Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

De translatione nominum ad divina

QVESTIO IV DE TRANSLATIONE NOMINVM. AD DIVINA.

CIrca quartum quaeruntur duo. Primo an aliquid conueniat Deo transsatiue. Secundo a quibus rebus debeat fieri ad cum. translatio.

Articulus 1

An aliquid conueniat Deo translatiue

Articvlvs I. An aliquid conueniat Deo translatiue.

AD primum sic proceditur. 1. Sicut dicit Boetius lib. de Trinit. In diuinis intellectualiter versari oportet, nec ad imaginationes deduci: sed translatiua sumuntur ex imaginibus. & sensibilibus: ergo non debent de Deo dici.

2. Omnes transferentes, vt ait Aristoteles lib. Topie. secundum aliquam similitudinem transferunt: similitudo vero est rerum differentium. eadem qualitas: cum ergo sensibilium ad spirirualia diuina non sit similitudo nisi valde remota, abiis ad diuina non debet fieri translatio.

3. Huiusmodi similitudinariae translationes sunt quaedam velamina veritatis secundum nionysium: ergo potius nocent ad intelligendam veritatem quam prosunt: ergo non debent fieri in Theologia in qua quaeritur manifestatio veritatis)

4. Intellectus noster, cum non recipiat nisi depurata a conditionibus naturalibus, magis aptus est recipere immaterialia quam materialia: ergo similitudines materiales potius impediunt eum quam iuuant ad cognoscenda diuina imma. erialia.

Contra 1. dionysius lib. de coelesti Hicrarch. dicit quod non est possibile nobis aliter superlucere diuinum radium nisi similitudinum varietate circumuelatum: ergo vtilis & necessaria est translatiua similitudo rerum corporalium ad significationem diuinarum.

2. Rom. 1. Inuisibilia Dei ex iis quae facta sunt intellecta conspiciuntur: ergo ad intelligenda diuina proficit translatiua similitudo visibilium.

Respondeo: Ratio traussationis sensibilium similitudinum ad diuina duplex est: vna a parte fidelium, quae est manuductio intellectus nostriper huiusmodi sensibilia & consueta ad cognitionem diuinorum, quae sunt nostro intellectui occultiora, innata enim nobis est via a sensibilibus ad intelligibilia: altera a parte infidelium, scilicet occultatio diuinorum secretorum & mysteriorum.

Ad 1. Boetij. Respondeo. principium speculationis nostrae incipit a speciebus sensibilibus; terminatur autem in speciebus intellectualibus. Quando ergo Boetius dicit quod in niuinis oportet versari intellectualiter, hoc intelligitur quoad terminum & complementum nostrae speculationis, non quoad initium.

Ad 2. de similitudine. Resp. Duplex est similitudo: vna participationis, quae est secundum eandem qualitatem; haec non est sensibilium ad diuina: altera imitationis, quae est secundum habitudinem effectus ad causam, vel signi ad signatum; haec est sensibilium ad diuina, secundum quam dicuntur esse vestigium Trinitatis, & secundum hanc sit translatio

Ad 3. de velaminibus. Resp. Velamen duplex est, quoddam ad occultandum, quod dam ad contemperandum: primo modo nubes obscura; secundo modo clara nubes est in velamentum radij solaris: vtroque modo similitudinibus velatur radius diuinus: primo modo propter infideles, secundo modo propter fideles minus capaces. Scriptura vero intendit veritatem manifestare, secundum quod vtile est, id est secundum proportionem legentium quibus veritas nuda aut pateret deritui fidelium, aut excederet intellectum simplicium

Ad 4. de intellectu. Resp. Quamuis intellectus noster magis aptus natus sit recipere immateriales species quam materiales, tamen magis innata est sibi via recipiendi immaterialia in speciebus rerum materialium a materia ab stractis, quam rerum immaterialium: sicut enim se habet color ad visum, sic secundum Philosophum lib. de Anima phantasma ad intellectum,

Articulus 2

A quibus rebus debeat fieri ad Deum translatio

Articvlvs II. A quibus rebus debeat fieri ad Deum translatio.

AD secundum sic proceditur. 1. Similitudo est ratio transsationis, quia omnes transfe rentes secundum aliquam similitudinem transferunt: ergo cum substantiae spirituales, vt Angeli, sint Deo similiores, ab illis ad diuina potius debent nomina transferri.

