Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

De comparatione generationis et processionis

QVESTIO II. DE COMPARATIONE QENERATIONIS ET PROCESSIORIS.

CIrca secundum duo quaeruntur. Primo, vtrum realiter diuersae processiones sint generatio & processio. Secundo, an processio Spiritus sancti possit, dici generatio.

Articulus 1

An generatio et processio sint diuersae processiones.

Articvlvs I. An generatio & processio sint diuersae processiones.

AD primum, articulum proceditur sic. 1. In omni natura communicabili est vnus modus quo communicatur: vnde etiam dicit Comment. 1. de generatione animalium, quod vermes qui nascuntur ex semine & qui ex putrefactione, non sunt eiusdem speciei: cum ergo tam generatio, quam processio dicant modum quo communicatur natura vna Diuina, vnus est modus generatio & processio.

2. Si differunt; aut ergo differentia substantiali, aut accidentali: si substantiali, ergo, quigeneratur, & qui procedit differunt substantialiter, quia differentia motus penes terminos accipitur: si differentia accidentali, ergo accidenest in Deo.

3. Si differunt, aut ergo seipsis, aut alio: si seipsis, contra. Quae seipsis non sunt, seipsis non differunt: si alio, aut ergo essentia, aut relatione: si essentia, contra, Essentia communis est omnis no; si relatione: ergo relationis est relatio, quod falsum est

4. Ab vno simplici, inquantum simplex est, non exeunt actus diuersi, quia, vnius simplici. vnus est motus secundum Philosophum: ergo cum tam actus generationis, quam actus processionis exeant a Patre, erunt ambo vnus actu non plures.

5. Si generatio & processio differunt, ergo cum vtraque sit in persona Patris, in persona Patris est actuum vel potentiarum diuersitas; ergo compositio.

6. Motus distinguitur penes terminos: sed vtraque processio terminatur ad substantiam: ergo funt eadem processio secundum speciem.

Contra 1. Secundum vnum modum procedendi est vnus procedens in Diuinis: ergo cum sint duo distincti procedentes, sunt & duae distinctae processiones

2. Quamuis natura & voluntas in Deo sit idem, tamen alius actus attribuitur naturae, alius voluntati: cum ergo generatio sit actus naturae, processio actus voluntatis, diuersi sunt, actus generatio & processio.

3. In humanis actus diuersi sunt secundum speciem generatio Filij, & amoris in ipsum spiratio: ergo similiter in diuinis.

Respondeo. Ad hoc dicunt aliqui quod sicut primae differentiae seipsis differunt, & ex his aliae oriuntur, vt rationale & irrationabile differunt seipsis, risibile vero & non risibile ex his oriuntur: ita diuinae relationes personales, cum sint quasi primae differentiae seu formae, quibus personae distinguutur, seipsis differunt, & ex eis omnes aliae differentiae causantur, per quas harum diuersitas manifestatur, sicut quod vnus dicitur Filius, alter Spiritus: vnus verbum, alter amor: vnus imago, alter donum. Alijs e contra videtur quod sicut actus differunt penes principia agendi, scilicet supposita, & formas suppositorum agentium: ita hae duae processiones, quia generatio est processus ab vno solo, qui non procedit ab alio, & per propriam formam: processius est processio aduobus, quorum vnus non procedit, alter vero pocedit ab altero, & per formam communem: duo vero ab vno differunt re. Non enim, secundumeos, differentia sumi potest ex parte modi procedendi, scilicet quia generatio est processus per modum naturae, processio Spiritus sancti est processus per modum voluntatis seu amicitiae: eo quod natura & voluntas in Deo non differunt nisi ratione, nec aliquid potest distinguere alterum maiori distinctione, quam ipsum differat. Ratio vero, quae mouet eos, haec est: si hae duae processiones seipsis differunt: ergo posito, quod Spiritus non procederet a Filio, adhuc ipsi essent personae distinctae, quod negatur. Ad hoc respondent alij. Quod tunc non esset processio secundum quod dicitur de Spiritu sancto, per modum communis amicitiae, ad quam requiritur processus ab amante in amatum, vnde nec esset persona Spiritus sancti. Potest ergo, concordando vtramque opinionem tanquam veram, dici quod differunt formaiiter seipsis sed non seipsis originaliter, sed penes suppositas formas, a quibus actus hi egrediuntur scilicet paternitatem, & comunem spirationem, quas oportet differre seipsis vtroque modo.

