Quaestio 4
Quaestio 4
De termino missionis
CIrca quartum de termino missionis quaeruntur tria. Primo ad quos siat missio. Secundo an siat maior post Incarnationem quam ante. Tertio an sit missio aeterna & temporalis
Articulus 1
Ad quos stat missio.
AD primum sic proceditur missio est ad sanctificandam creaturam: sed contingit sanctificari irrationalem creaturam vt templum & vasa sacra, &S acrmenta: ergo contingit per sonam diuinam mitti ad ipsam.
Contra mitti est cognosci esse ab alio: sed soli creaturae rationali conuenit talis cognitio: ergo ei soli sit missio.
Iuxta hoc quaeritur, An siat ad Angelos & comprehensores; vel ad homines solos, & ad viatores. Videtur quod ad solos viatores. Quia Angeli & Beati, cum sint in termino, iam non sunt susceptibiles amplioris sanctificationis vel gratiae: ergo nec missionis.
Iuxta hoc quaeritur. An siat missio ad viros sanctos. Videtur quod sic. Nam Spiritus sanctu in die Pentecostes missus est ad Apostolos, qui erant sancti
Contra missio sit ad reuocandam creaturam rationalem a temporalibus ad aeterna, secundum Augustinum: sed sancti iam sunt reuocati.
Iuxta hoc quaeritur. An facta sit missio ad Sanctum Sanctorum. Videtur quod non, quia non sit missio nisi ad distantem: Christus nunquam tuit distans, nec secundum quod Deus, nec se cundum quod homo.
Respondeo. Ad primum. Missio personae Diuinae sit in dono gratiae gratum facientis secundum quod incipit creaturam inhabitare nouo modo, sicut lux in oculo caeci illuminati: Illi ergo soli creaturae sit missio, quae huius gratiae est susceptibilis: ergo creaturae ratio¬ nali, non irrationali.
Ad arg. De sanctificatione creaturae irrationalis. Resp. Sanctificatio illa accipitur aequiuoca ad sanctificationem, de qua loquimur, vel saltem analogice, secundum eandem rationem omnino: quia de quibusdam dicitur sanctitas vt de signo: de quibusdam vt de causa: de sola rationali creatura vt subjecto: sicut sanitas aliter dicitur de vrina, aliter de medicina, aliter de a nimali.
Ad 2. quaest. Resp. Quamuis in Angelis & beatis non siat gratiae vel sapientiae intensio; tamen sit quodammodo extensio, ex eo quod aliqua reuelantur eis de nouo, ex quibus non magis diligunt Deum, quamprius, sed sub aliqua noua ratione seu consideratione, & sic potest dici ad eos fieri mssio.
Ad arg. Sunt in termino. Resp. Beati quantum ad praemium essentiale sunt in termino, sed quantum ad alia adhuc possunt proficere.
Ad 3. quaest. Resp. Augmentum gratiae in sanctis dupliciter potest fieri, vel secundum intensionem in eadem specie: vel secundum extensionem ad nouum aliquem actum, vel vsum alterius speciei: primo modo no dicitur mitti persona, quia non incipit esse in eis nouo modo: secundo modo sic, quia incipit esse nouo quodamodo,
Ad argum. De reuocatione &c. Resp. Finis iste, scilicet reuocatio a sensibilibus ad aeterna, missioni non est essentialis, sed accidentalis ex statu eius, ad quem sit missio, quando talis est quod indiget reuocatione.
Ad 4. quaest. Resp. Quamuis simul tempore fuerit natura Christi humana & eius gratia tamen naauraliter praecessit natura gratiam: vnde potest dici ad ipsum secundum naturam humanam in ipso instanti conceptionis facta missio inuisibilis, & Filij per sapientiam, & Spiritus sancti per gratiam: sed postea non nisi visibilis tantum, quia non profecit in gratia vel sapientia. Ad arg. Nunquam fuit distans. Resp. Quamuis missio localis non siat nisi ad distans, missso tamen causalis potest fieri ad coniunctum, vt amplius, vel modo altero coniungatur.
Articulus 2
An missio stat maior post incarnationem quam antea
AD secundum articulum sic proceditur 1. AEqualis est semper in sole corporali radiorum corporalium emissio: ergo multo magis in Sole spirituali emissio radiorum spiritualium: ergo in Patre missio Filij & Spiritus Sancti.
2. Secundum Augustinum caelibatus Ioannis non praefertur coniugio Abrahae, & sancti antiqui proponuntur nobis in exemplum perfectae virtutis: ergo non erat minor sanctificatio tunc quam modo: ergo nec minor missio.
