Quaestio 1
Quaestio 1
De proprietatibus personalibus in generali, secundum quod significantur aliis nominibus
Circa primum quaeruntur tria. Primo an proprietates personarum distinguantur abinuicem. Secundo an esse Patrem & generare significent. candem proprietatem. Tertio an proprietas causet actum personalem vel & conuerso.
Articulus 1
An proprietates personarum distinguantur abinuicem.
AD primum sic proceditur. 1. Nulla est distinctio in Diuinis nisi secundum originem: sed vna proprietas non oritur ab alia: ergo non distinguitur ab illa.
2. Quae possunt simul esse in eodem simplici, non habent oppositionem: proprietates plures sunt simul in eadem persona simplici, vt innascibilitas, paternitas, communis spiratio in Patre: ergo non habent oppositionem: sed omnis distinctio in Diuinis per oppositionem relatiuam est, vt dicit Anselmus lib. de processione Spiritus sancti: ergo non habent distinctionem.
3. Relatio est quasi media habitudo inter duo, scilicet extrema: sed idem est medium duorum. extremorum, vt eadem via media inter duos terminos: ergo eadem relatio inter duo extrema: ergo eadem est relatio inter Patrem & Filium, & e conuerso: ergo multo magis aliae: ergo non distinguntur abinuicem.
2. Quae sunt principia distinctionis aliorum maxime distinguntur: proprietates vero sunt principia distinctionis personarum: ergo &c.
Respondeo. Distingui aliqua abinuicem dupliciter dicuntur, aut tanquam extrema distinctionis ipsius, aut tanquam rationes distinguendi: primo modo personae distinguntur proprietatibus: secundo proprietates distinguntur seipsis: sicut species distinctae differunt per suas differentias, differentiae vero per se ipsas.
Ad 1. De origine Resp. Distingui secundum originem dupliciter est: vel vt extremum distinctionis, vel vt rationem distinguendi: hoc vltimo modo proprietates distinguntur secundum originem.
Ad secundum de oppositione. Resp. Quamuis proprietates quaedam non opponantur ad inuicem, tamen sunt principium oppositionis, id est relationis vnius oppositorum correlatiue ad aliud secundum diuersos modos oppositionis specialis.
Ad 3. De via. Resp. Non est simile, quia via sic est media quod in neutro termino est vt in subjecto, sed ad vtrumque comparatur vniformiter: sed relatio sic est media quod non comparatur ad vtrumque extremum vniformiter, nam in altero est vt in subjecto, in altero vt in objecto: vnde cum idem accidens non possit esse in diuersis subjectis, non potest esse vna relatio in duobus correlatiuis.
Articulus 2
An esse Patrem et generare significet eandem proprietatem.
AD secundum articulum sic proceditat. 1. Si esset idem esse Patrem & generare, ergo idem esset esse Patrem & genitorem: ergo sicut vere baptieatur in nomine Patris, ita vere baptizaretur in nomine genitoris: sed hoc est falsum secundum Magistros: ergo primum.
2. Si sunt idem, ergo de quocumque praedicatur vnum potest praedicari alterum: sed esse Patrem praedicatur de essentia Diuina: ergo & generare; sed hoc falsum est: ergo primum.
3. Esse Patrem dicit esse personam: generare dicit actum personalem: ergo haec non sunt omnino idem, quia vnius personae plures possunt, esse actus personales, vt Patris generare & spirare,
Contra. 1. Patris ad Filium vnai sola est relatio: vtrumque vero nominat relatonem Patris ad Filium: ergo nominant idem,
2. Si nominat diuersas proprietates, ergo in Patre est ponere plures proprietates quam tres: sed hoc est falsum.
Respondeo. De horum duorum diuersitate est loqui dupliciter: vel generaliter, vel in diuinis tantum: loquendo generaliter, differunt & re significata, & modo significandi: re significata, quia generare superius est ad esse patrem: in modo significandi, quia generare significat vt in motu & tempore; esse patrem, vt in habitu & sine tempore. In Diuinis vero de hac diuersitate est loqui dupliciter: aut quoad ratione significatam, sic non differunt vnde ad inuicem praedicantur, & concretem, vt pater generat, & abstractem, vt paternitas est generatio: aut quoad modum significandi, & ita no de quocumque praedicatur vnum, praedicatur & alterum, vt de essentia: nam Patrem esse significat proprietatem in hypostasi; & generare proprietatem solam: Item Patrem esse significat respectum non motum ex quo respectus causatur, sed generare significat motum ex quo causatur respectus; sed quia in Deo respectus est sine motu, ideo significat respectum solum.
