Quaestio 2
Quaestio 2
De certitudine praedestinationis
CIrca secundum articulum quaeruntur tria. Primo an praedestinatio imponat necessitatem Secundo an habeat certitudinem. Tertio an numerus praedestinatorum possit. augeri.
Articulus 1
An praedestinatio imponat necessitatem praedestinato
AD primum sic proceditur. 1. Omnis causa quae deficere non potest, imponit necessitatem effectui: sed talis est diuina praedestinatio ergo &c.
2. Ubi duae causae concurrunt ad eundem effectum, quas impossibile est discordare, si vna est immutabilis, oportet esse effectum immutabilem: sed tales causae duae salutis sunt praedestinatio Dei, & liberum arbitrium hominis: ergo cum diuina praedestinatio sit immutabilis, oportet effectum esse immutabilem.
3. Maiori propositione existente de necessatio, minori de incile sequitur conclusio de necessario, vt, Si omnis homo necessario est animal, & omne risibile est homo, ergo risibile necessario est animal: siat ergo talis similis, Si omnis praedestinatus necessario saluabitur, & Paulus est praedestinatus, ergo Paulus necessatio saluabitur: ergo praedestinatio imponit necessitatem praedestinato.
4. Praescitum esse & damnari aequipossentised Ad 4. Impossibile est praedestinatum esse praescitum: ergo impossibile est predestinatum damnari: ergo necesse est ipsum saluari.
5. Si praedestinatus damnatur praedestinans fillitur: sed impossibile est praedestinantem falliergo impossibile est praedestinatum damnari. ergo necesse est ipsum saluari.
6. In omini conditionali vera cuius antecedens. est necellarium, necessarium est & consequens: sed in hac conditionali, Si praedestinatus est saluabitur, antecedens est necessarium quia praeteritum, & quia aeternum: ergo & consequens. est necessarium.
7. Omne quod non est, si potest esse potest incipere esse: illum, qui praedestinatus est: esse damnandum, vel praescitum, non potest incipere esse: ergo non potest esse
8. Omnis forma quae non potest subjectum deserere, aufert potentiam ad formam oppositam, vt albedo in niue potentiam ad nigredinem: sed praedestinatio talis forma est in praedestinante: eroo aufert potentiam ad oppositam formam, id est ad praescientiam: ergo ad damnationem
Contra. 1. Ex duabus causis concurrentibus ad eundem effectum, si vna est contingens, necesse est effectum esse contingentem: sed libe rum arbitrium causa contingens est salutis praedestinati: ergo salus eius
2. Praedestinatio aut tollit libertatem arbitrij. aut non: si tollit, ergo tollit meritum: si non ergo non imponit necessitatem
3. Ad ea quae necessaria sunt frustra oportet laborare: sed non frustra laborat praedestinatus ad suam salutem: ergo non est nec essatia.
4. Quicumque saluandus est, saluandus est cum libertate arbitrij: aut ergo ita saluandum. praedestinauit eum Deus, aut non: si sic ergo sine necessitate: si non ergo non vere
5. Habenti liberttaeim arbitrij facilius est peccare quam benefacere: ergo damnari quam saluari: ergo cum in praedestinato maneat libertas arbitrij, facilius est praedestinatum damnari quam saluari.
