Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

De Dei providentia

QVESTIO III. DE VERITATE DIVINE PROVI DENTIAE

CIrca tertium articulum duo quaeruntur. Primo quid est prouidentia. Secundo de quibus est

Articulus 1

Quid est prouidentia

Articvlvs I. Quid est prouidentia.

AD primum sic proceditur. 1. Boetius 4. de consol. Prouidentia est ratio in summe omnium principe constituta, per quam cuncta disponit: sed disponere pertinet ad scientiam practicam: ergo & prouidentia.

2. Idem in eodem. Temporalis ordinis explicatio in diuinae mentis ordinata prospectu prondentia est: sed huiusmodi prospectus pertinet ad scientiam practicam: ergo &c.

3. Sap. 14. Tua, Pater, prouidentia cuncta gubernat: ergo gubernate est actus prouidentiae: sed gubernate pertinet ad scientiam practicam

4. Non dicitur habere prouidentiam qui scit quid sit agendum, nec agit illud: sed scire aliquid agendum, pertinet ad scientiam practicam: ergo & prouidentia.

Contra. 1. Secundum Boetium lib. de consol Prouidentia dicitur quasi porro id est, a longe videntia: sed videre siue de prope, siue de longe, pertinec ad cognitionem speculatiuam: ergo & prouidentia.

2. Boetius 4. de consol dicit quod vt est ad in tellectum ratiocinatio, sic ad fatum prouidentia: ergo pertinet ad intellectum ratiocinantem: ergo ad speculatiuum.

3. Prouidentia Dei est de malis: ergo prouidentia non pertinet ad scientiam practicam quae est causa scitorum.

Respondeo. Cum scientia speculatiua sit de entibus quae non sunt ex opere nostro: practica de jis quae sunt ab opere nostro: prouidentia. vero sit de agendis per nos: sequitur quod prouidentia pertinet ad scientiam practicam, non speculatiuam. Similiter ergo prouidentia diuina, cum sit de agendis per eum, pertinet ad scientiam eius practicam, non ad speculatiuam. Quauis autem scientia practica, & dispositio, & prouidentia Dei, idem sint re, tamen differunt ratione. Artifex enim aliquid acturus praecogitat finem operis, & ea quae ad fineni consequendum valent: deinde ordinat apud se vtilia ad suum fine & ipsa inter se: vltimo cogitat de pertinentibus. ad huius ordinis executionem & repellendam inordinationem: quoad primum dicitur praescientia practica, quoad secundum dispositio, quoad tertium prouidentia. Prouidentia vero importat & sapientiam in praecognitione & voluntatem in proposito, & potentiam in executione propositi. Includit ergo prouidentia in se & scientiam practicam, & dispositionem, & superaddit executionemm tempore quae est gubernatio.

Ad 1. In contrarium de etymologia nominis. Resp. Interpretatio nominis non semper conuertitur cum interpretato.

Ad 2. Vt est ad intellectum ratiocinatio &c. Resp. Similitudo est quoad modum causalitatis, non quead genus.

Ad 3. Prouidentia est de malis. Resp. Non est. de malis per se, sed inquantum ordinabilia sunt, ad aliud bonum.

Articulus 2

De quibus est prouidentia

ARTICVLVS II De quibus est prouidentia.

AD secundum articulum sic proceditur. 1. Quod sit a casu non est prouisum, quia contingit praeter intentionem: sed secundum Philosophos in mundo multa siunt a casu: ergo sine prouidentia.

2. Quod Prouidentia regitur ordinatum est ad certum finem: actus liberi arbitiij non sunt ordinati ad certum finem, quia se habent ad vtrumlibet: ergo non reguntur prouidentia.

