Quaestio 7
Quaestio 7
De differentia praedictarum duarum imaginum
Articulus 1
Quomodo hae duae imagines differant
AD quod sic proceditur 1. Idem sunt actus vtrobique, nam meminisse idipsum est quod memorari; nosse idem est quod intelligere; diligere idem est, quod velle: ergo eadem actuum principia.
2. Ista tria aut nominant potentias, & sic non differunt a praedictis, aut habitus seu actus, & ita accidentaliter inesse videntur animae, & eam accidentaliter imaginem facere.
3. Mens, aut accipitur ibi pro substantia. ammae, & sic male connumeratur duobus alijs, quae sunt potentiae, vel habitus; aut pro potentia, & sic non differt a memoria; aut prohabitu, & ita non potest dici quod mens diligat se.
4. Ista tria dicuntur secundum cognitionem ipsius animae a seipsa, vt patet per Augustinum 9. de Trinit. ad cognoscendum vero seipsam mens nullo habitu vtitur: ergo nominant potentias animae ergo non differunt a praemissis.
5. Secundum Augustinum. Mens est supremum in anima supremum vero in anima nec est substantia animae, nec habitus aliquis: ergo stat pro potentia: non ergo est accipere hic imaginem secundum habitus.
Respondeo. Differentiam harum duarum imaginum diuersi diuersimode assignat. In hoc quippe omnes conueniunt, quod imago praeassignata accipitur penes potentias naturales: sed circa huius assignationem differunt: quidam enim dicunt, quod mens hic nominat habitum naturale concreatum memoriae, notitia habitum intellectiuae, amor voluntatis. Contra hoc opponitur, quia actus memoriae sui est meminisse, non nosse vel amare, quos omnes tamen menti hic attribuit Augustinus. Alij dicunt quod mens nominat potentiam animae supremam, notitia vero nominat habitum cognitionis, & amor habitum dilectionis. Contra hoc opponitur, quod mens aut nominat vnam potentiam simplicem, & ita no habebit duos actus, scilicet nosse & amare; aut plures, & ita non erit ibi Trinitas, sed quaternitas, Alij dicunt quod mens nominat ipsam substantiam animae secundum superiorem faciem non secundum inferiorem: notitia vero habitum cognoscituae partis, amor habitum voluntatis. Sed contra haec opponitur, quia substantia animae non est einsdem naturae cum suo habitu, qui est accidens: praeterea anima non indiget habitu ad cognoscendum, & amandum se. Alij dicuat quod mens nominat hic supremam animae potentiam, qua Deum & se cognoscit, scilicet intelligentiam: notitia vero nominat actum eiusdem, quo in se cognoscendum vel Deum, reditiamor vero nominat actum complacentiae naturalis, qui ex illoprocedit, quo se cognitam diligit & Deum. Hi¬ actus sunt animae connaturiles & inseparabiles & ideo quasi habituales, & ideo ab alijs habitus naturales forsitan appellantur. Prima ergo imago accipitur penes tres potentias natur ales; haec vero penes vnam potentiam, & duos actus naturales, & quasi habituales eiusdem sese consequentes: amor enim naturalis in suum objectum inest cuilibet potentiae, sed amor in bonum simpliciter habet potentiam per se.
Ad 1. De eisdem actibus. Resp. Quamuis ijdem sint actus, non tamen oportet, quod eadem principia actuum, quia huiusmodi actus procedunt a potentijs & habitibus earum, sed non eodem modo, quia a potentijs originaliter, ab habitibus elicitiue seu. formaliter. Vel dicendum quod non sunt, iidem actus: quia mentis, prout hic accipitur, actus non est imeminisse, sed nosse, & amare; nosse vero & amare nominant hic actus naturales tantum, non deliberatiuos
Ad 2. Aut nominant. Resp. Mens nominat secundum quosdam substantiam, secundum alios habitum, secundum alios potentiam: alia vero duo nominant secundum quosdam, habitus, secundum alios actus: nec tamen ideo accidentaliter sed substantialiter insunt, quia naturaliter: sicut viuere viuenti substantialiter inest.