Respondeo. Secundum Boetium duplex est necessitas: aecessitas absoluta, & necessita conditionalis. Necessitate absolutam nullo modo imponit praedestinatioupsa enim ad effectum suum se habet in duplici habitudine, scilicet causae ad causatum, ratione propositi quod in cludit; & scientiae ad scitum, ratione praeuisionis: vnde dicitur esse scientia & praeparatio be neficiorum Dei. Quoad primum non imponit necessitatem absolutam, quia non est tota causa salutis, sed causa prima: liberum vero arbitrium causa proxima; effectus vero magis sequitur coditiones causae proximae, quam primae, vt patet in contingenti generatione inferiorum ex motu necessario superiorum. Quoad secundum item non imponit, quia nihil ponit in re vel tolsit, sed tantum respicit effectum cum omni sua. conditione, prouidet enim vnumquemque sali uandum suo merito & sua voluntate. Circa necessitatem conditionalem videtur adhuc distinguendum, quia conditio quaedam est quae ponialiquid de praeterito vel de praesenti in eo cusupponitui inesse, vt te sedere, si videote sede re: & haec conditio actum oppositum reddit in¬ compossibilem sibi, & impossibilem in se: vnde enunciabile oppositum tam de re quam de dicto impossibile est, scilicet te non sedere, si video te sedere. Nam in eo qui sedit non est potentia ad non sedisse: & in eo qui actu sedet non est potentia ad non sedere in eodem tempore: talis ergo conditio adiecta sic imponit necessitatem conditionalem actui cui adijcitur. quod illi actui oppositum est omnino impossibile per accidens tamen non per se, & incompossibile conditioni stanti. Quaedam vero est conditio quae nihil actu ponit sed tantum in potentia in eo cui supponitur inesse, vt te sedere cras, si praeuideo te sessurum fore: haec conditio incompossibilis est actui opposito & potentiae actui coniuncte, de qua est idem iudicium cum actu, non autem potentiae remotae vel separatae ab actu de qua est aliud iudicium quam de actu: vnde oppositum reddit incompossibile conditioni stant, sed non impossibile in se, nec per se, nec per accidens, nam quem praeuideo sessurum cras, potest non sedere; vtrumque tamen sinmul incompossibile est: vnde enunciabile oppositum de re possibile est: de dicto impossibile, scilicet te non sedere cras si praeuideo te sessurum fore. Nam cum mea prae uisione stat oppositum posse, sed non oppositum agere: in eo enim quem piaeuideo sessurum est potentia ad non sedere, eum tamen me praeui disse sesturum & non sedere simul est incompossibile: sicut etiam te cras peccare vel non peccare, diuisim vtrumque per se accipiendo, possib. le est, coniunctim vero, accipiendo vtrumque simul incompossibile. Haec autem conditio Paulum saluari si praedestinatus est, nihil de praesenti sed de futuro ponit in eo, vnde non excludit ab eo potentiam ad oppositum, sed actum illius potentiae: vude quamuis sit praedestinatus, nihilominus uamnari potest, sed tamen nunquam damnabitur, quia actus isti licet absolute sit possibilis, tamen conditioni stanti est incompossibilis, & ideo etiam conditione stante non est possibilis. Non enim possibile quocumque modo, possibile est, vt continuum diuidi in infinitum, vel infinita a Deo fieri; sed possibile a potentia actui coniuncta, id est compossibile. Haec ergo Paulum praedestinatum, vel si praedestinatus est, non saluari, de re possibilis est: de dicto, impossibilis: vnde haec propositio, Praedestinatum saluari necesse, vel damnari possibile, de dicto vera est, de re falsa.
Ad 1. De causa indeficiente. Resp. Hoc verum est in causa tota & proxima, non in ea cui est altera causa contingens in eodem effectu coniuncta.
Ad 2. De duabus causis. Resp. VUbi haec impossibilitas discordandi fundatur super concordandi absoluta necessitate verum est hoc: non vbi super conditionata vt hic.
Ad 3. Maiori propositione existente de necessario &c. Resp. Hoc intelligitur quando minor est de inesse simpliciter, sicut per se accidens inest subjecto: non vt nunc, siue contingenter: haec vero, Paulus est praedestinatus, est de inesse vt nunc seu contingenter. Et est simile sicut sisiat talis similis omne quod currit necessatio mouetur, Sortes currit: ergo Sortes necessaris mouetur. Ad 4. Imposs ibile est praedestinatum esse prae scitum. Resp. Coniunctim verum est hoc, non diuisim, quia praedestinatum esse, vel praescitia contingens est: similiter praedestinatum damnari coiunctim est impossibile, diuisim possibile.