3. Quae prouidentia siunt, ordinate siunt: sed in mundo multa fiunt inordinate: ergo sine prouidentia.

Contra. 1. In regno omnipotentis & sapienis, & optimi Regis nihil sit sine eius prouidentia: ergo nec in regno Dei¬

2. Sap. 12. AEqualiter est illi cura de omnibus: ergo nihil sit sine eius prouidentia

3. Matth. 10. dicit dominus, quod nec passer vnus cadit in terram sine Patre caelesti: ergo nec sine prouidentia.

Respondeo. Circa Dei prouidentiam varij fuisse leguntur errores. Nam quidam turbati varietate mundanorum euentuum, posuerunt omnino prouidentiam non esse, sed fato contingere omnia. Alij voluerunt sola caelestia, in quibus no incidit error, regi prouidentia, inferiora vero omnia fato. Alij naturas vni uersales generum & specierum inferiorum, quia incorruptibiles sunt propter generationem & corruptionem continuam, sed non particularia: alij vero etia particularia naturae rationalis, propter intellectum qui est incorruptibilis, regi prouidentia docuerunt, sed non alia particularia. Fides vero ponit omnia gubernati Dei prouidentia, cuius effectus tamen magis viget circa rationadia quamcirca naturalia: quia circa naturalia quoad esse naturae solum, in rationalibus etiam quoad esse morale. In naturalibus quidem est ordo prouidentiae dupliciter: in quibusdam sine possibilitate ad defectum, vt in caelestibus: in quibus. dam cum possibilitate, vt in inferioribus, qui tamen defectus quando contingit ordinatur perprouidentiam in aliquod bonum naturae prout. vnius corruptio est alterius generatio. In ratio¬ nalibus vero est ordoprouidentiae sine possibilitate ad defectum naturae, ex ea parte quia rationalia sunt, scilicet a parte animae; tamen cum possibilitate ad defectum voluntatis, qui tamen quando accidit, per Dei prouidentiam ordinatur in bonum, aut se cundum ordinem iustitiae per punitionem, aut secundum ordinem misericordiae per remissionem.

Ad 1. De casu. Resp. A casu dicuntur fieri in mundo quae contingunt praeter intentionem causae proximae, a qua praecipue recipiunt effectus conditiones suas: & hoc modo dicitur homicidium inuoluntarium casuale. Nulla tamen siunt praeter intentionem causae primae

Ad 2. Actus liberi arbitrij non sunt ordinatiad certum finem. Resp. Imo quantum est ex intentione prouidentiae ad certum finem sunt, id est ad bonum: sed ex vitio subjecti accidit quod aliter contingunt: quos tamen defectus prouidentia ordiuat in bonum.

Ad 3. Multa siunt inordinate. Resp. Prouidentiae subiacere dicuntur aliqua dupliciter, aut vt fienda, aut iam facta: primo modo subjacent. bona quae per ipsam: siunt: secundo modo maa & inordinata opera creaturae, quae per pro¬ uidentiam ordinantur.

Expositio litterae

EXPOSITIO LITERAE

[TLle gignendo, iste nascendo.] Contra. SciIre in Deo est esse: ergo Pater habet esse generande: ergo per generationem. Resp. Gerundiuum aliquando notat causam, vt si dicatur, iste mouetur currendo: aliquando comitantiam, vt si dicatur, iste mouetur comedendo: secundo modo accipitur hic, non primo

Scientia Dei non est nisi de ijs quae sunt, vel fuerunt, vel erunt) Contra. Deus etiam scit illa quae esse possunt. Resp. Loquitur de scientia visionis.

[Non potest nouiter velle aliquid.] Contra. Potest velle quod prius nolebat. Resp. diuisim vera est, coiunctim falsa: ex sensu vero coniuncto sequitur quod nouiter aliquid velit, non ex sensu diuiso.

Specialem curam de rationalibus.] Contra. sap. 5. AEque est illi cura de omnibus. Resp. AEque accipitur ibi pro similiter, non pro aequaliter. Vel priuat inaequalitatem acceptionis personarum, non ordinis.

PrevBack to TopNext