Quaestio 2
Quaestio 2
De proprietate Spiritus Sancti
CIrca secundum duo quaeruntur. Primo vtrum Spiritus sit charitas seu amor appropriate tantum, vel proprie. Secundo, an procedat a Patre in Filium, & & conuerso a Filio in Patrem.
Articulus 1
An Spiritus Sanctus sit amor appropriate, vel proprie.
AD primum proceditur sic. 1. Augustinus dicit, quod sicut Pater dicitur sapientia. Filius, sapientia Spiritus Sanctus sapientia, & tamen Filius sapientia proprie: ita Pater charitas. Filius charitas, & tamen Spiritus Sanctus propne charitas dicitur: sed constat, quod Filius, non dicitur sapientia proprie per proprietatem, sed per approprirtionem: ergo Spiritus Sanctus charitas est non per proprietatem, sed per uppropriationem.
2. Dicit Richardus de S. Victore lib. de Trinit. Quod dupsex est amor, scilicet amor gratuitus & amor debitus: amor gratuitus est quando quis ei, a quo nihil muneris accipit, gratis amorem impendit: amoP debitus, quando quis ei a quo munus accipit, nil nifi amorem impendit: amor ergo vt ipse ait, graturtus solum in Patre est, quia a nullo accipit; solum debitus in Spiritu sancto; amor permittus ex vtroque, scilicet gratuitus simul & debitus, in Filio, qui a Patre accipit & Spiritui sancto impendit: ergo amor, cum sit communis tribus non dicitur de Spiritu sancto proprie.
3. Videtur quod nec appropriate. Rom. vlt. (Gratia enim Domini nostri Iesu Christi. & charitas Dei] glossa [Patris] ergo charitas appropriatur Patri.
4. Charitas est vniuersalis motor & forma virtutum: ergo habet respectu carum rationem principij ergo Patri, cui ratio principiu appropriatur, debet appropriari.
Contra. 1. Modus, quo quaelibet persona procedit, est proprius ipsi, cum per hunc personae distinguantur: Spiritus sanctus procedit per modum amoris: ergo ratio amoris propria est ipsi.
2. Sicut verbum se habet ad dicentems sit amor ad amantem: sed vverbum personam dicit proprietate verbi distinctam a dicente: ergo a simili amor personam dicit proprietate amoris distinctam ab amante: ergo de persona illa amor dicitur proprie.
3. Videtur quod ei magis appropriari debeat. quia potentia appropriatur Patri, sapientia Filio, bonitas Spiritui sancto: sed praecipua pars bonitatis consisut in amore seu eharitate: ergo;
4. In Trinitate creatae imaginis mens appropriatur Patri, notitia Filio, amor Spiritui sancto: ergo amor ei conueniet appropriate.
Respondeo. Pater & Filius non solum sunt, vnum in natura & naturali voluntate, imo & in amicitia, liberali voluntate & hoc dupliciter: scilicet in consonantia spirandi amorem vnum in alterum, & in ipso amore spirato. Hinc est quod amor triplex est in diuinis, essentialis, quo vnum sunt in se naturaliter diligendo; notionalis, quo vnum sunt spirando; personalis, quo connectuntur scilicet amore spirato, scilicet Spiritu sancto. Primus intelligitur, cum dicitur, Pater diligit se, vel Filius diligit se: secundus cum dicitur, Pater & Filius diligunt se Spiritu sancto: tertius, cum dicitur, Spiritus sanctus amor est, Primus communis est tribus: secundus; in Patre & Filio: tertius proprius Spiritui sancta, Simile hic potest poni in amore sponsi ad spone sam: diligunt enim naturaliter se, in quantum quilibet eorum est homo: diligunt se amoru quasi notionali, in quantum concordant in generando: diligunt se amore quasi personali, in quantum concordant & vninitur in prole gos nita: ex hoc enim plus se solent diligere quaas do vnus suscipit prolem ex altero; & magis si prole. est amabilis, & maxime si esset amor. Dseo ergo quia amor essentialis commuis est tribus, tamen appropriatur Spiritui sancto, quia maiorem similitudinem habet cum eius proprio: amor vero: otionalis proprie conuertit Patri & Filio, nec appropriatur Spiritui sancto: amor vero personalis proprie est ipse Spiritur sanctus.
Ad 1. De sapientia & ehafitate. Resp. Loquitur ibi Augustinus de charitate essentialiVel non est perfecta similitudo qui charitas vno modo dicitur proprie de Spiritu sancto sed sapient ianon dicitur proprio de Filio, ime appropriate tantum.
