Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

De reprobatione

QVESTIO III. DE REPROBATIONE.

CIrca terium articulum quaeruntur tria. Primo quid sit reprobatio. Secundo quid obduratio. Tertio cuius sit effectus.

Articulus 1

Quid sit reprobatio

ARTICVLVS I Quid sit reprobatio.

AD primum sic proceditur. 1. Reprobatio malorum est: malorum vero Deus non habet nisi simplicem scientiam: ergo, eprobatio est simplex scientia.

2. Qui appropriat sibi nomen communius nihil addit supra commune, vt accidens commune nihil addit supra naturam accidentis: sed reprobatio appropriat sibi prescientiam vnde reprobi dicuntur praesciti: ergo nihil addit super praescientiam

3. Magister distinguendo species diuinae scientiae supra eod. lib. dist. 35.c. 1. Non posuit repro¬ A bationem: ergo videtur quod nihil addit supra scientiam.

Contra. 1. Dicit hic Magister. Reprobatio est praescientia iniquitatis quorundam & praepara tio damnationis eorundem: ergo supra scientiam simplicem addit praeparationem.

2. Praescientia est tam bonorum quam malorum, reprobatio malorum tantum: ergo non est praescientia tantum.

Respondeo. In reprobatione tria sunt: vnum est praeuisio iniquitatis ab aeterno: alterum obduratio, id est subtractio gratiae in praesenti: tertium est praeparatio poena aeternae in futuro: sicut & contra in praedestinatione sunt tria contraria. Quoad primum reprobatio nihil addit supra praescientiam: quoad secundum non addit effectum aliquem positiuum sed priuatiuum: quoad tertium, effectum positiuum; sed aliter quam predestinatio, quia praedestinatio importat gloriam secundum beneplacitum, sed reprobatio secundum exigentiam meritorum.

Ad 1. Reprobatio malorum est. Resp. Non tantum de malis culpae, sed de malis poenae respectu quorum Deus habet causalitatem

Ad 2. De nomine generis. Resp. Quia quoad duo prima quae includit in suo intellectu, nihil addit supra praescientiam, ideo nomen praescientiae sibi appropriat, licet addat quoad tertium

Ad 3. De Magistro. Resp. Non connumerat eam, quia quoad malum culpe nihil addit supra praescientiam, quoad malum vero poenae nihil super prouidentiam.

Articulus 2

Quid sit obduratio

Articvlvs II. Quid sit obduratio.

AD secundum sic proceditur. 1. Augustinus quaest. 2. ad Simplic. obduratio nihil aliud est quam Dei obuiare mandatis: ergo cul¬ pa est, non poena.

2. Omnis poena iusta: nihil iustum opponitur iustitiae seu gratiae: obduratio vero opponituiustitiae & gratiae: ergo non est poena sed culpa

3. Ad Rom. 2. Secundum duritiam tuam &c. (Glos. Obduratio est obduratae in malitia menti pertiuacia, per quam sit homo impenitens: sed hoc est culpa, non poena: ergo &c.

4. Secundum Augustinum de libero arbitrio. poena est malum quod patimur, sed culpa malum quod agimus: obduratio vero est malum quod aginmus: ergo culpa non poena,

Contra. 1. Rom. 9. Cuius vult miseretur. (Glos. Indurare est nolle misereri. Et addit, Miferetur per gratiam quae gratis datur; indurat per iudicium quod ineritis redditur: ergo est poena, non culpa

2. Sicut se habet obcaecatio ad intellectum, sic obduratio ad affectum: sed obcaecatio est poena intellectus, non culpa: ergo obduratio est poena affectus.

3. Secundum Augustinum libro de libero arb poena est afflictio inuoluntaria: sed nullus vult obdurari: ergo obduratio est poena.

Respondeo. Obduratio in spiritibus dicitur translatiue ad similitudinem obdurationis in corporibus. Ad duritiam sequitur triplex proprietas, scilicet inhabilitas ad suscipiendam impressionem: stabilitas ad permanendum in se: & fortitudo ad resistendum. Secundum hunc triplicem modum, cor dicitur obdurari tripliciter: vno modo per inhabilitatem ad suscipiendam gratiam: secundo modo per firmam adhaesionem ad peceatum: tertio modo per rebellionem diuinarum inspirationum & mandatorum. Primo modo est passio consequens culpam, & sic est poena: secundo inodo est dispositio culpae cuiuslibetx praeteritae:: tertio modo est speciale genus peccati.

Ad 1. Augustini. Resp. Accipit obdurationem tertio modo.

Ad 2. De poena. Resp. Triplex est poena: scilicet quaedam inflicta, quae poena tantum e st nec resistit gratiae, vt fames & sitis: quaedam contracta, quae poena est, quia a malo originali, vt concupiscentia; & tamen repugnat gratiae, quia inclinat ad malum actuale: quaedam acta qua est a malo actuali, vt gratiae expulsio, & excae catio, & obduratio; & haec repugnat gratiae, quia affectus est coniunctus culpae.

Ad 3. De Apostolo. Resp. Illo modo acce pta obduratio culpa est, seu culpae dispositio

Ad 4. Obdurationem agimus. Resp. Secundum quod accipitur secundo modo, ipsam agimus, & est culpa, vel culpae dispositio, seu cir cumstantia aggrauans.

Ad 1. In contrarium. Indurat per iudicium. Resp. Induratio accipitur ibi primo modo.

Ad 2. De obcaecatione. Resp. Non similiter se habent: nam intellectus semper obcaecatur ab aliquo: sed affectus potest obdurari a seipso: & ita licet obcaecatio sit poena, obduratio tamen quandoque nominat culpam.

