Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

De praescientia Dei

QVESTIO IV DE PRAESCIENTIA DEI.

CIrca quartum articulum quaeruntur duo. CPrimo an Deus semper Vciat quicquid semel sciuit, Secundo an sciat omnia praesentialiter tantum.

Articulus 1

An Deus semper sciat quicquid semel scivit

Articvlvs I. An Deus semper sciat quicquid semel sciuit.

AD primum sic proceditur. 1. Quicquid Deus scit, scit, legendo in libro vitae: sed de ille. libro secundum existentiam nihil est delebile. ergo semper scit quicquid semel sciuit.

2. Omnis scientia quae scit modo aliquid, & nescit modo illud; & aliquando sciuit aliquid & modo nescit, variatur: sed Dei scientia est inuariabilis: ergo &c.

3. Non potest mutari scientia nisi aut mutatione facta a parte scientis, vel medij, vel obiecti: sed scientia Diuina non petest mutari mutatione facta a parte scientis, quia Deus est immutabilis nec a parte medij, quia ominia scit per medium. inuariabile, id est seipsum; nec a parte objecti quia scientia quae nihil accipit a rebus, non mutatur mutatione rerum: ergo nullo modo potest mutari.

4. Deus scit omne verum: sed omne quod semel est verum, semper erit verum: ergo sempe a Deo scitum erit.

5. Omne verum veritate aeterna est immutabiliter verum: omne verum est verum veritate aeterna: ergo omne verum est immutabiliter verum: ergo immutabiliter a Deo scitum.

6. Veritas rei causa est veritas enunciabilium sed veritas rei vna est in omni tempore, siue secundum tempus praeteritum, siue praesens, siui futurum: ergo & veritas enunciabilium eadem est de eadem veritate rei: ergo idem est scire te nas citurum, & natum: ergo idem est scitum

7. Tempus vnum aut est de essentia enunciabilis, aut non: si est ergo cum tria enunciabi lia de praeterito, praesenti, & futuro referantur ad tempus vnum ipsa sunt vnum: si non, ergo cum dicta enunciabilia non differant nisi per diuersam consignificationem temporum diuersorum, diuersitas vero accidentalis non variet rei essen tia, nihilominus adhuc sunt enunciabile vnum ergo idem est scire vnum vel alterum: cum ergo Deus de qualibet re sciat semper alterum illorum, ergo ipse scit semper quicquid sciuit.

Contra. 1. Non est scientia nisi verorum: non omne quod fuit verum aliquando, est modo verum, quia eadem oratio, secundum Aristotelem. susceptibilis est contrariorum, scilicet veritatis & fallitatis: ergo non omne quod aliquando scitum est a Deo, modo est scitum.

2. Si Deus scit quicquid sciuit, cum sciuerit te esse nasciturum, ergo scit modo te esse nasciturum: ergo tu es nasciturus.

3. Omne quod scitur est verum: mundus creandus non est verum: ergo non est scitum a Deo: sed aliquando fuit scitum: ergo &c.

4. Opposita non possunt simul verificari: ergo nec simul sciri: te esse & non esse sunt opposita: ergo cum Deus sciat te esse, nescit te non esse: sed hoc aliquando sciuit: ergo nescit modo quicquid aliquando sciuit.

