Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

De multiplicitate voluntatis Dei

QVESTIO III. DE MVLTIPLICITATE VoLVNTATIS D EI.

CIrca tertium problema quaeruntur triaPrimo de diuisione voluntatis in voluntatem beneplaciti, & in voluntatem signi. Secundo de sufficientia signorum. Tertio de eorum veritate.

Articulus 1

De diuisione voluntatis Dei in voluntatem signi et beneplaciti

Articvlvs I. De diuisione voluntatis Dei in voluntatem signi & beneplaciti.

AD primum sic proceditur. 1. Signum & signatum opponuntur: ergo non debet signum Lominari nomine rei significatae: ergo signum voluntatis Dei non debet dicivoluntas Dei, sicut nee circulus dicitur esse vinum,

2. Quamuis omnis creatura sit signum Diuinae potentiae, & sapientiae, & bonitatis, non tamen distinguitur potentia rei & potentia signi, nec sapientia, nec bonitas: ergo nec voluntas debet diuidi in voluntatem beneplaciti, & voluntatem signi.

3. Si dicuntur voluntas Dei quia sunt signa voluntatis, aut ergo quia sunt signa voluntaria, aut naturalia: si quia voluntaria, contra, non sunt ex institutione: si quia naturalia, contra nonsunt a natura.

Contra. 1. Praeceptum hominis, vel ordinatio, vel testamentum recte dicitur voluntas hominis: ergo similiter praeceptum Dei, vel eius ordinatio recte dicitur voluntas eius: sed non voluntas beneplaciti: ergo voluntas signi.

2. Non cognoscimus Dei voluntatem nisi per aliquod horum, scilicet praeceptum, consilium, & huiusmodi: sed sicut cognoscimus ita nominamus: ergo conuenienter voluntatem Dei nominamus.

Respondeo. De Deo quaedam dicuntur proprie, & haec in Deo sunt vere: & quaedam dicuntur metaphorice, & haec non sunt in eo vere, sed dicuntur per quandam similitudinem proportionalitatis ad effectum: sicut voluntas vindicandi in Deo ira dicitur propter similitudinem proportionalitatis ad effectum punitionis, sicut tra in homine causa est punitionis. Velle ergo se Deo potest dici dupliciter: vel proprie, sic accipitur voluntas beneplaciti: vel metaphorice, sic accipitur voluntas signi. Primo modo dicitur Dei voluntas aliquid velle proprie, & hoc velle Deus ipse est: secundo modo metaphorice est ad modum volentis se habere, & hoc velle non est Deus. Haec ergo diuisio non est diuisio rei sed vocis: sicut ira potest dici vel proprie mous irae, vel metaphorice signum irae.

Ad 1. Signum & signatum opponuntur. &c. Resp. Quamuis secundum hanc rationemopponantur; tamen secundum rem, aliquam habent conuenientiam, vnde vnum potest ab altero denominari: hoc autem maxime contingit in signis naturalibus, vnde vrina dicitur sana: non sic in voluntarijs, qualis est circulus,

Ad 2. De potentia, sapientia, & bonitate, Resp. Non est simile, quia voluntas magis inhaeret suo volito, quam potentia vel scientia objecto suo. Vel alia ratio est quia proponuntur nobis vt per quae conformemur diuinae voluntati: sed creaturae non proponuntur vt perquas coformemur potentiae diuinae & sapientiae.

Ad 3. Aut sunt signa voluntaria. Resp. Secundum esse rei voluntaria sunt, quia a voluntate diuina: secundum esse signi naturalia sunt, quia praeceptum voluntarium sapientis & consilium naturaliter indicat eius voluntatem, sicut planctus vel genitus voluntarius morbun¬

Articulus 2

De sufficientia signorum voluntatis Dei

Articvlvs II. De sufficientia signorum voluntatis Dei

D secundum articulum proceditur sic. 1. Si vnum oppositorum non est multiplex, nec reliquum: sed signatum, id est voluntas beneplaciti, non ess multiplex: ergo nec signum.