Ad vltimum. Nullus vult obdurari. Resp. Hoc verum est secundum quod obduratio passio est: sed non duobus alijs modis.

Articulus 3

Cuius sit effectus obduratio

ARTICVLVS III. Cuius sit effectus obduratio.

AD tertium sic proceditur. 1. Rom. 9. QuemAvult indurat: sed idem est fieri Deo authore & Deo volente secundum Augustinum: ergo obduratio sit Deo auctore.

2. Dicit Glossa quod indurare est nolle mise reri: sed hoc non dicitur de Deo per inhaeren tiam, nec per essentiam, quamuis enim voluntas si positiue accipitur, sit in Deo & sit Deus non tamen obduratio: ergo dicitur per causam: ergo Deus est causa obdurationis.

3. Dicit Augustinus super Exod. quod Deus indurauit Pharaonem iusto iudicio: ergo obduratio est a Deo.

4. Omne quod est aliquid, est a Deo: sec obduratio est aliquid: ergo est a Deo.

5. Si aliquid est causa alicuius, oppositum erit causa oppositi: sed Deum velle misereri est causa mollificationis cordis, seu conuersionis: ergo Deum nolle miscreri est causa obdurationis.

6. Omnis effectus siue positiuus, siue priuatiuus habet causam aliquam proximam & immediatam. Quaero ergo, quae sit causa obdurationis? non enim causa est actus liberi arbitrij, cum obduratio sit in paruulis, vt in Esau: nec peccatum originale aliunde contractum, cum aequale sit in omnibus paruulis: nec actus alicuius substantiae creatae exteriois, cum nulla possit in anima agere: ergo causa est Deus

Contra. 1. Anselmus, Non ideo non habet hoimo gratiam, quia Deus non dat; sed quia homo non vult accipere: ergo homo est eausa obdurationis, non Deus.

2. Sup. Ioan. 1. Dicit Augustinus, quod sicut lux est praesens caeco, & ipse est absens luci sic Deus est praesens peccatori: sed lux non est causa excaecationis corporalis in caeco: ergo nec Deus est causa obeaecationis spiritualis in peecatore: ergo nec obdurationis

3. Obduratio est malum: Deus vero causa est. boni, non mali: ergo &c.

Respondeo. Obduratio secundum quod poena est, dicit quandam priuatiuam passionem, id est inhabilitatem ad gratiam, quae prouenit ex peccato: iusto enim iudicio habet homo caus sam deficientem obdurationis, scilicet liberum arbitrium; causam promerentem, scilicet peccatum; causam ordinantem, scilicet Deum Ad 1. 2. & 3. Apostoli, Glos. & AugustiniResp. Obduratio attribuitur Deo non secundum id quod aliquid est, sed secundum ordinem quaem habet ad peccatum, sicut poena ad culpam

Ad 4. Omne quod aliquid est. Resp. Quamuis induratio in corporibus sit positio, in spiritibus tamen priuatio est

Ad 5. Si aliquid est causa &c. Resp. In causis necessarijs tenet hoc, non in voluntarijs.

Ad 6. Quae sit causa &c. Resp. Liberum arbitrium est causa deficiens, vel proprium in adultis, vel alienum in paruulis: proprium peccatum, originale vel actuale, causa meritoria: absentia vero Dei non est causa, cum semper praesens sit de se. Causa vero eleuationis vnius duorum iacentium, virtus est Diuina non sua.

Expositio litterae

ExPOSITIO LITERAE. [DRaedestinatio de bonis salutaribus.] Contra. Solae creaturae rationales praedestinatur. Resp. Praedestinatio est preordinatio: in praeordinatione tria concurrunt, vnum quod ordinatur, scilicet creatura rationalis: alterum per quod, scilicet gratia: tertium ad quod, scilicet, gloria.

[Intelligentia conditionis implicitae.] Quaeritur quomodo hoc intelligatur. Nunquid enim conditionis intelligentia causa est oppositorum? Resp. Hoc sic intelligi potest. Si enim accipiantur duo dicta, quorum vnum est verum, scilicet Petrum posse damnari, alterum falsum, scilicet, Petrum non posse damnari; & vtrique addatur. conditio implicita in hoc participio, praedestinatus, impossibilitatem facit in dicto prius vero, & veritatem in dicto prius falso: nam Petrum non posse damnari, coniunctim verum est, id est, si praedestinatus est: quod sine conditione erat simpliciter falsum.

[Quod in operationibus &c. ] Operationes Dei nominat operationes eius aeternas quae non ponunt effectum in creatura: tales enim, quia aeternitate mensurantur non tempore, non sequuntur necessitatem praeteriti, sed manent in libertate praesentis, ita tamem quod immobilitas non tollatur. Potest tamen volle quod non vnit, & e couerso; & praedestinare. quod non praedestinauit, & e couerso;nec tamem potest postqua voluerit nolle, aut postquam praedestinauit non praedestinare. Operationes vero creaturae, vel Dei in creatura, ex parte creaturae transeunt in praeteritum & siunt sub necessitate.

Praedestinationis effectus illa gratia est.] Contra. Posita causa ponitur effectus. Resp. Causa est in habitu, non in actu.

Item quaeritur, in quo genere causae sit. Resp. Quoad scientiam, causa exemplaris est; quoad beneplacitum, causa est efficiens.

Item quaeritur, an sit causa vniuersalis vel particularis: & an sit causa necessaria, vel contingens. Resp. Conuenientiam habet in eo quod perfectionis est cum jis omnibus: nam cum vniuersali, conuenit in communitate ad multa: cum particulari, in sufficientia ad singula: cum causa necessaria, in immobilitate: cum contingenti, in libertate: nec est praecise aliqua earum.

PrevBack to TopNext