Respondeo. Scire dupliciter accipitur: aliquando pro actu simplicis cognitionis, prout dicitur quis scire quidditatem rei, & hic est actus intellectus formalis; & de hoc non sequitur, hoc est scitum, ergo hoc est verum, imo sit fallacia consequentis; & hoc modo Deus semper scit quicquid sciuit, siue sit res siue enunciabile: aliquando pro actu cognitionis assertiuae prout quis dicitur scire aliquid quando scit illud esse vel non esse, & hoc est in nobis actus intellectus coponentis, & de hoc sequitur; Scitur, ergo est verum. Et circa hoc distinguendum est, quia duplex est veritas, scilicet enunciandae rei, & signienunciantis. Veritas rei semper est vna sub tribus enunciabilibus, sicut tangit Magister: & de hac veritate concedendum est, quicquid semel sciuit semper scit; sed non scit eodem modo a parte rei scitae. Veritas signi est veritas essentialis: & circa hanc fuit duplex opinio, vna Nominatiuum qui ideo Nominales dicti sunt quod ponebant quod ab vnitate rei significatae, licet sub diuerso modo significandi secundum diuersas temporis differentias, causatur vnitas enunciabilis, vnde de eodem cursu idem est enuntiabile. Sortem currere, cursurum fore, & cucurrisse; sicut idem est nomen, albus, alba, album, ab vnitate significationis: & secundum istos omne enunciabile quod semel sciuit semper scit. Et si opponitur: ergo scit te nasciturum. Respondent quod no sequitur, sit enim figura dictionis, quia sit processus ab vnitate rei, ad identitatem modi significandi, cum deberet potius concludi, ergo scit te esse natum. Alia fuit opinio Realium (quae communiter tenetur) sic dictorum, quia ponunt quod ab vna re propter diuersum modum rei fit triplex enunciabile secundum tres differentias temporum, quia non omne enunciabile quod semel est verum, semper erit verum. Haec opinio communis & vera est, quia alias non posset fieri contradictio, quia non esset idem enunciabile. Item quia Aristoteles lib. praedicam. dicit quod eadem otatio est susceptibilis contrariorum. veritatis & falsitatis, & quia albus alba album licet sint vnum nomen secundum Grammaticos ab vnitate significandi, sunt tamen diuersa secundum Logicum a diuersitate signi. Hi dicunt, quod Deus nescit semper idem enunciabile, quod semel scit: sciuit enim Christum passurum, & modo nescit: hoc autem sit mutatione rei scitae, non scientiae, quia non mutatur modus scientiae ex parte Dei, sed ex parte rei scitae modus mutatur.

Ad 1. De libro vitae. Resp. Quamuis non mutetur medium, tamen mutatur objectum, vnde excidit a scientia, sui mutatione, non scientis.

Ad 2. Omnis scientia &c. Resp. Hoc habet locum in scientia quae causatur a rebus, non quae causat res. Ad 3. Non potest matari &c. Resp. Concedo quod scientia noni nutatur, sed res scita, sicut non mutatur lux so lis subtractione rei illuminabilis, & tamen de ill umnante sit non illuminans

Ad 4. & 5. Om ne verum &c. Resp. Omne quod est verum v eritate prima formaliter, semper verum est: sec [non omne verum veritate prima effec tiue vele xemplariter

Ad 6. De ver itate rei. Resp. Veritas rei causa est v eritatis emunciabilium, non solum secundum id quod est, sed secundum modum quo est ille autem modus diuersus est, vnde & enuncia bilia, & erum diuersificatur veritas.

Ad 7. De tempore. Resp. Tempus ipsum non est de su bstantia enunciabilis, sed consignificatio temj poris; & licet consignificatio haec sit accidental is verbo, & accidentalis significato perverbum, est tamen essentialis enunciabili, quia enuncia bile non tantum actum, sed modum actus si gnificat.

Veru ntamen quia non sufficienter apparet, quod Mlagister fuerit de Nominalibus, & ipse asferit inidubitanter credendum quod quicquid Deus se mel sciuit semper scit, & quia oppositum videtur ponere prima facie mutationem in scientia Dei, posset dici secundum alios quod Deus scit sem, per quicquid aliquando sciuit siue sit res, siue enunciabile, sed nescit quomodo sciuit ita quo Iy quomodo determinet verbum a parte appositi non a parte suppositi, quia modus rei scitae mutatur, sed non modus scientis.

Ad 1. In contrarium. Non omne quod semel est verum &c. Resp. Quamuis non sit verum simpliciter, est tamen verum prout est in Diuina scientia: nam modus rei diuersus est in Deo per eundemimodum, nec aliter nouit presens, praeteritum, & futurum.

Ad 2. Sciuit te esse nasciturum. Resp. Mutatur quid in quomodo vel quando.

Ad 3. Omne quod scitur &c. Resp. In scientia causata a rebus verum est hoc simpliciter, sed non in scientia causante res, nisi secundum quid scilicet inquantum scitum: sicut omne quod scitur scientia causata a rebus est necessarium simpliciter, sed non omne quod scitur scientia causante res

Ad 4. Opposita &c. Resp. Non sunt opposita, te non esse ab aeterno vel in praeterito tempore, & te esse in hoc tempore: sic autem sunt vera & a Deo scita.

Articulus 2

An Deus sciat omnia praesentialiter tantum

Articvlvs II. An Deus sciat omnia praesentialiter tantum.

AD secundum articulum proceditur sic. 1. Primae Petri vit. Mille anni &c. Glos. in agnitione Diuinae veritatis & praeterita, & praesentia, & futura aequaliter praesentia sunt: ergo omnia cognoscit praesentialiter.