Ad 2. De quocunque praedicatur vnum. Resp. Hoc tenet in ijs quae sunt idem, & quoad rem significatam & quoad modum significandi,
Ad 3. Esse patrem nominat personam. Resp. Non solum nominat personam, sed & proprietatem personalem eius: personam quidem tanquam illud cuiamponitur, proprietatem taquam illud a quo imponitur: generare vero nominat proprietatem personalem Patris vt actum, vnde patet quod eandem proprietatem nominat, sed non eodem modo.
Articulus 3
An proprietas causat actum personalem vel et contra
AD tertium articulum proceditur sic. 1. Dicit Magister inlittera, quod semper ideo na ter est, quia semper generat: ergo paternitas est actus generandi.
2. Sicut se habet generari ad esse Filium, sic generare ad esse Patrem: sed generari praecedit causaliter esse Filium: ergo generare praecedit esse Patrem.
3. Correlatiua sunt simul natura: sed generare naturaliter praecedit esse Filium: ergo & esse Patrem.
4. Omnis relatio sequitur id super quod fun¬ datur: sed relatio paternitatis & filiationis sundatur super actu generationis: ergo
1. Contra. 1. Actus personales sunt personarum distinctarum: ergo actum personalem alicuius personae praecedit eiusdem personae distinctio: ergo actum generandi in Patre praecedit paternitas quae est proprietas distinctiua personae Patris.
2. Generare conuenit Patri per se: ergo ratione alicuius quod est in Patre: aut ergo quia Deus, aut quia innascibilis, aut quia spirator, aut quia Pater: si quia Deus, ergo similiter conueniret Spiritui sancto: si quia inmascibilis, ergo per inascibilitatem refertur ad illum: si quia spirator, ergo similiter Filio: hoc autem totum falsum est: ergo conueniet quia Pater.
3. Omnis actio propria alicuius, egreditur a forma propria eius: generare est propria Patris actio: ergo egreditur a forma propria eiusdem: ergo a Paternitate.
Respondeo. Circa hoc dixerunt quidam, quod actus generandi egreditur a Patre mediante forma inuascibilitatis, quae dicit in Patre rationem plenitudinis fontalis, vnde praecedit secundum intellectum relationem paternitatis quae quodammodo causatur ex actu generationis. Sed contra hoc est, quia innascibilitas priuat habitudinem principij, non ponit, vnde non dicit habitudinem Patris ad Filium. Praeterea non est proprietas personalis constituens. personam Patris. Ideo dicunt alij melius, quod paternitas vt est proprietas personae distinctiua praecedit secundum intellectum actum generationis, omnis enim actus egreditur a supposito per formam quae est principium ipsius actionis: ipsa etiam vt relatio secundum intellectum consequitur actum generationis. Notandum ergo quod omnis actio ab aliquo supposito per formam aliquam in ipso, quae est principium actionis illius, egreditur: in supposito personae patris quadruplex forma intelligitur, vna sibi & Filio & Spiritui sancto communis, scilicet Diuinitas; secunda sibi & Filio communis, scilicet communis spiratio; tertia sibi propria per comparationem ad principium a quo, scilicet innascibilitas; quarta sibi propria per comparationem ad illud quod ab ipso, scilicet ad Filium, videlicet paternitas: actus generandi egreditur a Patre, non per formam Diuinitatis, quia actus iste non est toti Trinitati communis; nec per formam communis spirationis, quia non est sibi & Filio communis; nec per formam innascibilitatis, quia innascibilitas priuat originem passiuam, non ponit originem actiuam: oportet ergo quod per formam paternitatis. In homine quidem patre prior est naturaliter forma propria qua in se subsistit quam forma qua actum generationis producit, scilicet potentia generandi, & illa naturaliter prior actu quem educit, & actus naturaliter prior relatione quam causat: in Deo Patre vero totum hoc verissime est, sed modo simplici, quia totum idem secundum rem: nam vnum & idem, scilicet paternitas, est forma qua subsistit, potentia qua agit, actus ipse, & relatio consequens actum: secundum intellectum tamen intelligitur prius vt forma personae Patris constitutiua qua in se subsistit personaliter, deinde vt potentia generatiua per quam agit, deinde vt actus generationis, vltimo vt relatio.
Ad primum. Ideo semper Pater, quia semper generat. Resp. Ly quia, non notat causam essendi, sed conditionem.
Ad 2. Sicut se habet generati ad esse Filium &c. Resp. Non est verum, quia generari non est actus geniti, sed generare est actus generantis.