Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

De divina simplicitate

QVESTIO V DE DIVINA SIMPLICITATE, Circa quintum de Diuina simplicitate duo quaeruntur. Primo secundum rem, an in ipso sit summa simplicitas. Secundo secundum praedicationem, quae de ipso dicantur praedicamenta.

Articulus 1

An in Deo sit summa simplicitas

Articvlvs I. An in Deo sit summa simplicitas.

AD primum sic proceditur. 1. Ens simpliciter dictum sine vlla additione a nulloente distinguitur: ergo non est ens sine additione: ergo est ens compositum

2. Boet. de Hebdem. Omne quod est, alio. ? participat vt sit, alio vt aliquid sit: Deus est & & est bonus: ergo duobus participat: ergo est compositus.

3. De quocumque praedicatur aliquid, quod non est de substantia sua, est compositum: de Deo praedicatur relatiuum temporale, vt Dominus, quod non est de sua substantia: ergo ipse est compositus

4. Vbicumque in vno sunt plures res quarum vna non est altera, ibi est compositio: in essentia Diuina sunt tres personae, quarum vna non est altera, & in persona Patris tres notiones, quarumvna non est altera: ergo in eo est compositio.

Contra. 1. Omne compositum naturaliter posterius est suis componentibus, quia componens simpliciter prius est in se naturaliter, quam addatur alteri ad componendum tertium: sed primo vniuersaliter nihil est prius: ergo.

2. Esse compositi dependet a componentibus. esse illius, qui dat omnibus esse, a nullo dependet: ergo

3. Quod est causa prima essendi omnibus, modo nobilissimo habet esse: sed modus essendi nobilissimus est, quo aliquid est totum suum esse: in tali vero nulla potest esse compositio: ergo cum Deus sit huiusmodi, nulla est in eo compositio.

4. Omne compositum indiget alio compositore nobiliori se; Deo autem nihil nobilius esse potest.

5. Omnis multitudo de necessitate reducitur ad vnum tanquam sui principium: ergo vel in principio oinis multitudinis, nulla crit multitudo, vel erit abire in infinitum.

Respondeo. Compositum aliquid potest dici dupliciter; vel quia componitur ex alijs vt totum ex partibus; vel quia componitur cum alijs, vt pars vna componitur alteri, vel accidens subjecto; & hoc dupliciter, vel quia ipsum componitur alteri, quasi tempore, vel naturae perexistenti, vt forma materiae, & differentia generi, & accidens subjecto: vel quia alterum quasi posterius ei componitur, sicut materiae primae forma, & enti actus essendi, & subjecto accidens: omne vero quod aliquo istorum modorum componibile est, aliquo modo passibile. est: Deus nullo modo passibilis est: ergo nullo modo componibilis.

Ad 1. De esse simpliciter. Resp. Esse simpliciter sine additione dupliciter potest intelligi, vel secundum actum, quia scilicet nihil ei actu additur, vel potest addi; vel secundum intellectum, quia non dicit aliquid additum enti, quauis natum sit sibi additionem fieri: primo modo ens diuinum solum est ens sine additione, & hoc ipso, a caeteris entibus distinguitur: secundo modo ens commune praedicabile est fine ad ditione, nec ab entibus distinguitur: sicut aliter significat animal corpus animatum sensibile. ine additione rationalis scilicet: aliter vero brutum.

Ad 2. De Boet. Resp. Loquitur de ijs quae sunt per participationem, non quae per essentiam, vt Deus.

Ad 3. De relatiuis. Resp. Intelligitur hoc de praedicato absoluto, non relatiuo. Nam relatiuorum quaedam praedicantur relatiue, eo quod alterum refertur ad ipsa; quaedam eo quod ipsa ad aliud: nam in ijs, quorum vnum dependet ab altero, non e conuerso, vt scibile a scientia, aliquid dicetur relatiue secundum Philosophum lib. netaphys. absque eo quod referatur ad aliud sed quia alterum refertur ad ipsum, quae relatio non potest intelligi, nisi in altero extremo intelligatur aliquid correlatiuum, nec tamen ponitur in ipso aliquid secundum rem, sed secundum dici solum; sic autem dicitur Creator Dominus, & huiusmodi ex dependentia creaturae ad ipsum.

Ad 3. De pluralitate rerum. Resp. Intellig: tur hoc vbi est pluralitas absoluta, non relatiua tantum. Persona enim comparata ad essentiam, & notio ad personam non facit numerum, vnde nec compositionem in ipsa: comparata vero persona ad personam aliam, vel notio ad notionem facit numerum quendam non simpliciter, sed secundum esse relatiuum, non absolutum, vnde nec facit compositionem.

Articulus 2

Quae praedicamenta dicantur de Deo

Articvlvs II. Quae praedicamenta dicantur de Deo.

AD secundum sic proceditur. Videtur quod Deus sit in praedicamento substantiae. 1. Quia omne quod est, aut est substantia, aut ac cidens: Deus non est accidens: ergo substantia. praedicatur de Deo: non accidentaliter: ergo essentialiter: non vt conuertibilis: ergo vt genus

2. Dicit Philosophus 10. Metaph. Quod vnum quodque mesuratur maximo sui generis. Et dicit ibi Comment. Quod maximum, quo mensurantur omnes substantiae, est primus motor: ergo ipse est in genere substantiae.