2. In Deo non sunt conditiones nisi nobiles: ergo rerum vilium nulla est ad ipsum similitudo, vt vermis serpentis & huiusmodi: ergo a talibus nulla ad Deum debet fieri translatio.

3. Eisdem similitudinibus non bene repraesentantur contraria: ergo similitudines rerum quibus representantur contrarie potestates demonum, vt serpentis, leonis, & huiusmodi, non debent transferri ad repraesentationem niuinorum.

Contra. 1. In scripturis Sanctis a creaturis vilibus vt vermis & huiusmodi, transumptio sumitur ad Diuina: ergo talia conuenienter transferuntur.

2. In omnibus effectibus similitudo causae primae inuenitur: ergo ad ipsam significandam ab omnibus effectibus translumptiua similitudo potest induci.

3. Vbi magis imminet erroris periculum, illud maxime vitandum: sed in transsumptione nobilium creaturarum ad Diuina, maius imminet simplicibus erroris periculum, ne forte putent ea proprie dici: ergo magis est vitanda quam assumptio creaturarum viliorum.

Respondeo. Nomina creaturarum quaedam sunt quae significant solam conditionem nature. quaedam addunt defectum seu deformitatem vel culpae vel miseriae: haec vltima non conuenienter transferuntt. ad Diuina significanda, vt nomen diaboli, vel inferni, vel morbi, vel mortis. Significantium conditionem, quaedam significant conditionem quae vere & per prius est in Deo, per posterius in creatura, vt intellectus, charitas, & huiusmodi; & haec de Deo proprie non translatiue dicuntur: quaedam significant conditionem quae non est in Deo nisi similitudinarie: & harum rerum quaedam sunt nobiliores, a quibus ad Deum nomina rarius transferuntur, vt caelestia: quaedam minus nobiles, a quibus frequentius transferuntur, vt terrestria. Cuius ratio secundum B. Dyonisium duplex accipi potest, vna respectu infidelium, quia per haec magis eis occultantur secreta diuinorum: altera respectu simplicium fidelium quibus minon praebetur errandi occasione credant aliquid tale vere esse Deum.

Ad 1. De similitudine maiori. Resp. Quamus similitudo sit ratio generalis transferendi; est. tamen altera ratio specialis in spiritualibus translationibus, propter quam conuenientius a minus similibus transferunttur, duplici ratione quae dicta est: praeter quas potest reddi altera ratio duplex: vna quia magis nobis nota est horum proprietas quam creaturarum nobiliorum. altera quia aliqua Diuina operatio magis repraesentatur in natura horum quam in natura superiorum, sicut in natura leonis terror & seueritas diuinae vltionis.

Ad 2. De conditionibus nobilioribus. Resp. Expressio representationis non requirit similitudinem participationis conditionum nobilium, sed imita tionis: nam aliquando melius repraesentat Imperatorem imago picta quam aurea. Vel dicendum quod nulii causa vel creatura est in qua non sint aliquae conditiones nobiles.

Ad 3. De daemonibus. Resp. Earumdem rerum. similitudinibus secundum easdem proprietates non possunt repraesentari nec contraria, nec diuersa: sed secundum diuersas similitudines possunt repraesentari diuersa, sed non contraria: sic diuersis earundem rerum proprietatibuspossunt. repraesentari diuersae Dei & diaboli conditiones, sed non contrariae, vt per serpentis venenum malitia diaboli; per eius in Palo erectionem & aspectum antidotum passionis Christi.

Expositio litterae

EXPOSITIO LITERAE [CIea essentia quae est Pater est Filius.] Res¬

Opondendum est ad argumentum, quia Pater & Filius possunt teneri adiectiue, vel substantiue: primo modo essentia nec est Pater, nec Filius, quia sic sequeretur quod ei inesset paternitas & filiatio, eo quod adjectiuum ponit rem significatam circa suum substantiuum: secundo modo essentia est Pater & Filius, id est persona Patris & Filij.

Aliam rem quaere] dicendum quod res potest accipi, vel essentialiter, sic vna res est in diuinis, scilicet essentia quae nec generat nec generatur: vel personaliter, sic plures res sunt.

[Non idem est natura quod res naturae) Intelligendum est quod natura & res naturae in creaturis differunt secundum rem, sed in Deo non nisi secundum rationem, propter omnimodam simplicitatem.

PrevBack to TopNext