Ad 3. & 4. Charitas appropriatur Patri. Resp. Charitas dupliciter consideratur, vel in natura propria, sic appropriatur Spiritui sancto; vel in comparatione ad virtutes alias, sic potest appropriari Patri: quia tamen magis conuenit ei secundum se, quam quod in comparatione ad alterum, ideo potius dicitur appropriari Spiritui sancto.
Articulus 2
An Spiritus sanctus procedat a Patre in Filium, & e conuerso a Filio in Patrem.
AD secundum sic proceditur. 1. Omnis amor tendit seu procedit ab amante in ama:um: ergo si Spiritus est amor Patris & Filij, procedit a Patre in Filium, & e conuerso.
2. Hieron. dicit inlittera, quod Spiritus sanctus est dile, tio quam habet Pater in Filium, & Filius in Patrem.
3. Super illud Psal. Misit de summo. Glos. Ca: odori Spiritus sanctus vtriasque dilectio est scilicet Patris in Filium, & Filij in Patrem.
Contra 1. Quicquid procedit ab aliquo vt in aliud tendens, non procedit vt per se subsistens. sed Spiritus sanctus procedit a Patre, vt per se substens: ergo non vt tendens in Filium.
2. Quicquid procedit in aliud, recipitur in illo, nisi nt defectus ex parte recipientis: si ergo Spiritus sanctus procedit a Patre in Filium, cum in eo nullus sit defectus, Filius suscipit a Patre Spiritum sanctum: sed quicquid a. Patre. habet, suscipit per generationis actum: ergo spirare in Patre non est aliud, quam generare Filium.
4. Aut suscipitur ab eo, in quem procedit aut non: si sic, ergo Pater a Filio suscipit Spiritum sanctum: ergo aliquid habet a Filio. Si non suscipitur: ergo non potest reddere: quia qui non suscipit non potest reddere, scilicet susceptum.
5. Nil est idem principium & terminus respectu eiusdem motus: ergo si Filius est terminus in quem, non est terminus vel principium a quo procedat Spiritus sanctus.
Respondeo. Aliquid ab vno in aliud tendere vel procedere, potest intelligi dupliciter: ve tanquam in subjectum susceptibile, vt donum procedit a donante in eum cui datur: vel tanquam in obiectum seu terminum actionis vt amor procedit ab amante in amatum. Primo modo Spiritus fanctus non procedit a Patre in Filium, nec e conuerso: secundo modo, vt amor scilicet aeternus sub hac ratione & nomine conuderatus, procedit a Patre in Filium vel, & conuerso. Quidam tamen nolunt hoc concedere, quia non inuenitur expressum: quamuis concedant, quod est amor Patris in Filium & e conuerso: sed nullum apparet inconueniens suconcedatur sub sensu praedicto, scilicet in quantum consideratur vt medium vtrumque connectens, scilicet vt amor, non solum vt extremum ab vtroque simul procedens, scilicet, vt Spiritus sanctus.
Ad 1. In contrarium. Quidquid procedit ab aliquo vt in aliud tendens. Resp. De eo quod tendit primo modo, vniuersaliter verum est: de eo quod tendit secundo modo, in inferioribus verum est, quod amor & huiusmodi, accidentia sunt; in diuinis non, vbi omnia quae sunt, substantia sunt.
Ad 2. Quicquid procedit in aliud. Resp. Verum est de eo quod procedit vt in subjectum non vt in obiectum: non enim quod amo suscipit amorem meum.
Ad 3. Pater nil accipit a Filio, vel habet. Resp. Argumentum procedit de eo quod procedit in aliud, vt in subjectum, non vt in objectum
Ad 4. Aut suscipitur. Resp. Non suscipitur ab eo vt subjecto, sed vt amor terminatur ad psum vt obiectum, quod sufficit vt dicatur rependere,
Ad 5. Nil idem est principium &c. Resp. Quamuis in motu recto ista vera sit, non tamen in motu circulari, in quo idem subjecto, ratione diuersum est terminus a quo, & ad quem: amor vero secundum Dionyssostenditur sicut quidam aeternus cieculus: vnde Filius potest: esse amoris principium a quo, & terminus, non secundum eandem rationem: inquantum vnum cum Patre est principium a quo: sed in quantum distinctus ab eo potest esse terminus in quem.