3. Deus aequaliter se habebat ad creaturam tunc & modo: ergo aequalis erat missio actiua, & ex parte Dei, tunc & modo: er go & missio. passiuaex parte creaturae, cum sit immediatus effectus illius,
Contra. 1. Augustinus super illud Ioan. 7. Nondum erat Spiritus sanctus datus &c. Dicit, quomodo intelligitur hoc, nisi, quia missio Spiritus sancti futura erat, qualis numquam antea fuerat. 5. Maior est gratia & sapientia noui testamenti, quam veteris: ergo cum penes haec duo attendatur missio, mator est in nouo testamento missio quam fuit in veteri
3. Missio visibilis signum est missionis inuisibilis: sed in nouo Testamento multo maior fuit missio visibilis: ergo & inuisibilis
Respondeo. Loquendo de missione ex parte mittentis aequalis est missio inuisibilis Filij & Spiritus sancti, & in nouo, & in veteri testamentis: loquendo ex parte eorum ad quos fuit gene raliter missio, non est aequalis, quia sancti noui Testamenti magis dispositi sunt ad recipiendum propter impedimentum peccati Adae remotum. & beneficium doctrinae Christi, & gratiae in Sacramentis praestitum; specialiter tamen quantum ad aliquas personas aequalis tunc fuit missio.
Ad 1. De radiorum emissione. Resp. Ratio concludit aequalitatem ex parte mittentis, non eorum, ad quos sit missio.
Articulus 3
An sit missio aeterna et temporalis
AD tertium articulum sic proceditur. 1. Gregorius eo mittitur filius, quo generatur. Et Beda dicit, quod Spiritus sancti missio, est eius ipsa processio: cum ergo Filij generatio, & Spiritus sancti processio duplex sit, aeterna scilicet, & temporalis, similiter missio vtriusque duplex erit.
2. Sicut missio dicitur per respectum ad creaturam, ita donum: sed donum dicitur Spiritus sanctus ex tempore, & ab aeterno: ergo & missio.
3. Omnis actio, quae habet Deum, vt terminum a quo & ad quem aeterna est: sed missio. qua Deus mittit Deum, talis est: ergo aeterna
4. Sicut processio importat respectum a quo & ad quem, ita missio: ergo sicut ratione illius duplicis termini distinguitur duplex processioita debet distingui duplex missio.
Contra 1. Missio semper ponit nouum modum existendi in aliquo vel nouum effectum; aeternum vero non est nouum.
2. Augustin. dicit non eo quod de Patre natus est Filius, missus dicitur, sed quia ex tempore cuiusquam mente percipitur.
Respondeo. Missio duplicem respectum importat: aeternum & temporalem, est enim missio ab aliqua re aeterna ad aliquam rem tempora lem: sicut vero totum copulatum pro altera parte falsa, falsum est, eo quod destructa vna parte destruitur totum integrale; ita coniunctum ex aeterno & temporali temporale iudicatur: hine est quod missio teporalis est, non aeterna
Ad 1. Eo mittitur filius. Resp. Gregorium loqui de generatione temporali, vel mitti accipit, secundum aptitudinem non secundum actum. Quod opponitur ex Beda de missione Spiritus sancti, quae est eius processio. Resp. Loquitur de temporali processione.
Expositio litterae
Contra ergo non ab aeterno est donum. Resp. Dari accipitur hic communiter vel actu vel aptitudine proutverbum hoc (datur) potest consignificare praesens confusum vel determinatum.
Spiritus sanctus seipsum dare non potest] Contra. Non sequitur, Pater potest generare Filium & Filius non potest hoc: ergo Pater potest aliquid quod non Filius. Resp. Non est simile, quia generare pure est actus notionalis, sed mittere eo quod importat effectum in creatura, partim est actus essentialis
[Si seipsum dat, a seipso procedit) Contra Pater dat seipsum non tamen a se procedit, vel mittitur. Resp. Non est simile, quia Spiritur sanctus quicquid agit habet ab alio, sed Pater non, ideo suum dare non est mitti.
[Secundum genituram ineffabilem missus non videtur quibusdam.] Contra Gregorius Eo mittitur filius quo generatur. Resp. Loqui tur de generatione temporali, vel Iy, eo, dici causam in aptitudine non in actu.
[Vt sit homo, quod semel tantum factum est.] Contra in conceptione semel fuit homo; in resurrectione iterum: ergo bis. Resp. Hoc aduerbium, semel, potest determinare hoc participium, Missus, & sic verum est: vel hoc verbum, sit, & sic falsum.
[Nec vt esset Angelus.] Contra Malachiae 3. & Angelus testamenti. Resp. Angelus fuit officio, non natura
Item substantia spiritualis dicitur esse in loco per operationem: cum ergo anima operetu circa obiectum suum, ibi est
Resp. Anima comparatur, & ad corpus, cui dat esse naturale, non enim est aliud esse animae quam quod dat corpori; & ad obiectum suum supremum, aquo accipit esse gratuitum: in corpore ergo, ad quod comparatir per relationem essentialem, habet esse simpliciter: vbi vero est objectum suum, ad quod habet re lationem acciden talem, habet esse secundum quid, scilicet per assimiationem: Et quia illud esse est nobilius & anmae vtilius, ideo dicitur verius esse vbi amat.
Quod opponitur de substantia spirituali. Resp. Circa obiectum operatur. Non prout est in ipsa re, extra animam, sed prout est per similitudinem sui in anima.
[Principium totius Diuinitatis) Contra Diuiuitas non habet principium nec partes. Resp. Intelligitur id est omnium personarum, in quibus est tota Diuinitas.