2. Augustinus super Ioan. In veritatao quamanet, praeteritum & futurum non inuenio, sed solum praesens.

3. Nobilius & certius cognoscitur, quod cognoscitur praesentialiter, quam quod altero modo: sed Deus omnia cognoscit modo certissimo. & nobilissimo: ergo &c.

4. Si non omnia cognoscit praesentialiter, ergo non omnia simul: ergo non aeternaliter. Contra. 1. Praescientia respectu futurorum est: ergo non omnia cognoscit praesentialiter.

2. Quod praesentialiter est, necessarium est: si ergo Deus scit omnia praesentialiter, scit omnia vt necessaria: ergo non potest nescire: ergo non possunt non esse.

3. Si scit omnia praesentialiter, ergo scit simul contradictorie opposita, scilicet aliquid esse & non esse, quia in rebus temporalibus, quae est aliquando non erit.

Iuxta hoc quaeritur, an sciat immutabiliter. Videtur quod non. 1. Quia Deus rem, quam scit hodie praesentem esse, cras nescit praesentem esse, sed praeteritam: ergo mutabiliter.

2. Quod scitur immutabiliter, non potest non sciri: sed Deus potest nescire multa quae scit: ergo non omnia scit immutabiliter.

3. Quae immutabiliter sciuntur, immutabiliter sunt vera: sed contingentia futura non sunt vera immutabiliter: ergo non sciuntur immutabiliter.

Contra. 1. Quod scitur mutabiliter, scitur incertitudinaliter: sed Deus scit, quaecumque scit, certitudinaliter: ergo immutabiliter.

2. Nobilior est cognitio qua cognoscitur aliquid immutabiliter, quam qua cognoscitur mutabiliter: sed omnis Dei cognitio est nobilissisima: ergo omnia cognoscit immutabiliter.

3. Probat Augustinus de Trinitate, quod scientia Dei est immutabilis, quia scire Dei est: esse: sed Deus est, quicquid est, immutabiliter: ergo scit, quicquid scit, immutabiliter.

Respondeo ad primum. Deum omnia scire praesentialiter, dupliciter potest intelligi: aut ita quod aduerbium determinet verbum a parte suppositi, aut a parte appositi: primo modo dicit modum a parte cognoscentis, & sic propositio vera est: secundo modo a parte rei cognitae, & sic falsa: sibi quippe sunt omnia temporalia praesentia, quia sicut praesenti nunc omnia loca, & quae in eis siunt praesentia sunt, sic aeterno nunc omnia tempora: sed in seipsis non sunt praesentia. Per hoc patet solutio ad argumenta.

Ad secundam quaest. similiter resp. Deus scit omnia immutabiliter a parte scientis, non tamen immutabiliter a parte rerum scitarum mutabilium: sicut si esset oculus fixus in pariete, seipso sine receptione aspiciens, omnes transeuntes videret immutabiliter a parte videntis, mutabiliter a parte visorum.

Ad 1. Deus scit hodie &c. Resp. Haec fuccessio a parte rei scitae ponitur, non a parte scientis.

Ad 2. Quod scitur immutabiliter &c. Resp. Cum dicitur, Deus potest nescire multa quae scit, distinguendum est: quia potest haec propositio intelligi coniunctim, & sic sequeretur mutabslitas: aut diuisim, & sic non sequitur.

Ad 3. Quae sciuntur immutabiliter &c. Resp. In scientia causata a rebus necesse est vt scita immutabiliter, sint in se immutabiliter vera: sed in scientia Diuina non, sed solum quod sint immutabiliter vera inquantum scientiae subsunt.

TxposITIO LITERAE. D Raecedit aliquid in peccatoribus.] Contra E

Quamdiu sunt in peccato non sunt digniinftificatione. Resp. Dignitatem vocat praepara¬ tionem ad gratiam, quae est dignitas de congruo, non de condigno.

[Deus scire futura definit.] Contra. Nihil aeternum desinere potest. Item omne quod caret. principio caret fine. Resp. Praescire ratione significati non definit: sed ratione ordinis connotati, cuius alterum extremum est temporale. definit. Ad illud de aeterno. Resp. Pure aeternum definere non potest, & inquantum est aetornum, sed ratione connotati temporal is.

Ad illud. Omne quod catret principio caret. fine. Resp. Praescire licet ratio ne significati careat principio, tamen connotat fut urum habens prin: cipum, & ideo potest finem habere.

PrevBack to TopNext