Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De significatione cuiusdam appropriabilis, nempe aequalitate

QVESTIO I. DE SICNIFICATIONE CVIVSDAM. APPROPRIABILIS NEMPE AEQVALITATIS.

TVIc quaeruntur tria. I Primo de significatione aequalitatis. Secundo de appropriatione Hylarij. Tertio de appropriatione Augustini.

Circa primum duo quaeruntur. Primo an aequalitas aliquid ponat in Deo. Secundo quid significet, vtrum relationem vel substantiam.

Articulus 1

An aequalitas aliquid ponat in Deo

Articvlvs I. An aequalitas aliquid ponat in Deo.

D primum articulum sic proceditur. AEquale est, vt ait Euclides, quod alteri superpositum nec excedit nec exceditur: ergo dicitur secundum priuationem non secundum positionem.

2. AEqualitas positiue dicta est commensuratio quaedam: sed in Diuinis non est commensuratio, quia est ibi imniensitas: ergo nec aequalitas positiue dicta.

3. Dicit hic Magister, hoc quibusdam non indocte videri: ergo videtur hoc rationale.

Contra. 1. Omne quod reperitur in Deo & in creatura verius est in Deo in creatura: ergo aequalitas verius est in Deo quam in creatura: sed in creatura ponit aliquid: ergo multo magis in Deo.

2. Si nihil ponit, ergo posset dici quod chimera est aequalis Deo: sed hoc falsum: ergo ponit aliquid.

3. Arrius iudicatur haereticus, quia negauit nihil Filium aequale Patri: sed negando id quod ponit in Deo, non esset haereticus: ergo &c.

4. Si nihil ponit in Deo, ergo ita potest praedicari de persona, sicut de essentia:, sed hoc falsum est: ergo ponit aliquid.

5. Vt dicit Gregorius, in majestate debet adorari aequalitas: sed quod nihil est, non debet adorari.

Respondeo. Sicut ab vno in substantia causatur ideintitatis relatio, & ab vno in qualitate relatio similitudinis; sic ab vno in quantitate relatio aequalitatis. Haec autem in in Deo, quamuis sint idem secundum rem, differunt tamen secundum rationem. In ratione ergo aequalitatis personarum Diuinarum, duo intelliguntur: scilicet id super quod respectus fundatur, id est vna quantitas virtualis: & ipse respectus: primum significat tanquam illud a quo imponitur, secundum significat principaliter tanquam illud ad quod significandum imponitur: sicut securis significat fectionem & instrumentum secans. Quoad primum, licet secundum illos qui dicunt quod vnitas in Deo nihil ponit, aequalitas etiam nihil ponat; tamen secundum alios, quidicunt communius & verius quod ponat aliquid, aliquid ponit aequalitas. Quoad secundum nihil ponit, quia non ponit aliquem respectum realem, quia nec in essentia, nec in persona: quia relatio realis: (praeter personales) & nulla inest essentiae & nulla est communis tribus: vnde per hoc nulla ponitur in Deo relatio rei, vt dicit hic Magister, sed solius rationis: quae a tamen ratio quia fundatur super rem aliquam in: Deo, scilicet essentiae unitatem; ideo qui negat aequalitatem haereticus est, sicut qui negat Deum esse dominum, vel creatorem, vel vnitum naturae humanae.

Ad 1. De Euclide. Resp. Sicut negatio negationis aliquid ponit, quia aequipollet affirmationi, ita negatio priuationis. Euclides vero desscribit aequale per negationem priuationis, id est excessus.

Ad 2. De commensuratione. Resp. Vbi aequa litas radicatur super diuersas quantitates, ibi solum aequalitas est commensuratio: in Diuinis vero radicatur super eandem.

Ad 3. De Magistro. Resp. Opinio Magistri fuit, quod vnitas & aequalitas & huiusmodi nihil ponunt in Deo: sed communior opinio aliter dicit. Vel dic quod Magister attendit in dicto suo respectum ipsum, qui nihil est in Deo secundum rem, sed secundum intellectum: non vero illud super quod respectus fundatur, scilicet eandem quantitatem virtualem.

Articulus 2

Quid significet in Deo aequalitas vtrum relationem vel substantiam

Articvlvs II. Quid significet in Deo aequalitas vtrum relationem vel substantiam.

D secundum articulum sic proceditur. 1. AEquale significat vnum in quantitate: sed vnum in quantitate significat substantiam in Deo: ergo & aequale

2. AEquale dicit conuenientiam: relatio vero facit oppositionem: ergo non significatrelationem

3. Nihil quod significat relationem, dicitur de tribus personis: sed aequale dicitur de tribus personis: ergo non importat relationem

Contra 1. AEqualitate refertur persona ad per sonam: essentia vero non refert personam ad personam: ergo aequalitas non significat essen tiam

2. Omne quod significat substantiam, dicitur ad se non ad alterum: aequale vero ad alterum.

3. Omne quod significat essentiam potest prae dicari de essentia: ergo &c.

Respondeo. AEqualitas dicitur plurium differentium eadem quantitas, & aequales plures habentes eandem quantitatem: ergo importa distinctionem personalem, & essentiae vnitatem Dicunt ergo quidam quod huiusmodi nomina in concreto principaliter significant distinctionem personarum, secundario vnitatem substantiae: in abstracto e conuerso. Sed contra hoc opponitur, quia nomina in abstracto & concrete idem significant, vt albedo & album. Alij dicunt quod vtrumque principaliter significa substantiae unitatem, & secundario distinctio nem personarum, quod principaliter respicit illud in quo conueniunt. Sed contra hoc opponitur, quia penes essentia personae non referuntur referuntur autem penes aequalitatem. Alij dicunt melius, quod aequalitas significat vnitatem substantiae indirecte, tanquam illud a quo imponitur, scilicet tanquam causam suam: sed principaliter significat relationem quandam essentialem, non personalem, ab huiusmodi vnitat causatam, qua personae referuntur ad inuicem: praesupponit tamen personalem distinctionem

Ad 1. AEquale significat vnum in quantitate, Resp. Significare dicitur terminus, vel id ad quod significandum imponitur, vel ad a quo imponitur: primo modo significat relationem causatam ab vnitate quantitatis: secundo modo ipsam vnitatem.

Ad 2. De conuenientia &c. Resp. Relatio quae causatur ab origine oppositionem facit inter personas, sed quae causatur ab essentia conuenientiam. Ad 3. Nil quod significat relationem. &c. Resp. Hoc intelligitur de relationibus quae fundantur super originem personae ad personam, non quae super essentiam. Vel intelligitur de relationibus secundum rem, non secundum intellectum tantum.

PrevBack to TopNext