Quaestio 1
Quaestio 1
De veritate divinae generationis
Vaeruntur hic quatuor. Primo de veritate diuinae generationis, An sit generatio in diuinis. Secundo de veritate propositionum ipsam significantium. Tertio de veritate praedicationis circa diuina. Quarto de natura huius termini, Deus.
Articulus 1
Utrum generatio sit in Diuinis.
AD primum sic proceditur 1. Virtus generatiua est data secundum Philosophum propter conseruationem speciei: vnde in rebus perpetuis, scilicet coelis, stellis, Angelis non est generatio, quia incorruptibilia sunt: ergo cum diuina sint incorruptibilia in diuinis non est generatio.
2. A quocum que remouetur genus, remoue tur & species: sed transmutatio remouetar a Deo Iacobi. 1. Ergo & generatio; cum sit species transmutationis.
3. Omne genitum generatione vniuoca in aliquo conuenit cum generante, & in aliquo distinguitur ab eodem: ergo omne genitum est compositum.
4. Generatio est ingressus in esse: ergo id quod generatur, incipit esse: ergo in aeteris non est generatio.
5. Omne illud, sine quo diuinum esse intelligitur sumine perfectum, non est de perfectione 2 sse diuini: sed generatio est huiusimodi; quia in Spiritu sancto est esse diuinum perfectissimum. si ne generatione: ergo &c.
Contra probat Augustinus. Perfectam generationem esse in diuinis lib. 83. quaestionum, sic. Deus Pater Filium sibi aequalem aut potuit generare, sed noluit; ergo inuidus fuit: aut voluit, sed non potuit, ergo infirmus; aut non potuit, nec voluit, ergo infirmus & inuidus; aut potuit, & voluit, ergo genuit.
2. Omne, quod nobilitatis est in creaturis in Deo ponendum est: sed simile de se producere nobilitatis est: vnde secundum hoc perfectio iudicatur, quia tunc vnumquodque perfectum est, cum potest de se producere simile, secundum Philosophum: ergo hoc in Deo ponendum: hoc autem in est generare, secundum Damascenum: ergo &c.
3. Secundum Dionis. Bonum est communicatiuum sui. Ergo sumie bonum sumime communicatiuum: sed maior est communicatio qua communicatur essentia per generationem, quam alia quaecumque: ergo hoc modo sumime bonum eris sui communicatiuum.
Respondeo. Omne, quod perfectionis est simpliciter in creaturis, Deo est attribuendum; quod autem imperfectionis remouendum. Est autem duplex generatio in creaturis; vna secundum quid, quae terminatur ad esse accidentale, quod, quia est esse non per se subsistens, & incompletum inesse, non est huiusmodi generatio in Deo ponenda: altera simpliciter, quae terminatur ad esse substantiale, quae scilicet, ter minatur ad hoc aliquid in genere substantiae: & haec dupliciter; quaedam aequiuoca, quamgeneratur dissimile, quae non est in Deo ponenda, quia imperfecta, eo quod non perfecte assimilat genitum generanti: quaedam vniuoca, & est duplex: quaedam de aliena substantia, vt ex aere generatur ignis; & haec imperfecta est, quia non producit de se esse geniti, intioducit enim speciem suam in alia materia, & ideo non est in Deo ponenda, quaedam de sua substantia. & in hac aliquid est perfectionis, scilicet communicatio, aliquid imperfectionis, scilicet, diuisio, & motus, quia natura terminata non potest esse tota in pluribus simul: remota ergo imperfectione residuum conuenit ponere in Deo: Est ergo in diuinis eiusdem essentiae totalis & perfecta sine motu communicatio. Non tamen quaecumque communicatio suae substantiae appellatur generatio, sed quae est per actum naturae, non voluntatis: sic ergo generatio in diuinis erit substantiae diuinae perfecta, & aetersia, & naturalis communicatio.
Ad 1. De virtute generatiua &c. Resp. Verum. est hoc in materiali generatione, quae est eductio alicuius de potentia in actum, secundum quam vnius generatio est alterius corruptio: non de immateriali, quae semper est actu, quae magis est relatio, quam motus.
Ad 2. Generatio est species mutationis. Resp. Verum est de generatione material, cui admixta est imperfectio, non sic in diuinis
Ad 3. De compositione. Resp. Vbi genitum proprietate absoluta distinguitur propter diuersitatem essentiae communicatae, sequitur compositio; vbi sola proprietate relatiua generationis, non sequitur, quia non proprietate absosoluta, sed per relationem ad alterum sit distinctio: Relatio vero non ponit compositionem in relato necessitate, alioquin centrum quod est simplicissimum esset maxime compositum.
Ad. 4. Generatio est ingressus in esse. Resp. De materiali generatione imperfecta, quam consequit ir motus, & diuisio, verum est: non de perfecta, quae magis est modus se habendi, quam motus.
Ad vltimum. Resp. Generatio est de perfectione Diuini esse simpliciter, quia sine hac non est summa in Deo perfecto, quamuis non sit de perfectione esse Diuini in persona, scilicet, quia diuinae foecunditatis Pater est quasi principium; Filius, quasi medium; Spiritus Sanctus qua terminus & complementum secundum rationem intelligendi,