Quaestio 3
Quaestio 3
De veritate praedicationis circa Divina
TErtio quaeritur de veritate praedicationis TFirca diuina, circa quod tria quaeruntur. Primo. An fieri possit praedicatio affirmatiua in diuinis.
Articulus 1
Utrum fieri possit praedicatio affirmatiua in Diuinis.
AD primum sic proceditur 1. Veritas propositionis causatur ex veritate rei: in Deo nulla est vera compositio: ergo propositio compositionem significans non potest verificari de ipso: sed omnis affirmatiua significat compositionem praedicati cum subjecto: ergo &c.
2. Cassus & falsus est intellectus, cui nil respondet a parte rei: sed intellectui propositionis compositionem significantis, nihil respondet a parte rei: ergo &c.
3. Hoc verbum, est, significat quandam compositionem, quam sine compositis non est intelligere, vt ait Philosophus lib. Periherm. vbi ergo nulla compositio, ibi non potest vere apponi hoc verbum, est, in propositione; sed nulla potest fieri affirmatiua propositio sine eius expressa vel tacita appositione: ergo &c.
Contra 1. Dicit Boetius, quod nulla propositio est verior illa, in qua idem praedicatur de se: sed in propositione affirmatiua diuina praedicatur idem de se: ergo &c.
2. Propositionum contradictoriarum, si vna est vera, reliqua est falsa, & e conuerso: sed haec est falsa secundum omnes, Deus non est bonus, vel iustus, vel sapiens: ergo eius contradictoria erit vera.
Respondeo. Praedicatio alicuius de aliquo dupliciter potest fieri proprie, vel praedicatione per essentiam, seu identitatem, vt homo est homo, vel homo est animal rationale mortale; vel predicatione per inhaerentiam, seu denominationem; & hoc dupliciter, vel extrinfeca denominatione, vt dicitur aliquis aliquando dexter, vel dicitur opus humanum; vel intrinfeca scilicet per inhaerentiam alicuius accidentis, vt dicitur homo albus. Prima praedicatio non importat conipositionem realem, sed vocalem tantum, ideo bene conuenit in Diuinis secundum rem: secunda non importat compositionem saltem de necessitate etiam in creaturis, & ideo bene conuenit in Diuinis: sic enim dicitur, Deus creator, aut Dominus, ex comparatione creaturae ad ipsum; tertia non conuenit in Diuinis secundum rem, sed secundum modum intelligendi solum, quia quod in Deo simplex est non possumus apprehendere simplici intellectu vno, vnde nec significare.
Ad 1. De veritate propositionis. Resp. Propositio compositionem significare potest dupliciter; vel vt rem significatam, scilicet ponendo compositionem in re: vel vt modum, scilicet, ponendo compositionem in modo intelligendi, seu significandi: primo modo nulla affirmatiua praedicatio de Deo fieri potest, sed secundo quia quod in Deo est per modum simplicitatis, intellectus noster non apprehendit nisi per modum compositionis: sed tamen illam compositionem non pouit esse in re, sed in modo.
Ad 2. Cassus est intellectus &c. Resp. Aliquid respondet a parte rei, non tamen per modum compositionis, sed per modum simplicitatis,
Articulus 2
Utrum Persona vere praedicetur de essentia.
AD secundum sic proceditur 1. In praedicato est locus formae, in subjecto locus materiae: essentia vero se habet, vt forma, suppositum vt materia: ergo de persona debet praedicariessentia, non e conuerso.
Contra. Idem est in Diuinis essentia, & persona: idem autem de seipso vicissim praedicatur, secundum Boentium.
Respondeo. Ratione omnimodae identitatis sed cundum rem vere praedicari potest persona de essentia, & essentia de persona.
Ad 1. In praedicato est locus formae. Resp. Hoc locum habet in praedicatione,, quae sit per inhaerentiam, non per identitatem
Articulus 3
An Trinitas personarum vere praedicetur de essentia.
AD tertium sic proceditur. 1. Haec est falsa, Homo est Socrates, & Plato, & Cato, quia nullum suppositum hominis est Socrates, Plato, Cato: ergo a simili haec est falsa, Deus est Trinitas, vel Deus est Pater, & Filius, & Spiritus Sanctus.
2. Secundum Boet. Omne quod praedicatur in Diuinis, aut praedicatur secundum substantiam, aut se cundum relationem: si ergo Trinitas praedicatur de essentia, aut secundum substatiam, & ita poterit praedicari de qualibet persona, aut se cundum relationem, & ita Trinitas refertur ad aliud, quod salsum est,
3. Immediatius se habet persona ad Trinitarem, quam ad essentiam: sed non potest dicipersona est Trinitas: ergo multo minus essentia est Trinitas.
Contra. 1. Trinitas est trium vnitas: ergo &c. 2. Probat hic Magister quod essentia est Pater & Filius, & Spiritus Sanctus.
3. In Diuinis ominia sunt idem, praeterquam inter quae distinguit oppositio relationis vt dicit Auselmus lib. de process. Spiritus. Sancti: sed inter essentiam & Trinitatem nulla distinguit oppositio relationis: ergo sunt idem: ergo vere potest vnum de altero praedicari.
Respondeo. Propter omnimodam indifferentiam essentiae ad totam Trinitatem, potest praedicari Trinitas de essentia, & e conuerso.
Ad 1. Quia nullum suppositum hominis est &c. Resp. Non solum est hoc ex defectu suppositi, sed formae significatae, quia forma significata per terminum bic bonp. diuiditur secundum diuisionem suppositorum: vnde non est ibi vnum, suppositum, seu significatum, pro quo possit verificari propositio: hic vero secus est, quia hic terminus, Deus, pro natura potest reddere locutionem veram, licet non pro personae
Ad 2. Aut secundum substantiam. Resp. Secundum relationem praedicatur. Sciendum tamen, quod secundum relationem aliquid praedicari potest dupliciter; vel extrinsecam, quae terminatur extra, vt iste est similis illi; veli antrinsecaui, quae terminatur intra vt isti sunt similes: hoc vtrimo modo praedicatur Trinitas setundum relatirmom: vnde non oportet, quod referatim ad aliud; habet enim intra se intellectum correlatorum.
Ad 3. iImmediatius. se habet persona &c. Resp. Immediatius se habet secundum modum signifienndi, quia vtrobique significatur telatio, sed non secundum rem, quip persona personae pelatiue opponitur, sed non essentia personae: Inde Trimtas non potost praedicari de persona vna, quia personalitas in personis multiplicatur. essentia vero sic, quia non multiplicatur in eis