2. Deus nullum malum vult: ergo respectu mali nullum debet poni voluntatis diuinae signum.

3. Augustinus in Enchir. dicit quod nihil sit, nisi omnipotens fieri velit, vel sinendo vt fiat, vel ipse faciendo: ergo tantum duo sunt signa diuinae voluntatis.

4. Idem est motus a termino a quo & in quem: ergo idem est motus prohibitionis a malo, & praeceptum in bonum.

5. Idem est prohibitum & permissum: ergo idem est prohibitio & permissio.

6. Sicut a parte boni est bonum quod praecipitur, & bonum quod consulitur; ita a parte mali est malum quod prohibetur, & malum quod dissuadetur, scilicet veniale: ergo sicut duo sunt signa, praeceptum & consilium; sic duo debent esse, prohibitio, & dissuasio.

7. Comminatio & promissio sunt signa diuinae voluntatis: ergo plura sunt quam quae hic assignantur.

8. Vni bono respondet duplex malum, sicut vni medio duplex extremum: ergo si signa voluntatis diuinae accipiuntur respectu mali & respectu boni, plura accipi debent respectu mali: ergo plura sunt quam quinque.

Contra. 1. Non assignantur a Sanctis nisi quinque signa voluntatis, scilicet praeceptum, consilium, prohibitio, impletio, & premissio.

2. Omne signum diuinae voluntatis aut est respectu boni, aut respectu mali: si respectu boni, aut ante fieri, aut in fieri: si ante fieri, aut ergo boni necessarij ad quod tenemur, sic est praeceptum: aut boni vtilis ad quod non tenemur, sic est consilium: si in fieri, sic est impletio: si vero respectu mali, aut ergo ante fieri, sic est prohibitio: aut in fieri, sic est permissio: ergo tantum haec quinque debent esse signa.

Respondeo. Diuisio signorum voluntatis sumi potest, vel ex parte rerum circa quas est significatio vt dictum est: vel ex parte modorum. significandi magis proprie, sic. Signum enim dicitur illud quo voluntas Dei manifestatur: ipsa vero, sic ut voluntas hominis, manifestatur dupliciter: aut enim facto, aut verbo: si facto, aut ergo directe, scilicet proprio facto quod ipse in nobis efficit, aut indirecte, scilicet facto alieno quod ipse in nobis permittit: primum signum est impletio: secundum est permissio: & est vtrumque respectu rei prout est in fieri. Si verbo, aut verbo approbante, aut verbo reprobante: si primo modo, aut ergo approbante vt bonum necessarium, sic est praeceptum; aut vt bonum vtile, sic est consilium; si secundo modo, sic est prohibitio. Et haec tria sumuntur respectu rei fiendae. Duo ergo prima sunt de praesenti: tria vltima de futuro. Notantur haec quinque vno versu.

Praecipit & prohibet, permittit, consulit, implet. Ad 1. Si vnum oppositorum. Resp. Hoc intelligitur de multiplicitate vocis, non rei: quia vnius patris possunt esse multi filij, & vnius signati multa signa, & vni virtuti duo vitia sunt opposita: si tamen vnum oppositorum dicitur? aequiuoce, & reliquum.

Ad 2. Nullum malum &c. Resp. Quamuis Deus nolit malum, vult tamen aliquid circa ipsum, scilicet bonum ex malo illo eliciendum, propter quod permittit malum fieri.

Ad 4. Augustini. Resp. Augustinus loquitur de signis voluntatis, prout res iam est in fieri; non antequam sit in fieri.

Ad 4. Idem est motus a termino a quo &c. Resp. Hoc est verum, vt terminus a quo & ad quem sunt oppositi, sed non vt disparati: bonum. vero de quo est praeceptum vt Honora Patrem & matrem, & malum de quo est prohibitio, vt non furaberis, non sunt opposita; sed disparata.

Ad 5. Idem est prohibitum & permissum. Resp. Quamuis idem sit supposito, tamen secundum diuersam considerationem: antequam sit in heri, sic est prohibitum: prout est iam in fieri, sic est; permissum.

