Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

De numero in divinis

QVESTIO II. DE TERMINOSIONIFICANTE NVMERVN IN DIVINIS

CIrca secundum quaeruntur tria. Primo an termim numerales & distinctiui possint praedicari de Deo. Secundo an praedicentur secundum positionem vel secundum priuationem. Tertio an secundum substantiam vel secundum relationem.

Articulus 1

An termini numerales et distinctiui possint praedicari de Deo.

ARTICVLVS I. An termini numerales & distinctiui possint. praedicari de Deo.

AD primum sic proceditur. 1. Boetius dicit quod in Deo nullus est numerus, quia vere vnum est: ergo falso praedicantur termini de eo, qui significat numerum.

2. Hylar. Nihil in Deo diuersum, nihil alienum, nihil separabile: vbi vero sic est, nullus est numerus: ergo falso praedicantur de ipso termini numerales

3. Omnis species numeri est pars alterius: Deus non est pars: ergo non vere praedicatur de ipso aliqua species numeri

Contra. 1. Fides in Deo confitetur tres personas, quinque notiones: ergo vere praedicantur de Deo termini numerales.

2. Symbolum dicit, alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus: vbi vero est alietas, ibi distinctio & numeratio: ergo vere praedicantur de Deo termini numerales.

3. De quocumque vere praedicatur vnum & vnum, vere praedicantur duo: sed de Patre & Filio vere praedicantur vnum & vnum: ergo duo.

Respondeo. Sicut ratio vnitatis consistit in indiuisione, ita ratio numeri in diuisione: vnde vbi est diuisio simpliciter, ibi est numerus simpliciter; vbi secundum quid, ibi est numeruos secundum quid. Diuisio vero simpliciter attenditur secundum essentiam siue formam, vel secundum materiam, vel secundum quantitatem: ideo quae sic sunt diuisa, simpliciter sunt multa, & simpliciter numerantur, diuisio autem secundum quid, attenditur secundum proprie tates rei, & magis secundum absolutas: vnde Sortes albus est alter a se nigro: minus vero secundum relatiuas, vnde ipse dexter est alter a se sinistro. Numerus ergo simpliciter importat distinctionem cum separatione: numerus secundum quid distinctionem sine separatione: quia ergo in Deo est distinctio sed non separatioideo non est in Deo numerus simpliciter, sed numerus quidam, scilicet personarum & proprietarum: & sicut non ponitur in eo numerus simpliciter, sic nec species numeri simpliciter. Similiter & termini numerales de Deo praedicantur non simpliciter sed cum determinatione, tres personae, quinque notiones & huiusmodi

Ad 1. In Deo nullus numerus &c. Resp. Termim numerales praedicantur de Deo, non simpliciter prout dicunt numerum simpliciter; sed cum determinatione, prout dicut numerum quemdam. Similiter soluendum secundum & tertium argumentum.

Argumenta vero facta ad oppositum concludunt in Deo esse numerum quendam, non numerum simpliciter.

Articulus 2

An termini numerales et distinctiui praedicentur de Deo secundum positionem vel secundum priuationem tantum

Articvlvs II. An termini numerales & distinctiui praedicentur de Deo secundum positionem vel secundum priuationem tantum.

AD secundum articulum sic proceditur. 1 Quae dicuntur plura positiue, maius quid sunt omnia simul quam singulum illorum: sed in Deo non est maius & minus: ergo nec pluralitas dicta positiue.

2. Quae dicuntur plura positiue constituunt realem multitudinem: ergo realem diuersitatem: sed in Deo non est realis diuersitas: ergo nec pluralitas positiue dicta.

3. Impossibile est in vno & eodem simplici opposita poni: ergo impossibile est in Deo simul. vnitatem & pluralitatem ponere: ergo non dicuntur de Deo positiue.

Contra. 1. Si dicuntur priuatiue: ergo priuationis est priuatio, & erit circulus in eorum desscriptione, quia vnum describitur per alterum: quod est inconueniens.

