Quaestio 3
Quaestio 3
De casibus specialibus circa conformitatem voluntatis humanae ad divinam
QVESTIO III. DE QVIBVSDAM CASiBVS SPIRI. TVALIBVS CIRCA CONEORMITATEN VOLVNTATIS HVMANAE AD DIVINAM.
CIrca tertium problema quaeruntur duo. Primo si sancti debuerunt velle passionem Christi. Secundo si sancti volunt poenas reproborum.
Articulus 1
An sancti debuerunt velle passionem Christi
AD primum sic proceditur. 1. Dolor est, ait Augustinus, de ijs quae nobis nolentibuaccidum: sed Beata Virgo & Apostoli de mor te Christi doluerunt: ergo eam noluerunt.
2. Quilibet tenetur velle, si posset, innocentem a inorte liberare: ergo tenetur illum velle liberari: ergo ipsum non inori¬
3. Consentire male volentibus malum est: sed qui consentiebat Chrisium pati, consentiebat, Iudaeis ina e volentibus: ergo peccabat.
Contra. 1. Sancti volunt quod sciunt Deum velle: sciebant autem per scripturas Deum velle pati Christum: ergo hoc volebant
Videtur quod non. 1. Super illud Matth. 27 Misit ad eum vxor eius, dicit Glos. quod Diabolus voluit per mulierem liberare Christum, ne per mortem cius amitteret mortis imperium: er go nolebat cum pati
2. Petrus nolendo Christum pati, Satanae similis reputatus fuit Matth. 10. Ergo Satanas nolebat Christum pati.
Contra. 1. Dicit ulagister quod idem volunerunt Iudaei & Diabolus: ergo Diabolus voluit Christum pati.
Respondeo ad primum. Passionem Christi, vel sanctorum, est considerare dupliciter: vel secundum se & absolute inquantum passio est: ve in comparatiose ad finem. Primo modo habet rationem mali per comparationem ad nocumentum naturae patientis, & sic noluerunt san cti passionem Christi, sed Iudaei voluerunt: secundo modo habet rationem boni per comparationem ad redemptionem mundi, vel vtilitatemEcclesiae, & gloriam patientis, & sic voluerunt, eam sancti, & sic Iudaei noluerunt,
Ad 1. Augustini. Resp. Loquitur de voluntate naturali qua nolebant Apostoli pati Christum, non deliberatiua
Ad 2. Deliberatione innocentis. Resp. Hoc est verum de innocente qui inuite patitur: sed Christus voluntarie pro liberatione nocentium. patiebatur.
Ad 3 Consentire male volentibus &c. Resp. Consentire eis in malo volito malum est: sed in aliquo bono quod sequitur ex opere eorum, non ex malo enim potest sequi bonum.
Ad 2. Quaest De Diabolo. Resp. A principio voluit: circa finem noluit, quia per aliqua signa effectum passionis coniecturauit.
Articulus 2
An sancti velint poenam reproborum
In secundum articulum proceditur sic. 1. Dicit Bernardus lib. de consideratione, quod angeli etsi sunt impassibiles, non incompassibiles: ergo & sancti similiter: ergo compatiuntur poenis reproborum: ergo nolunt eas
2. deliderare poenam alterius, est malignitatis: sancti vero habent spiritum benignitatis e ergo non desiderant poenam alterius.
3. Super illud Psal. Conuertantur peccatores in infernum. Glos. Praedicentis vox est, non optantis: ergo sancti nolunt danmnationem res proborum.
Contra 1. Sancti volunt quod sciunt Deum velle: sed sciunt cum velle poenas reproborum: ergo volunt eas
Respondeo. Possunt sancti & reprobi comparari quadrupliciter. Loquendo enim de sanctis & reprobis in via, sic debent velle eorum salutem, nisi foret eis reuelata ipforum damnatio & tunc deberent adhuc corum salutem velle, saltem voluntate conditionata, licet non absoluta. Loquendo de sanctis in coelo, & reprobis in inferno sancti volunt absolute damnationem eorum per comparationem ad iustitiam punientis, non ad naturam sustinentis. Loquendo de sanctis in coelo & reprobis in mundo, sancti absolute volunt salutem eorum, nisi eorum quorum est sibi reuelata damnatio. Loquedo de sunctis in mundo & reprobis in inferno, sancti volunt absolute eorum damnationem per comparationem ad iustitiam punientis, possunt tamen compati eis per comparationem ad naturam patientis.
Ad 1. angeli non sunt incompassibiles. Resp. Compassio habet duo, scilicet voluntatem subueniendi, & passionem annexam: quoad secundum non est compassio in angelis: quoad primum est in eis compassio respectu eorum quibus potest subueniri, scilicet corum qui sunt in mundo, vel in Purgatorio: sed non respectu eorum quibus non potest subueniri, quales sunt, damnati in inferno
Expositio litterae
EXPOSITIO LITERE. Actio Iudaeorum fuit mala.] Contra. Actio fuit causa immediata passionis, quae bona fuit. Resp. Actio Iudaeorum fuit causa immediata passionis in genere naturae, & sic erat mala: non in genere moris, & sic erat bona.
Voluit Christum pati.] Contra. Deus non vult mala. Resp. Deus volebat passionem in comparatione ad sustinentem, & sic erat bona, non ad inferentem: nam Christum passionem illatam a Iudaeis sustinere, erat bonum: sed Christo passionem a Iudaeis inferri erat malum.
Vt Petrus Apostolus, qui illud nolebat. 1 Contra. Similiter Beata Virgo nolebat Christum pati. Resp. Imo volebat Christum pativoluntate rationis deliberantis absoluta, licet nollet voluntate naturali: Petrus autem, qui volebat contrarium voluntate rationis deliberantis absoluta, redargutus est: quia volebat impedimentum tanti boni per quod genus humanum redemptum est praestante eo redemptore. qui est benedictus in saecula Amen.