Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

De veritate divinae essentiae

QVESTIO II. DE VERITATE DIVINAE ESSENTIAE

CIrca secundum de veritate quaeruntur duo. Primo an veritas sit propria soli Deo. Secundo an vna sola sit veritas in omnibus. veris.

Articulus 1

An veritas sit propria soli Deo.

Articvlvs I. An veritas sit propria soli Deo.

AD primum sic proceditur. 1. Hyeron. Solus Deus vere est, cuius essentiae comparatum esse nostrum non est.

2. Veritas & vanitas opponuntur: opposita vero non sunt in eodem: cum ergoin omni creatura sit vanitas, in solo creatore erit veritas

3. Augustinus in lib. Soliloq. dicit quod lux increata est ratio cognoscendi se, & omnia cognoscibilia: cum ergo sola veritas sit ratio co¬ gnoscendi, non est veritas nisi in luce prima

4. Sola veritas prima est vera per essentiam: sed nulla veritas est, quae non sit vera per essentiam, alioquin esset abire in infinitum: ergo nulla est veritas quae non sit veritas prima: ergo non est veritas, nisi in solo Deo.

Contra. 1. Si veritas est Deo propria, aut complexa, aut incomplexa: non complexa, quia nihil in Deo compositum; nec imcomplexa, quia illa est conuertibilis cum ente: ergo nulla.

2. Ens, verum, & bonum conuertuntur: ergo aeque communia sunt: ergo si nec entitas est Deo propria, nec bonitas nec veritas est Deo propria.

Respondeo. Veritas dupliciter accipitur, vno modo prout opponitur falsitati; altero modo prout opponitur permixtioni: primo modo dicitur vera propositio, secundo modo verum aurum: primo modo veritas essentiae non est Deo propria, sed est in qualibet creatura: secundo modo veritas est Deo propria: quia in suo esse nihil priuationis aut defectus admixtum est

Ad 1. De Hyeron. Resp. Verum esse dicit impermixtum & purum, secundum quod veritas opponitur permixtioni, non falsitati

Ad 2. In omni creatura est vanitas Resp. In omini creatura est vanitas, secundum quod est ex nihilo, nihilominus est ibi veritas secundum quod est aliqua Dei similitudo, nec est inconueniens, vt, non secundum idem, insint opposita eidem.

Ad 3. De luce increata. Resp. Lux increata est ratio cognoscendi omnia tanquam efficiens, non tanquam forma objecti: veritas autem cuuslibet rei est ratio cognoscendi ipsam tamquam forma objecti: sicut lux & color, vtrumque est ratio cognoscendi coloratum, sed differenter, quia lux effectiue, color vero formaliter.

Ad 4. De veritate per essentiam. Resp. Omnis veritas est vera per essentiam loquendo, formaliter, sed sola prima veritas est vera per essentiam effectiue.

Articulus 2

An una sola sit veritas in omnibus

Articvlvs II. An una sola sit veritas in omnibus.

AD secundum sic proceditur. 1. Dicit Anselmus lib. De veritate, quod sicut est vnum tempus omnium temporalium, sic est vna veritas omnium verorum.

2. Idem probat sic. Pereunte vero non perit veritas, quia verum est perijsse verum & omne verum a veritate verum est: ergo esse eius non dependet ab esse verorum.

Contra. 1. Vnumquodque, ait Philosophus 2. Metaphys. Sicut se habet ad esse, ita ad veri tatem, vnde Augustinus lib. Soliloq. dicit, verum est illud quod est: sed esse omnium rerun non est vnum: ergo nec vna veritas.

2. Veritas est ratio discernendi, & cognoscendi vnumquodque: non est eadem ratio discernendi, & cognoscendi in diuersis: ergo nec eadem veritas

3. Veritas est adaequatio rei & intellectus secundum Philosophos: sed non est eadem diuerforum adaequatio, cum sint inaequalia: ergo nec eadem veritas.

Respondeo. Veritas comparatur ad tria, ad subjectum quod informat; ad principium quod imitatur & repraesentat, scilicet intellectum diuinum; & ad intellectum humanum quem excitat & illuminat. Cum ergo sit quasi forma quaedam intelligibilis media inter duplicem intellectum, diuinum scilicet a quo mensuratur, & creatum quem mesurat: potest veritas intelligi numerari, vel per comparationem ad subjectum, & sic sunt plures simpliciter veritates; vel per comparationem ad intellectum diuinum, & sic est vna veritas omnium, secundum quid, quia attenditur in comparatione adaequationis ad vnum; vel ad intellectum creatum, & sic sunt, plures, quia res diuersae aptae natae sunt facere diuersas conceptiones in intellectu.

Ad 1. Ex Anselmo. Resp. Vna est veritas omnium efficiens & exemplaris, non creata,

Ad 2. De veritate. Resp. Quamuis pereunte vero non pareat veritas simpliciter & vniuersaliter, perit tamen vt est veritas huius: & est intentio Anselmi probare, quod veritas vniuersaliter non potest perire, licet aliqua veritas particularis pereat.

PrevBack to TopNext