Quaestio 2
Quaestio 2
De appropriatis secundum Hilarium
CIrca secundum articulum quaeruntur tria. Primo de appropriato Patris. Secundo de appropriato Filij Tertio de appropriato Spiritus sancti.
Articulus 1
An aeternitas conuenienter approprietur Patri
AD primum sic proceditur. 1. Probauit Augustinus supra 9. dist. coenternum esse Patrem Filio: ergo aeque conuenit aeternitas Filio sicut Patri: ergo ita bene potest appropriari Filio sicut Patri.
2. Correlatiua sunt simul natura: ergo non prius est natura Pater quam Filius: sed nec tempore nec dignitate: ergo nullo modo: ergo non est ratio quare potius approprietur aeternitas Patri, quam Filio:
Contra. 1. AEternum, vt dicit Dyonisius de Diuinis nom. est antiquum & inuariabile: sed antiquuni magis videtur congruere Patri quam Filio: ergo videtur quod aeternitas magis debeat appropriari Patri quam Filio
2. AEternitas dicit carentiam principij & finis: magis videtur carere principio illud quod caret principio durationis & originis vt Pater quam quod altero tantum vt Filius: ergo &c.
3. Magis assimilatur innascibilitas aeternitati, quam filiatio, vel processio: ergo magis conuenit aeternitas cum proprio Patris quam Filij & Spiritus sancti: ergo magis debet ei appropriari
Respondeo Appropriatio alicuius attribut. alicui personae sit propter assimilationem ad proprium, non propter conuenientiam maiorem: propria enim non appropriantur, sed nec communia similitudinem ad propria non habentia. AEternitas quidem quoad conditionem quae est carere fine, non magis assimilatur proprio vnius personae quam alterius: sed quoad conditionem quae est carere principio, magis assimilaturproprio Patris, ipse enim caret principio tam durationis quam originis: aliae vero duae personae carent principio durationis, non originis: & ideo Patri appropriatur.
Articulus 2
An species conuenienter approprietur Filio
AD secundum sic proceditur. 1. Species & geAnus non sunt in Diuinis, vt ostendit Augustinus supra 10. dist. ergo non appropriatur alicui personae Diuinae species.
2. Aut Hilarius loquitur de specie naturae aut de specie cognitionis: sed neutro modo Filius est species Patris, cum Pater nec sit per ipsum, nec cognoscat per ipsum: ergo species non debet appropriari Filio.
3. Aut loquitur de specie substantiali, aut de accidentali: si de essentiali, illa nulli appropriatur sicut nec essentia, quia aequaliter communis est Patri, & Filio, & Spiritui sancto: si de accidentali, contra, accidens non est in Deo: ergo species nullo modo debet appropriari Filio:
Contra. 1. De ipso specialiter dicitur quod est speciosus forma prae filijs hominum: ergo ei debet appropriari species.
2. Filij proprium est quod est imago: species autem vno modo idem est quod imago, sicut species rei in sensu vel intellectu: ergo debet appropriari Filio
Respondeo. Species multipliciter dicitur: vno modo: forma vniuersalis quae praedicatur de pluribus: alio modo forma substantialis quae dat esse alicui: altero modo species rei exterior: quarto modo, quae est principium cognitionis. Primo & secundomodo non sit appropriatio speciei ad Filium: sed tertio & quarto; tertio modo secundum rationem qua dicitur imago: quarto modo secundum rationem qua dicitur verbum. Dicitur enim imago secundum rationem conuenientiae seu assimilationis quae prima in ipso intelligitur: verbum, secundum rationem manifestationis
Articulus 3
An usus recte approprietur Spiritui sancto
AD tertium articulum sic proceditur. 1. Spiritu sancto fruendum est non vtendum, ergo vsus non debet ei appropriari.
2. Vti, secundum Augustinmum est Illud quod in vsu venit referre ad id ubrinendum quo, fruendum est: sed Spiritui sancto non conuemo referri ad aliud: ergo nec vti.
3. Vti, secundum Augustinum, est aliquid assumere in voluntatis facultatem: sed id in cuius facultate voluntas est, non potest in fa cult: cam voluntatis assumi: e non conuenit ei vti: sed talis est Spiritus sanctus: ergo &c.
Cotra. 1. Referri omnia in finem per charitatem, est: ergo cum Spiritus sanctus sit charitas tam proprie quam appropriatem, vti debet ei appropriari.
2. Bonum diuiditur in honestum, vtile, delectabile: ergo vtile debet appropriari, cui appropriatur ratio boni: ergo Spiritui sancto.
Respondeo. Vti dupliciter accipitur: vno modo large, & sic idem est quod assumere aliquid in facultatem voluntatis; & sic cadit in definitione actus fruendi, prout dicit Augustinus quod frui est vti cum gaudio: alio modo stricte, & sic idem est quod id quod in vsu venit referre in finem, sic diuiditur contra frui. Primo modo persona vna vtitur altera: secundo modo vtendum creatura tantum: & vtroque modo appropriatur Spiritui sancto: primo modo propter processionis modum, quia ipse est amor Patris & Filij; secundo modo propter effectum appropriatum, quia vti effectus proprius est charitatis quae appropriatur ei,