnde Iy propter potest determinare verbum ex parte preparantis vel rei praeparate: primo modo, non propter meritum reprobare, iniustum non est; sed secundo modo, id est praeparare poenam homini non propter merita inferendam.

Articulus 2

An damnatio habeat causam a parte Dei

Articvlvs II. An damnatio habeat causam a parte Dei.

AD secundum sic proceditur. 1. Sicut se habet praedestinatio ad salutem, sic reprobatio ad damnationem: sed praedestinatio est causa salutis: ergo reprobatio causa damnationis.

2. Sequitur. Si reprobatus est, ergo damnabitur: sed in omini conditionali vera, antecedens est causa consequentis: ergo reprobatio causa damnationis

3. Damnatio reproborum iusta est: omne iustum a Deo: ergo damnatio reproborum a Deo: non a Deo predestinante; ergo a Deo reprobante: ergo a diuina reprobatione:

4. Preparatio causa est eius quod praeparatur sed reprobatio est preparatio poenae aeternae: ergo est causa eius.

Contra. 1. Dicit hic Magister, quod reprobatio non est causa mali, sicut praedestinatio est causa boni¬

2. Deus est causa bonorum non fnalorum. damnari est pessimum: ergo.

3. Non est eadem causa oppositorum: Deus est causa coniunctionis creaturae rationalis ad se: non ergo est causa separationis eius a se: ergo nec damnationis

Respondeo. In damnatione tria est considerare: poenam damni, quae priuatio est: & poena sensus, quae est aliquid: & ordinationem vtriusque ad subjectum & meritum eius: primum a Deo simpliciter non est, secundum simpliciter est, tertium a Deo est inquantum iustum est: hoc autem totum ab homine est & a merito eius, sed peccatum ab homine efficiente per modum cause deficientis, secundum ab homine per modum causae disponentis siue meritoriae, tertium ab homine per modum causae sine qua non, non ex qua¬

Ad 1. Praedestinatio est causa falutis &c. Resp. Non est omnino simile, quia salus totaliter confistit in positione, sed damnatio partim in priuatione.

Ad 2. In omni couditionali vera &c. Resp. In illa afltecedens est causa consequentis in inferendo sed non in essendo: est autem ibi locus a conuertibili non a causa: & ita bene sequitur e conuerso, si damnabitur ergo seprobatus est

Ad 2. Damnatio iusta est. Resp. Ex hoc non sequitur quod sit a Deo simpliciter, sed inquantum iusta, quia non habet ordinem per se, sed per accidens.

Ad 4. Preparatio &c. Resp. Ipsa poena sensus a Deo praeparatur; sed non poena damni, sed eius ordinatio.

Ad id quod opponitur in contrarium. Resp. Deus non est causa mali culpae.

PrevBack to TopNext