Quaestio 3
Quaestio 3
De dono Spiritus Sancti in comparatione ad alia dona
CIrca tertium quaeruntur duo, Primo an per ipsum dentur alia dons. Secundum in vniuoce dicatui ratio doni de ipso. & de donis eiusi1
Articulus 1
An per Spiritum sanctum dentur alia dona
AD primum sic proceditur. 1. Chor 12. Diuisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus &c. ergo omnia donadantur per Spiritum,
2. Secundum Philosophum lib. Metaphys. in genere omni primum causa est omnium aliorum: sed Spiritus in genere donorum primum est quia amor est primum donum: ergo causa est omnium aliorum donorum.
3. Augustinus 15. de Trinit. per donum, quod est ipse Spiritus communis omnibus membris Christi, propria quibuscumque dona diuiduntur.
Contra. 1. Ilidorus. Multis indignis Spiritu sancto dantur multa dona Spiritus sancti: ergo non per ipsum omnia dantur
2. Dona Spiritui sancto appropriata non dicuntur dari per Filium: ergo nec dona appropriata Filio debent dici dari per Spiritum sanctum.
3. Filius ditus est nobis Isaiae 9. Sed Spiritus sanctus non habet auctoritatem in Filium: ergo non est nobis datus per ipsum.
4. Pater, secundum Hilarium & Augustinum. generando Filium dedit ei totam suam essentiam: hoc autem non per Spiritum sanctum: ergo non ominia dona dantur per Spiritum sanctum
5. Circumscripto Spiritu sancto nihilominus a Deo fieret distributio donorum: ergo videtur. cum cessante causa cesset effectus, quod distributio non siat per Spiritum sanctum
6. Secundum Philosophum 5. Physic. alterationis non est alteratio, nec mutationis mutatio, ne abeatur in iufinitum: ergo nec doni donum, ne similiter abeatur in infinitum
Respondeo. Cum quaeritur vtrum per donum Spiritus sancti, vel in dono Spiritus sancti omnis dona donentur, aut praepositio cum suo casu notat habitudinem solius causae, aut etiam concomitantiae. Si primo modo, per ipsum omnia dona dantur, quia ratio liberalis donationis amor est: Deus autem omnia dat liberaliter sine intentione alicuius vtilitatis, quod nullus alius facit; & ideo, secundum Auicennam, ipse solus est liberalis. Si secundo modo, non per ipsum dantur omnia, id est per donationem eius, quia quaedam sunt dona quae semper sunt cum Spiritu sancto vt charitas: quaedam semper sine Spiritu sancto, vt timor ser uilis: quaedam indifferenter, vel cum Spiritus vel sine Spiritu, vt donum prophetiae
Ad 1. De Isidor. Resp. Quamuis multa dentur sine Spiritu sancto, tamen dantur per Spiritum sanctum causaliter
Ad 2. De donis appropriatis Filio. Resp. Quamuis non dicantur dona Spiritus dari perFiliumappropriate, tamen dona Filij dicuntur dari per Spiritum sanctum inquantum dona sunt generaliter, quamuis secundum id quod sunt approprientur Filio. Ratio vero est quia ipse Spiritus sanctus est primum donum, Filius, vero non.
Ad 3. De Filio nato. Resp. Filius datus est per Spiritum: nec tamen ita quod Spiritus sanctus habeat auctoritatem in Filium, sed in effectum connotatum per dationem Filij, scilicet opus Incarnationis
Ad 4. De essentia Diuina. Resp. Datio accipitur aliquando largissime, id est communicatio quaecumque, seu ex virtute naturae, seu aliter sicut sol dat splendorem: aliquando minus large, communicatio ex voluntate, sicut qui emit vel locat dicitur dare praetium: aliquando proprie, communicatio ex liberalitate, sicut amicus dat amico. Cum dicitur, quod per Spiritum dantur omnia dona, intelligitur de ijs quae dicuntur dari proprie. Primo modo autem dicitur Pater dare essentiam Filio:
Articulus 2
An uniuoce dicatur ratio doni de spiritu sancto et de donis eius
3. Donum dicitur aliquid ex modo suae emanationis ab aliquo: sed modus emanationis doni increati quod emanat per processionem in aequalitate naturae, & doni creati quod emanat per creationem in diuersitate naturae, non est vniuocus: ergo nec ratio doni¬
4. Donum creatum est similitudo doni increati: sed aequiuoce dicitur nomen leonis de animali & de eius similitudine: ergo similiter nomen doni de dono increato & creato.
Contra. 1. Donum est donatio irreddibilis, vt dicit Philosophus lib. Topic. haec autem ratio vtrique conuenit: ergo nomen doni vniuocum est vtrique
2. Magis & minus non impedit vniuocationem, quia non diuersificat speciem: ergo aeque dicitur ratio doni. de dono maiori sicut de minori: ergo de dono maximo sicut de minimo.
3. A fine potissime sit denominatio: idem autem in specie est finis vtriusque donationis scilicet sanctificatio creaturae: ergo eadem ratio doni in vtroque.
Respondeo. Donum dicitur de dono increato & creato non omnino vniuoce, sed analogice, id est per prius & posterius. Itaque per prius de dono increato, per posterius de dono creato: donum enim importat relationem ad dantem, & ad cum cui datur: relatio ad dantem consurgit ex emanatione liberali; vtrumque vero emanat liberaliter sed Spiritus vt ratio donandi omnia. aliud autem quodcumque donum, vt donum tantum, non vt ratio: relatio vero. ad eum cu¬ datur consurgit ex infusione ad habendum: sed aliter habetur Spiritus sanctus, quia vt finis quo fruendum; aliter alia dona, quia vt dispositio ad finem, qua vtendum est,
Ad 1. Nil vniuocum. Resp. Quamuis nil fit vtrique commune per vniuocationem, id est aequaliter, potest tamen esse per analogiam id est per prius & posterius, vnde dicit Basilius quod accipere esse ab alio commune est Filio & creaturis.
Ad 2. De verbo. Resp. Non est simile, quia verbum increatum non est ratio proferendi alia verba, sed donum increatum est ratio donandi alia dona.
Ad 3. Modus vtriusque emanationis non est vniuocus. Resp. Verum est, aliquid tamen habet commune per analogiam
Ad 4. De similitudine. Resp. Hoc intelligirur vbi est similitudo solius intentionis, vt dicitur pictura similis rei sicut signum signato: & non naturalis imitationis, vt dicitur effectus similis causae, quia imitatur proprietates causae suae. licet per posterius: talis vero similitudo est doni creati ad increatum.
Ad 1. In contrarium. De ratione doni. Resp. Quamuis vtrique conueniat ratio doni, tamen per prius conuenit ei quod datur per se, scilicet, dono increato: & posterius ei quod datur peralteram, scilicet dono creato.