Quaestio 2
Quaestio 2
De potentia generativa per comparationem ad genitum
CIrca secundum per comparationem potentiae generatiuae ad genitum quaeruntur duo. Primo, an potentia generandi sit in Filio. Secundo, an Filius possit generare,
Articulus 1
An potentia generandi sit in Filio.
D primum sic proceditur. 1. Nulla scientia, vel voluntas est in Patre quae non sit in Filio: ergo & nulla potentia.
2. Pater generat Filium aequalem sibi: non aequalitate molis: ergo virtutis: ergo omins virtus, quae est in Patre, est in Filio: ergo & virtus generandi.
3. Perfectior est generatio caelestis carnali: si ergo carnalis generatio communicat genito potentiam generandi, multo magis caelestis.
4. In splendore creato, cum generatur, est potentia alium splendorem generandi: ergo multo fortius in splendore aeterno, id est, Filio
2. Potentia generandi dicit generationis actiuum principium: sed principium generationis actiuum non est in Filio: ergo &c.
3. Prustra est in aliquo potentia, quae nunquam exit in actum: sed in Filio potentia generandi Filium nunquam exit in actum: ergo frustra esset.
Respondeo. Cum dicitur potentia generandi, hoc gerundiuum generandi potest esse gerundiuum verbi actiui, vel passiui, vel verbi impersonalis. In primo potentia generandi dicitur potentia, per quam generat: secundo modo per quam generatur: tertio modo potentia, per quam generatio sit: primo modo potentia generandi est in solo Patre; secundo modo in solo Filio; tertio modo in Patre, & Filio, & Spiritu Sancto. Habet autem ortum haec distinctio ex eo quod in Patre ipsa natura idem est cum paternitate, in Filio cum filiatione, in Spiritu Sancto cum processione, sed differunt ratione: sicut eadem aqua in sonte coniuncta est proprietati fontalis originis, in riuulo proprietatis priginis a fonte solo, in lacu proprietati processionis ab vtroque.
Ad 1. Nulla scientia vel voluntas &c. Resp. Non est simile de scientia & voluntate, quia non sic ordinantur ad actum notionalem, sicut potentia generandi, quae est ad generandum: non enim per scientiam sit generatio, vel per voluntatem, sed per naturalem potentiam.
Ad 2. De aequalitate virtutis. Resp. Quamuis omnis potentia sit in Filio, quae in Patre; non tamen ad omnem actum eiusdem: potentia vero generandi non tantum nominat essentiamt. potentiae, sed ordinem eius ad actum. Unde in argumento est fallacia accidentis.
Ad 3. De Patre carnali &c. Resp. Ratio conimunicationis totius potentiae generatiua carnalis non est perfectio ipsius generationis, vel generantis, vel geniti, sed est imperfectioni admixta, quia non communicatur totum vnigenito, quod est generantis, nec sufficienter saluatur in vno genitonatura communis. Hoc vero in Deo non contingit.
Ad 4. De splendore. Resp. Non est simile, quia lux creata in splendore vno non se sufficieter multiplicat, & ideo requiritur multiplicatio amplior: secus est in luce increata,
Articulus 2
An Filius possit generare
AD secundum sic proceditur. 1. Potentia non impedita potest exire in actum: in Filio est potentia generandi non impedita: ergo potest exire in actum generationis.
3. Posse generare est aliqua dignitas in Patre. sed quidquid dignitatis est in Patre, etiam est in Filio: ergo.
4. Actus naturae est in omnibus naturae suppositis vt ratiocinari, & ratiocinatio: sic ergo cum posse generare sit actus diuinae naturae erit in omnibus suppositis diuinis.
5. August. dicit. Quod Filius non generare non potuit: ergo potuit generare: cum duae negationes aequiposleant vni affirmationi.
Contra. 1. Qui non potest esse pater non potest generare: sed Filius non potest esse pater, quia sequeretur consusio personarum: ergo &c. 2. Secundum Ansel. lib. Cur Deus homo, minimum inconueniens est Deo impossibile: sed plures patres aut filios esse in Trinitate est incoueniens, quia induceret confusionem: ergo impossibile.
Respondeo. Cum personae diuinae non essentia quae communis est, distinguantur, sed proprietatibus relatiuis, proprietas personalis vnius non potest inesse alteri, quia iam personae non distinguerentur: Filius ergo non potest esse Pater: ergo non potest generare: quod non est ex impotentia, sed ex improprietate, sicut quod homo non possit esse brutum.
Ad 1. De potentia non impedita Resp. Verum. est de potentia ordinata ad actum illum: sed potentia Filij non est ordinata ad actum generationis
Ad 3. De dignitate. Resp. Eadem dignitas, quae est in Patre, ex eo quod generare potest, est in Filio ex hoc quod generatur: quia dignitas de essentialibus & absolutis est,