Ad 6. De malo veniali. Resp. Non est simile, quia bonum consilij omissum nullam incurrit offensam, sed malum veniale commissum incurrit poenam: ideo diuersimode fertur voluntas Dei ad bonum praecepti, & ad bonum consilij: sed vniformiter scilicet reprobando) ad malum prohibitum & dissuasum. Et ideo dissuasum malum per reductionem sub malo prohibito continetur, non per praedicationem: non sic autem consilium sub praecepto.

Ad 7. De comminatione & promissione. Resp. Non quaecumque indicant Diuinam voluntatem dicuntur signa voluntatis eius, seu quae indicant nobis imitandam, seu per nos implendam. Vel dicendum quod illa duo ad haec reducuntur, vt comminatio ad prohibitionem, & promissio ad praeceptum & consilium.

Ad 8. De malo. Resp. Quamuis per se acceptum sit multiplicius quam bonum, tamen bonum ad voluntatem Dei multiplicius comparatur quam malum.

Articulus 3

De veritate signorum voluntatis Dei

Articvlvs III. De veritate signorum voluntatis Dei.

AD tertium articulum proceditur sic. 1. Quicumque vtitur signo falso scienter peccat: sed Deus non potest peccare: ergo nec vti falso signo: ergo omne signum voluntatis Dei vere significat Deum id velle.

2. Veritas non vtitur falsitate: ergo nec signis falsis: ergo quicquid significet Deus se velle vere vult.

3. Qui significat quod non est, esse vel e conuerso, aut fallit, aut fallitur: sed Deus nec fallere nec falli potest: ergo non potest significare se velle quod non vult, aut e contrario.

Contra. Magister dicit hic, quod non semper vult Deus quod significatur velle: ergo non quodlibet signum voluntatis Dei est signum verum.

2. Non omne quod Deus se velle significat fit: fit autem omne quod vult: ergo non omne quod significat vult.

Respondeo. Signa voluntatis Dei dicuntur, non quia significent semper id Deum velle: sed quia significant Deum velle vel id, vel aliquid aliud circa ipsum, siue ex ipso, quantum est ex intentione significantis: licet is cui sit signum aliter accipiat. Sicut praeceptum factum Abrahae de filio immolando, signum erat: non quod vellet id fieri absolute, sed eum ad faciendum praeparari, & per hoc eius obedientiam manifestari.

Ad 1. De falsitate signi. Resp. Non est signum falsum, sed verum: est enim signum voluntatis Dei, non tamen circa actum illum, sed circa aliquod consequens illum. Per hoc patet responsio ad alia.

Expositio litterae

EXPOSITIO LITERAEVOluntas Dei nunquam dicitur relatiue.

Contra. Voluntas dicitur ad volitum, Resp. Intelligit de relatione quae est relatio secundumrem, non tantum secundum dici siue secundum rationem intelligendi.

[Respondendum est quia noluit.] Contra. Sic facile omnis quaestio solui potest. Resp. Negat causam illam ex parte volentis, non ex parte voliti.

[Monstruosi animantium partus.] Contra. Monstra sunt a defectu naturae: defectus naturae a Deo non sunt. Resp. Monstrum duo dicit, naturam, & vitium naturae: primum est a Deo, secundum non.

[Placuit vanitati Philosophorum.] Contra. Vere alias causas habent. Resp. Non accipitur hic vanum pro falso, sed pro imperfecto quod non intendit finem: secundum quod omnis creatura in se dicitur vanitas, nisi referatur ad creatorem.

[Voluntas Dei non recipit multiplicitatem.] Contra. Idea recipit multipiicitatem ab ideatis: ergo voluntas potest recipere a volitis. Resp. Non est simile, quia idea plus se tenet secundum rationem nominis a parte rerum: sed voluntas a parte Dei. Vel quia idea dicit respectum ad res secundum formas quibus distinguntur: voluntas secundum rationem finis in quo conueniunt.

PrevBack to TopNext