Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

De proprietate imaginis

QVESTIO III. DE PROPRIETATE IMAGINIS IN EILIO.

CIrca vltimum articulum de imagine, quaeruntur duo. Primo si imago in Deo praedicatur essentialiter, vel personaliter tantum. Secundo si tantum conuenit Filio vel alteri personae.

Articulus 1

An Imago in Deo praedicetur essentialiter vel personaliter tantam.

ARTICVLVS I. An Imago in Deo praedicetur essentialiter vel personaliter tantam.

AD primum sic proceditur. 1. Augustinus Quid absurdius quam imaginem ad se dici ergo dicitur tantum relatiue: ergo non essentialiter.

2. Imago de ratione sua importat imitationem alterius, imitatio ordinem, ordo in Diuinis originem, origo relationem: ergo imago in Diuinis semper dicit relationem: non ergo substantiam.

3. Imago secundum Angustinum, est cuius generatio est per imitationem: hoc autem non conuenit essentiae, sed personae: ergo nunquam accipitur essentialiter, sed personaliter, seu relatiue tantum.

Contra. Gen. 1. Faciamus hominem ad imaginem nostram. In hoc autem ostenditur, secundum Hylarium, vna communis imago in Deo ad quam factus est homo: sed nihil est ibi commune nisi essentia: ergo imago essentialiter accipitur. 2. Sicut dicit Beda. In hoc quod dicit ad imagmem nostram, significatur vna communis substantia trium: ergo accipitur essentialiter.

3. Augustinus dicit hic cap. vlt. vna est: sanctae Trinitatis essentialiter Diuinitas & imago.

Respondeo. Imago dupliciter accipitur: vel proprie, id quod ad alterius imaginationem producitur: vel communiter, id ad cuius imitationem alterum producitur: sicut exemplum aliquando accipitur proprie pro exemplato, aliquando communiter pro exemplari. Primo modo imago in Diuinis accipitur personaliter solum, scilicet pro Filio: secundo modo accipitur vel essentialiter solum pro essentia Diuina in qua tres personae sibi sunt similes, secundum Hylarium: vel essentialiter & personaliter simul pro vnitate essentiae & Trinitate personarum ad quarum imitationem homo factus est.

Ad 1. Quod nunquam dicitur imago ad: se. Resp. Verum est, tantum, nam semper notat res spectum vel personae ad personam, vel cteaturae ad Deum.

Ad 2. De imitatione. Resp. Imitatio, in illo qui imicatur, importat originem, vel ordinem: sed non in eo ad cuius imitationem producitur.

Ad 3. De definitione. Resp. Describitur imago prout accipitur proprie, scilicet pro illo quod imitatur, non pro illo ad cuius imitationem producitur.

Articulus 2

An imago tantum conueniat Filio, an alteri personae

Articvlvs II. An imago tantum conueniat Filio, an alteri personae.

AD secundum articulum sic proceditur. 1. Dicit Damascenus quod Spiritus sanctus est imago Christi: ergo imago non est proprium Filij.

2. Secundum Hylarium, imago est rei ad rom coaequandam species indifferens: sed hoc totum conuenit Spiritui sancto: ergo ipse est imago.

3. AEque similis est Patri Spiritus sanctus, sicut Filius, quia similitudo in essentialibus attenditur: ergo aeque est eius imago.

Contra. 1 Dicit Augustinus hic quod solus Fi lius est imago, eo enim verbum quo imago.

2. Filius est imago Patris, donum autem non est dantis imago: cum ergo Filius procedat vt Filius, Spiritus sanctus solum vt donum, Filius est imago & non Spiritus.

3. Imago est cuius generatio est per imitationem: soli Filio conuenit generatio: ergo imago.

Respondeo. Ex tribus causis colligi potest ratio quare solus Filius dicatur imago proprie in Trinitate, non Spiritus sanctus: vna est ex parte eius a quo procedit, quia Filius ab vno, Spiritus sanctus a duobus: vnus autem vnius magis potest esse repraesentatiuum, quam vnus duorum inquantum duo sunt. Altera ratio est ex parte modi procedendi, quia Filius procedit per modum naturae, Spiritus sanctus per modum voluntatis: intentio autem naturalis productionis magis tendit de se ad assimilationem, quam voluntariae, qua muis voluntaria productio Spiritus sancti, eo quod Diuina, omnino ratione eius quod accipitur, non ex modo accipiendi ipsum assimilet. Tertia ratio sumitur ex ratione alterum. producendi, quia imago attenditur maxime circa exteriorem habitudinem: Filius autem cum Patre conuenit non solum in essentia interiori sed in habitudine principij ad personam alteram scilicet ad Spiritum sanctum. Haec est ratio Richardi de sancto Victore.

Ad 1. De Damasceno. Resp. Imaginem accipit large & improprie pro similitudine. Vel loquitur causaliter, non formaliter, quia Spiritus sanctus facit in nobis Christi imaginem.

Ad 2. De Hylario. Resp. Intelligit de habente speciem indifferentem ex modo generali suae. productionis: hoc autem non ita conuenit Spiritui sancto, sicut Filio.

Ad 5. De aequali similitudine. Resp. Sola similitudo non facit rationem imaginis, non enim omnium similium vnum est imago alterius, sed productum ad imitationem: id vero ex modo suae productionis videtur magis conuenire Filio quam Spiritui sancto.

Expositio litterae

EXPOSITIO LITERAE Tiamsi Filium non genuisset. Sed contra Tunc non esset persona Patris. Resp. Intelligit remotione generationis non secundum rem. sed secundum intellectum solum: vel intelligiligitur de Deo non de persona Patris.

[Ingenitus porro quid est nisi non genitus. Contra. Differt ratione iniustum & non iustum: ervo ingenitum & non genitum. Resp. Loquitur nic de ingenito prout dicitur in Deo, non vniuersaliter: in Deo enim nihil potest dici priuatiue proprie loquendo, sed negatiue, vel negatione simpliciter, vel negatione in genere,

[AIterius substantiae esse Patrem. ] Videtur quod bene probant, quia ingenitum & genitum differunt in Diuinis aut secundum substantiam, aut secundum accidens. Resp Licet in inferioribus sit diuisio haec sufficiens, non tamen in Diuinis secundum August. quia non omne quod dicitur de Deo, non secundum substantiam, necesse est dici secundum accidens, sed secundum relatione. [Non est idem sed diuersum, esse Patrem & esse Filium. ] Contra. Esse est actus essentiae: non est nisi vna essentia in diuinis: ergo nec est nisi vnum esse. Resp. Non est ibi nisi vnum esse simpliciter, sed esse personale vel notionale est ibi plurificatum. Idem est ergo Patrem esse & Filium esse secundum quod esse simpliciter praedicatur. Sed non est idem Patrem esse Patrem, & Filium esse Filium secundum quod re¬ latiue praedicantur.

[Inuenitur secundum substantiam dici.] Contra. Inijs quae secundum substantiam dicuntur. potest dici hoc de illo secundum Augustinum: sed non potest dici imago de imagine. Resp. Regula Augustini intelligitur de ijs quae secundum substantiam dicuntur pure, nec connotant relationem.

PrevBack to TopNext