Ad 3. De mente. Resp. Mens aliquando dicitur tota animae substantia, aliquando superior pars animae, in qua est imago Dei, aliquando prima eius potentia, id est memoria vel habitus eius; aliquando vero secunda, id est intellectiua, a metior metiris. Secundum hoc a diuersis diuersimode hic accipitur. Magister tantum dicit hic quod mens accipitur non pro substantia animae, sed pro eo, quod est excellentius in anima, hoc autem est intellectiua.
Ad 4. Mens non indiget habitu. Resp. Secundum quosdam notitia & amor non nominant habitus sed actus: secundum alios dicendum, quod quamuis non indigeat habitu, indiget tamen aliquo, quod se habet per modum habitus, quia ad cognitionem requiritur & potentia cognoscitiua. & lux intellectus agentis sub qua cognoscit, & praesentia rei cognitae vel per essentiam, vel per speciem.
Ad 5. Mens est supremum. Resp. Ordo in anima dupliciter potest poni, vel rei, vel rationis: primo modo dupliciter; vel ordo originis, sic mens potentia est supremum in genere potentiarum imaginis; mens habitus in genere habituums vel dignitatis, sic voluntas est supremum: secundo modo secundum ordinem rationis, etiam mens prout dicit animae substantiam, supremum est, quia quamuis sit idem re cum anima, differunt. tamen ratione, quia nominat animam secundum eius faciem superiorem.
Expositio litterae
CIrcalitteram dubitatur( imago Dei permaCnet.] Contra Psal. In ciuitate tua Domine imaginem ipsorum ad nihilum rediges. Resp. Remanet quoad esse, tollitur quoad bene esse. [Eo imago quo capax eius est.] Cotra quod capit alterum oportet esse maius eo, vel aequale vnde ex mutua capacitate probat Augustinus aequalitatem potentiarum. Resp. De capacitae. comprehensionis verum est, non de qualibet
[Vna mens] Contra. Proprietas non praedicatur de eo cuius est, abstracte sed concrete. Resp. Praedicatio huiusmodi impropria est, non per essentia, vt sit sensus vna mens, id est vnius mentis.
Eo quo ad se inuicem referuntur.] Contra. Memoria ad voluntatem no refertur. Resp. Quauis non referatur secundum se, refertur tame sub ratione memorabili, vel secundum rationem originis, inquantum ab ipsa oritur
[AEqualia sunt singula singulis, & singula omnibus]Contra. Omne totum est maius sua parte: Quaelibet harum potentiarum pars est imaginis. Resp. De toto integrali verum est illud, non de tota potentiali: nam vna potentia superior potest quicquid inferior non tamen tot modis: vnde in parte suprema includitur quantitas aliarum partium. Non ergo deficit communis animi conceptio, quia illa pars continet in se totum quodammodo.
[otamque memoria.] Contra. Omnis animae potentia simplex est. Resp. Totalitas quoad quatitatem molis illa tollit simplicitatem, sed non in quantitate virtutis: prima enim attenditur percomparationem partium integralium, secunda per comparationem actuum, & objectorum quasi partium externarum.
[Nihil tam in memoria, quam ipsa memoria] Contra. Ergo idipsum in seipso. Resp. Quauis idipsum secundum rem, non tamen seculum rationem; sic enim differunt cognoscens, & cognitum, tamen idem cognoscit seipsum, & est iste modus essendi in sicut motiuum in moto.
[Voluntas mea totam intelligentiam capit: Cotra. Multa intelligo quae nolo, vt mala. Resp. Actus voluntatis non tantum est velle aliquid, sed vti, id est in facultatem voluntatis assumere aliquo modo: & sic bona voluntas, & de malis est, quia malis bene vtitur.
ISingula tamen substantialiter sunt in substantia.] Contra. Cum sint in genere qualitatis, accidentia sunt. Resp. Non dicitur, quod sint substantiae, sed sunt in substantia sua, id est, animae substantialiter insunt: nam substantiale vel essentiale potest dici quatuor modis; vno modo quod essentialiter praedicatur de substantia, vt species; secundo modo, quod est pars essentiae rei, vel de essentia, vt materia, & forma; tertio, sine quo res non potest intelligi esse, vt vnitas, veritas, bonitas; quarto, sine quo res non potest intelligi habere perfectum esse, vt potentiae naturales animae in animo sunt substantialiter: dicuntur esse in animo per quandam reductionem, quia sine ijs non habet esse perfecta ipsa animae substantia.