2. Si dicuntur priuatiue: ergo Trinitas in Deo nihil ponit: ergo non est adoranda.

3. Si nihil ponunt, ergo qua ratione dicuntur in Deo esse tres personae, possent dici quinque personae: sed hoc est falsum: ergo primum.

Respondeo. Concedendum est quod in personis est vera & realis distinctio: omnis autem realis, maxime rerum omnino immaterialium, distinctio fundatur super aliquas formas reales distinctas: ergo & distinctio personarum: termini vero distinctiui dicti de Deo fundantur super formas aliquas quae sunt principia distinguendi, non tamen absolutas, propter vnitatem essentiae, sed relatiuas: non ergo dicuntur in Deo priuatiue sed positiue: quamuis Magister contrarium senserit eo quod illa distinctio fundatur super formas relatiuas non absolutas. Vnde nihil ponunt in Deo sui generis, scilicet quantitatis, sed alterius scilicet relationis.

Ad 1. Quae dicuntur plura positiue &c. Resp. Hoc verum est de ijs quae sunt plura simpliciter, scilicet pluralitate absoluta; non de ijs quae secundum quid sunt plura, pluralitate relatiua solum.

Ad 2. Similiter. Respondendum est, Ad 3. Resp. Quamuis vnitas & multitudo seu pluralitas secundum se sit opposita: non tamen vnitas essentiae & pluralitas personarum. Nam vnitas absoluta & pluralitas relatiua non opponuntur, sicut nec in puncto vnitas essentiae & pluralitas relationum.

Articulus 3

An termini numerales et distinctiui praedicentur de Deo secundum substantiam vel secundum relationem.

Articvlvs III. An termini numerales & distinctiui praedicentur de Deo secundum substantiam vel secundum relationem.

AD tertium articulum sic proceditur. 1. dicit Boetius quod praedicamenta alia, excepto praedicamento relationis, dicta de Deo,: mutantur in substantiam: ergo termini numerales, cum significent quantitatem, dicuntur de Deo secundum substantiam

2. In diuinis ea quae dicuntur absolute, dicuntur secundum substantiam: sed termini numerales absolute dicuntur: ergo secundum substantiam.

3. In eodem genere sunt principium & id cuius est principium: cum ergo vnum in Deo dicatur substantialiter, videtur quod similiter multitudo dicatur substantialiter: ergo terminis multitudinem significantes dicuntur secundum substantiam.

Contra. 1. Si dicerentur substantialiter, possent addi termino substantiali: sed hoc est falsum: ergo primum.

2. Quae dicuntur substantialiter, dicuntur de pluribus simul in singulari: sed termini numera ses non sic dicuntur: ergo non dicuntur secundum substantiam.

3. In substantia est vnitas omnimoda: erg quae dicunt pluralitatem aliquam, non dicuntur secundum substantiam

Respondeo. In Diuinis nulla est distinctio realis in essentia, sed in personis: illa ergo quae dicunt reale aliquam distinctionem oportet dic non secundum substantiam, sed secundum relationes personarum: ergo cum huiusmodi termini numerales dicant in Deo realem distinctionem, dicuntur secundum relationem non secundum substantiam: significant ergo relationes non tamen distincte sed indistincte¬

Ad 1. De mutatione quantitatis in substantiam. Resp. Numerus in Deo non dicit quantitatem, sed relationem: dicit enim distinetionem relatiuam non absolutam.

Ad 2. Quae dicuntur absolute &c. Resp. Dic. aliquid dupliciter dicitur, vel explicite vel implicitem, siue se cundum rem & secundum nomen: termini ergo numerales, quamuis relatiue inor dicantur explicite & secundumnomen, d,. cuntur tamen implicite & secundum rem.

Ad 3. Vnum in Deo dicitur essentialiter: ergo & multitudo, cum in eodem genere sint principium & principiatum. Resp. Vnum essentialis ter dictum non est principium multitudinis per sonarum, aut notionum: sed vnum dictum notionaliter.

PrevBack to TopNext