Quaestio 4
Quaestio 4
De divina immutabilitate
CIrca quartum duo quaeruntur de immutabilitate. Primo, an Deus sit omnino immutabilis. Secundo, an creatura omnis sit mutabilis.
Articulus 1
An Deus sit omnino immutabilis.
D primum sic proceditur. 1. Ric. de Sancto Vict. lib. de Trinit. sic probat quod Deus sit incommutabilis. Quia omnis mutatio, vel est in statum meliorem, vel in deteriorem, vel in aequalem: Deus autem non potest mutari in statum meliorem, quia optimus, nec in aequalem, quia summus; nec in deteriorem, quia omnipotens: ergo nullo modo.
2. Omne, quod mutatur, mouetur, exit enim de potentia aliqua in actum: sed primus motor non mouetur per se, vel per accidens, cum sit purus actus, alioquin esset abire in infinitum: ergo est immutabilis.
3. Omne, quod mutatur, patitur: omne patiens ab aliquo nobiliori agente patitur, quia secundum Philosop. lib. de anima. Omne agens nobilius est patiente: sed Deo nihil est nobilius: ergo a nullo potest pati: ergo nec potest mutari.
4. Ab omnino simplici nihil potest abijci, nec in illo aliquid recipi: ergo nullo modo potest murari.
Contra. 1. Omne, quod se habet aliter, quam prius, mutatum est: Deus post creationem se habet aliter quam prius, quia vt creator & Dominus: ergo mutatus est.
2. Non tantum est mutatio exitus a potentia in actum, sed etiam exitus ab otio in actum, vt cum quis de sciente sed non considerante actu, sit actu considerans: sed cum Deus de non operante sit operans, exit de otio in actum: ergo mutatur.
3. Cuicumque aduenit noua forma accidentalis, mutatur: ergo multo magis cuicumque aduenit noua forma substantialis: ergo cum humanitas Deo aduenit, ipse mutatus est.
4. Ambros. probat. Quod Deus ab aeterno genuit filium, quia si coepisset esse pater, mutaretur: ergo eadem ratione, si caepit esse Dominus vel creator.
Respondeo. Omnis mutatio, contingit vel in sola abjectione alicuius formae, vt cum de sciente sit quis ignorans; vel in sola receptione, vt cum de ignorante sit sciens; vel in vtroque simul, vt cum de albo sit niger: vbicumque est abjectio, seu receptio, ibi est quaedam passio: vbi est passio, ibi est potentia passiua: in eo qui est: purus actus, scilicet in Deo, nulla est potentia passiua: ergo nulla potest esse in eo mutatio.
Ad 1. In contrarium. Omne quod se habet aliter &c. Resp. Deus non se habet aliter quam prius nisi secundum dici; sed res aliter se habent ad Deum, sicut cum quis alterius mutatione sit illi similis,
Ad 2. De exitu ab otio in actum. Resp. Actus dupliciter dicitur, vel ipsa actio quae est in agente, vel effectus qui est ab agente: exitus ab otio in actum primo modo dictum, importat mutationem in agente: secundo modo non, sec in re suscipiente: sicut fieri de non lucente lucetem, poneret mutationem in sole; sed fieri de non illuminante illuminantem, non: talis vero exitus est, cum Deus de non operante sit operas
Ad 3. De noua forma. Resp. Aduentus noua formae per compositionem, & formarum suca cessionem immutat; sed per vnionem, seu attociationem in eodem supposito, non: quia vnio duorum,, vel associatio potest fieri altero extremo solum, & non vtroque mutato. Forma ve ro accidentalis non potest aduenire, nisi primo modo, vnde semper mutat: sed forma substantialis potuit aduenire Deo per alfociationem in vno supposito, vnde non mutauit ipsum,
Articulus 2
An creatura omnis sit mutabilis
AD secundum proceditur sic. 1. Damasc. Omne creabile vertibile est, vel secundum substantiam, vel secundum electionem: ergo omnis creatura mutabilis
3. In omni creatura, cum non sit pure actus, est aliquid de potentia reducibile in actum: omne vero tale mutabile est.
Contra. 1. Quae separata sunt a materia, carent motu & mutatione secundum Philosophos, quia materia est subjectum primum motus & transmutationis: sed tales sunt Angeli.
2. In aeuo non est prius & posterius: ergo in eis, quae mensurantur aeuo, nulla est successio: ergo nec mutatio.
3. Omnis mutatio est vel secundum substantiam, vel secundum quantitatem, vel secundum qualitatem, vel secundum vbi: coelum empyreum nullo horum modorum est mutabile: ergo &c. 4. Author sex principiorum dicit, quod forma est id quod superuenit composito, simplici & inuariabili essentia consistens.
5. Mutationis non est mutatio, vt probat, Philosophus in 6. Phis. ergo ipsa mutatio est immutabilis.
Respondeo. Sicut mortale ita mutabile potest dici dupliciter, vel a necessitate mutationis vel a possibilitate: primo modo non omnis creatura mutabilis est, eo quod habet causam necessariam aliquam suae conseruationis: secundo modo distinguendum est, quia possibile aliquid dicitur dupliciter: vel a possibilitate remota quae non denominat sinipliciter, qualis est possibilitas tendendi in non esse, supposita subtractione diuine influentiae: vel a propinqua: primo modo omnis creatura est mutabilis, non simpliciter sed sibi relicta; secundo modo non omnis
Ad 1. De separatis. Resp. Hoc intelligitur de motu & mutatione naturali, quae est educiio de potentia naturali in actum per agens naturale.
Ad 2. De aeuo. Resp. Mensuratio respicit esse actuale, non posi bile: vnde non sequitur quod non sint huiusmodi mutabilia a possi bilitatemutandi, quamuis non mutentur actu inquantum mensurantur aeuo.
Ad 3. De caelo empyraeo. Resp. Quamuis non sit mutabile ex necessitate secundum aliquid horum: est tamen ex poss. bilitate remota.