Contra. Quicquid est in genere aut est generalissimum, quod praedicatur de omnibus, aut sicut contentum sub illo, & per additionem aliquam determinatum: sed Deus neutro modo est in genere substantiae, quia nec praedicatur de alijs substantijs, nec constat ex additione.

Secundo quaeritur, an alia praedicamenta praedicentur de ipso. 1. Dicit Boet. lib. de Trinit. 1 Quod in Deo non sunt nisi duo praedicamenta, e scilicet substantia, & ad aliquid: ergo alia non praedicantur de Deo

2. Omne quod de Deo dicitur, vt ait Augustinus, dicitur vel secundum substantiam, vel e secundum relationem: ergo duo tantum sunt in Deo praedicamenta.

Contra 1. De quocumque praedicatur species, & genus: sed species qualitatis, vt scientia; & quantitatis, vt magnitudo; & passionis, vt intelligere (quia intelligere pati quodda est secundum Philosophum) & actionis, vtcreare, & huiusmodi praedicantur de Deo: ergo & sua genera.

2. Quanto aliquod genus entis habet esse debilius, tanto minus conuenit enti perfecto: sed relatio habet esse debilissimum: ergo minime conuenit Deo: si ergo ipsa praedicatur de Deo, multo magis alia¬

Respondeo, ad primum. Cum Deus sit omnino simplex, nec ipse substat alicui; nec aliquid inhaeret ei: omne vero genus praedicamenti, vel est substantia, quae substat omnibus, vel est accidens quod suostantiae inest: vnde Deus in nullo genere vel praedicamento est. Ratio tamen, substantiae duo continet, scilicet, quod ipsa est ens per se subsistens non dependens ab esse aliorum, & quod substat alijs quae sibi insunt: quoad primum habet Deus modum & rationem substantiae maxime & per prius; quoad secundum no habet. Dico ergo, quod non est in genere substantiae, tum ratione nominis, quia nulli substat; cum ratione rei quae est triplex est; vna, omne quod est in genere, addit aliquid supra genus, & est compositum: altera, quia in omnis tali differunt quidditas sua, & suum esse; nam natura generis, quae est quidditas, non habet esse actuale nisi per hoc quod suscipitur in aliquo particulari, & ideo multiplicatur in particularibs secundum esse, licet ratio quidditatis maneat eadem: tertia ratio est, quia esse diuinum colligit in se nobilitates omnium generum; vnde ad nullum genus determinatur.

Ad 1. Quod est, vel est substantia, vel accidens. Resp. Diuisio est entis creati: aliqua tamen ratio. substantiae Deo couenit per prius, & generi substantiae per posterius: vnde no per hoc in genere ponitur, sed supra genus, sicut ratio per se subsistendi.

Ad 2. De ratione mensurae. Resp. Hoc intelligitur de propria mensura ipsius generis, vt vnitas in numeris, punctus in magnitudine, quae tamen non sunt in genere vt contenta, sed vt principia ipsius generis: non autem intelligitur de mensura vniuersali: Deus vero est mensura vniuersalis omnium rerum cuiuscumque generis: vnde non potest esse in aliquo genere.

Ad 2. Quaest. Resp. Quicquid inuenitur in creaturis, cum de Deo praedicatur, praedicatur eminenter tanquam de causa, vnde remouendum est quod est ibi imperfectionis, & retinendum solum quod est perfectionis alicuius In vnoquoque aute noue praedicamentorum duo est inuenire, scilicet rationem communem accidentis per comparationem ad substantiam, & rationem propriam sui generis: ratio accidentis cum eius esse sit inesse, importat imperfectio. nem, vnde talis ratio praedicandi non manet in Diuinis, nin secundum modum solum, non secundum rem, sed per identitatem omnia praedicantur: ratio vero generis aliquando nullam importat imperfectionem, vt relatio, quia non importat aliquam depedentiam ad subjectum, sed respectum ad aliud extra, & ideo secundum rationem generis manet in diuinis: aliquando vero import at imperfectionem, vt ratio quantitatis, quae est mensuratio substantiae; & qualitatis, quae est dispositio substantiae; & actionis motus substantiae vel in motu: aut ergo species aliqua importat aliquam perfectam rationem differentiae superadditae, vt scientia, fortitudo, & tunc species illa, non genus eius, praedicatur de Deo; aut non, vt passio, & tunc necratione generis, neque rationespeciei de Deopraedicatur. Hino ergo patet ratio, quare manentsolum modi praedicandi duorum generum, scilicet ratio substantiae, quia dicit rationem per se subsistendi: & ratio relationis, quia non importat dependentiam aliquam ad subjectum.

Ad 1. De quocumque praedicatur species. Resp. Scientia, quae de Deo praedicatur, non est species qualitatis: sed dicitur per modum speciei, qui est alius a modo generis, ideo genus non praedicatur de Deo: nec magnitudo eius est species quantitatis: nec eius intelligere est species passionis, cum sit intelligere intellectus agentis, non passibilis: nec eius creatio species actionis, cum actio diuina non sit quid fluens a Dei substantia, sed ipsa substantia.

Ad 2. De debilitate relationis. Resp. Ex comparatione ad subjectum habet esse debile secundum rationem accidentis, & ex hac parte non remanet in Deo; sed ex comparatione ad objectum habet aliquid perfectionis, quia distinguit, & non subsistit in altero; & ex hac parte remanet in Deo.

PrevBack to TopNext