Quaestio 3
Quaestio 3
De communitate nominis Spiritus Sancti
Irca tertium duo quaeruntur. Primo an sit unio vel nexus communis Patris & Filij. Secundo de nomine quod habet commune Patri & Filio.
Articulus 1
An Spiritus sanctus sit unio vel nexus Patris et Filii.
AD primum sic proceditur. 1. Quod ab aliquibus discretum est & distinctum, non est vnitiuus illorum; Spiritus Sanctus a Patre & Filio discretus est, & distinctus: ergo non est vnitidus illorum.
2. Unio vel nexus habet rationem medij respectu illorum quae vniuntur vel connectunturm. sed Spiritus sanctus in Trinitate non habet rationem mediae personae, imo Filius: ergo non est vnio vel nexus.
3. Vnio vel nexus quo aliqua nectuntur siue, effectiue siue formaliter, habet rationem causae vel principij: Spiritus sanctus respectu Patris. & Filij non habet rationem causae vel principij¬ ergo non est vnio vel nexus illorum.
Contra. 1. August. Amor est copula amantis & amati: Spiritus sanctus est amor Patris & Filij: ergo copula vtriusque.
2. Dionys. de Diuinit. nominibus. Amorem siue Angelicum, siue diuinum vnitiuam quan dam intelligimus virtutem: sed Spiritus sanctus est amor: ergo virtus vnitiua amantium
Respondeo. Spiritus sanctus procedit a Patre & Filio per modum amoris: ex actu processionis habet vt sit subsistens persona propter oppositionem relationis: ex modo procedend habet quod sit vnio & nexus eorum a quibus procedit quia procedit vt amor: amor enim est quaedam complacentia & concordia amantium: inter Patrem vero & Filium intelligitur non solum essentialis concordia, imo, etsi different essentia, nihilominus esset inter eo amicitia.
Ad. 1. Quod procedit vt discretum &c. Resp. Non est hoc verum vniuersaliter, nam a duobus corporibus glutinosis intelligitur aliquid ab eis dascretum procedere, quo nihilominus nectuntur vel vniuntur illa.
Ad 2. De medio. Resp. Quamuis ex actu procedendi habeat quod sit tertia persona, tamen ex modo procedendi habet rationem aliquam & proprietatem medij.
Ad 3. De causa & principio. Resp. Pater & Filius dicuntur vniri Spiritu sancto quasi formaliter: sed forma dupliciter dicitur, quia vel vere forma manens & quiescens in ipsis quorum est: vel similitudinarie habens formae proprietatem aliquam, vt quod a duobus exit ipsa coniungens, sicut liquor a duobus corporibus glutinosis: & tale coniungens non habet rationem causae sed potius causati. Primo modo essentia est vnio Patris & Filij & Spiritus sanctis secundo modo Spiritus sanctus
Articulus 2
AD vltimum proceditur sic. 1. Quod est commune tribus personis, non efficitur proprium, nisi adiuncto aliquo proprio: Spiritus nomen commune est tribus; sanctus vero non est proprium, sed commune trium: ergo haec duo non faciunt per se nomen alicuius personae proprium.
2. A quo habet res cognosci, ab eo debet proprie nominari: a notione personali persona habet cognosci: ergo ab ea debet nominari: sed sic non nominat Spiritus sanctus: Ergo non est nomen proprium eius.
3. Aut accipitur Spinitus proprie, aut metaphorice; si proprie, sic attribuitur essentiae non personae: ergo non debet eo persona proprie nominari: si metaphorice, cum haec nominatio non sit proprie nominatio, non erit nomen proprium.
4. Sicut processio, quae est per modum amoris, est sancta; ista illa quae est per modum naturae: sed propter illam non dicitur Filius sanctus: ergo nec propter istam debet dici Spiritus sanctus.
Contra. 1. Dicit August. Quod quia persona communis est, ideo recte habet nomen commune, scilicet Spiritus sanctus
Respondeo. Hoc quod dico, Spiritus sanctus dupliciter potest accipi: vel vt oratio, sic est commune toti Trinitati: vel vt dictio, sic ex vsu Ecclesiae nomen est appropriatum personae Spiritus sancti. Ratio vna est ex modo procedendi: nam in nobis processus generationis corporalis est; sed processus amoris spiritualis. Alia ratio ab effectu, quia amor, qui est donum eius, facit nos spirituales.
Ad. 2. A quo habet res cognosci &c. Resp. Hoc verum est, quando inuenitur nomen conueniens ad hoc, sed hic non inueniebatur.
Expositio litterae
Mor est. ] Amor communis est affectionum naturali, & rationali; dilectio propria rationali; charitas proprissima spirituali¬
Verbum proprie sapientia dicitur. ] Contra. Sapientia proprie attributum est essentiale, sicut potentia, & voluntas. Resp. Exponendum est proprie id est appropriate.
[Et tamen Spiritus sanctus proprie charitat nuncupatur. ] Contra. Cantat Ecclesia, charitas Pater, gratia Christus. Resp. Triplex est charitas: essentialis, quae est communis tribus, sed appropriatur Spiritui sancto; notionalis, quae est communis Patri & Filio; & personalis, quae est proprie Spiritus sanctus.