Ad 1. De omini natura communicabili &c. Resp. Determinatio ad vnicum modum communicandi est ex imperfectione naturae, quae communicatur: in natura enim creata differunt. essentialiter voluntas & natura: nec natura potest communicare eandem, voluntatem, nec voluntas eandem naturam: sic autem non est in natura Diuina

Ad 2. De differentia substantiali. Resp. Insufficiens est diuisio, quia in Diuinis nec substantia distinguit nec accidens, sed relatio

Ad 3. Aut seipsis &c. Resp. Seipsis differunt formaliter, non tamen seipsis originaliter quia ortum habent ab hypostasi vna vel pluribus.

Ad 4. De vno simplici. Resp. Licet actus absoluti ab vno simplici non exeant: diuersi tamen actus relatiui, qui potius sunt relationes quam actus, bene exeunt ab vno simplici, sicut actus a centro producendi diuersas lineas.

Ad 5. Vtraque est in persona Patris. Resp. Quamuis inuicem differant, tamen in comparatione ad personam in qua sunt, non differunt, quia vtrumque illorum est ipsa persona. Patris: sed differunt per comparationem ad id. ad quod referuntur.

Ad 6. Idem est terminus. Resp. Non est verum, quia terminus processionis est substantia. quae est hypostasis; non substantia, quae est essentia.

Articulus 2

An Processio Spiritus sancti possit dici generatio

ARTICVLVS II. An Processio Spiritus sancti possit dici generatio.

AD secundum articulum sic proceditur. 1 Generatio est motus ad substantiam, vel actus quo producitur substantia: sed processio est actus ad producendam substantiam, scilicet hypostasim Spiritus sancti: ergo est generatio.

2. Damasc. Generare est de sua substantis similem sibi in natura oroducere: sed processio producit de substantia Patris similem ei in natura: ergo processio est generatio

3. Splendor & calor, vtrumque dicitur ab igne generari; similiter notitia & amor a mente: Filius vero & Spiritus sanctus procedunt a Patre, vt splendor & calor ab igne, & vt notitia & amor a mente: ergo vterque potest dici ab eo generari.

Contra. 1. August. assignans hic differentiam dicit, quod Spiritus procedit, quomodo datus non quomodo natus: ergo eius processio non est generatio.

2. Generatio est emanatio per modum naturae: sed Spiritns sanctus emanat per modum amicitiae, non naturae: ergo eius emanatio non est generatio.

3. Non est vna proprietas secundum speciem distinctiua duarum personarum: cum ergo ge neratio sit proprietas distinctiua personae Filij. non erit distinctiua personae Spiritus sancti: ergo eius processio non est generatio.

Respondeo. In Diuinis quamuis non sit genus & species, seu vniuersale & particulare, eo quod horum differentia fundatur super aliqua absoluta & reali diuersitate: tamen est ibi commune & proprium: commune vero dicitur, aut secundum rem, vt essentia ad tres Personas; aut secundum rationem, vt processio ad Filij generationem & processionem appropriatam Spiritui sancto: hoc ergo modo cum processio condiuidatur contra generationem, processio non est generatio, quia generatio est emanatio per modum naturae, processio per modum voluntatis seu amicitiae: natura vero non impor tat nisi vnum principium, sed amicitia est plurium, quorum quilibet est principium eius.

Ad 1. De productione substantiae. Resp. Non quaecunque productio de substantia sua, vel substantiae potest dici generatio: sed illa quae sit per actum naturae: vnde Eua non est filia Adae:. processio vero Spiritus sancti est per actum amicitiae.

Ad 2. Generare est de sua substantia &c. Resp. Hoc quod dico, in natura, determinare potest tantum hoc adiectiuum, similem: vel etiam hoc verbum, producere. Primo modo non est proprie generare, sed secundo: sic autem non conuenit Spiritui sancto, qui non producitur per actum naturae. Secundum quosdam tamer natura non dicit ibi essentiam absolute, sed vt est principium productionis consubstantialis, & sic importat relationem, sic autem conuenit cum eo Filius; non Spiritus sanctus. Sed hoc falsum est, quia nec Filius similior est Patri in natura, quam Spiritus sanctus, nec Filius est principium Spiritus sancti per modum naturae.

Ad 3. De splendore & calore. Resp. Non est. simile, quia vtraque productio mortua est. Quod opponitur de notitia & mente. Resp. Non est simile, quia mens naturaliter nouit se & amat set vnde vtrumque naturaliter gignit de se,

PrevBack to TopNext