Ad 5. Impossibile est praedestinantem salli &c. Resp. Consequentia nulla est. Non enim sicut se habet damnari ad falli, ita posse damnari ad posse salli, nisi de posse iuncto actui intelligatur nam Deus simul praeuidet ipsum posse damnari, nec tamen damnari; vnde per hoc quod potest damnari, potentia non coniuncta actui, praedestinans non fallitur; sper posse coniunctum actui falleretur.
Ad 6. De conditionali vera. Resp. Secundum quosdam auctores non est necessarium, sed contingens: non enim est pure aeternum, nec pur praeteritum, sed includit futurum contingens Vel potest dici quod consequens est necessarium necessitate consequendi, non essendi
Ad 7. Illud omne quod non est &c. Resp. Hoc est verum de esse simpliciter & absolute, sed non de esse secundum quid, quale est esse praescitum, vel esse praedestinatum, vel esse futurum: tale enim si ponitur esse, semper fuit: si ponitur non esse, nunquam fuit, sine mutatione & incoeptione, quia esse eius non fundatur totaliter super vnum absolute, sed super illuo in comparatione ad alterum: ratione vnius potest non esse, ratione alterius non potest incipe re, nam esse praescitum est scitum a Deo esse futurum, ratione futuri potest noneesse, ratione sciti a Deo non potest incipere esse
Ad 8. De forma quae non potest subjectum deserere. Resp. Hoc est verum de forma quae est forma secundum rem, ita quod ponit aliquid in subjecto; non quae secundum denomianationem tantum, quae nihil ponit in denominato sed in denominante, vt laudatio Caesaris qua laudatur a me: & talis est praedestinatio.
Articulus 2
An praedestinatio habeat certitudinem
AD secundum sic proceditur. 1. Omnis cognitio quae respicit cognitum in eo statu in quo non potest aliter se habere, certitudinem habet: sed diuina praedestinatio praedestinatos respicit in eo statu in quo non possunt aliter se habere, quia vt praesentialiter saluatos: ergo habet certitudinem.
2. Certior est diuina cognitio quam humana: sed scientia humana certitudinem habet quoad omne suum scibile: ergo multo magis Diuina.
3. Quicumque non potest sa li certus est: sec Deus circa nullum a se praescitum vel praedestinatum potest falli: ergo omnino certu, est circa omne praescitum vel praedestinatum.
Contra. 1. Deus scit hunc praedestinatum saluandum: aut ergo saluandum necessario, aut contingenter: si necessario, ergo nescit vere, quia non ita est in rei veritate: si contingenter, ergo nescit cert: iudinaliter.
2. Deus praedestinat salua arbitrij libertate, ergo salua vertibilitate: ergo salua incertitudine. 3. Manente praedestinatione, praedestinatus aut potest damnari, aut non: si non, ergo praedestinatio repugnat libero arbitrio: si sic, ergo nulla est certitudo de eius salute.
4. Non est certa cognitio cuius cognitum aliter se habet: ergo non potest esse certa cognitio, cuius cognitum potest aliter se habere
Respondeo. De certitudine diuinae praedestinationis est loqui dupliciter: vel a parte Dei praedestinantis, vel a parte rei praedestinatae. A parte Dei praedestinantis dupliciter: vel quoad certitudinem infallibilitatis, vel quoad certitudinem immobilitatis: vtroque modo certa est Diuina praedestinatio a parte praedestinantis. quia & illi quos praedestinat, infallibiliter sali uabuntur; & semel ab eo praedestinati de eius praedestinatione non delebuntur. A parte re praedestinatae est loqui dupliciter: vel secundum se in natura propria, sic non habet certitudinem: vel in comparatione ad praedestinationem seu cognitionem Diuinam, sic habet; nam diuine aeterno totum tempus & omne temporale est. praesens, vnde omne quod est futurum in natura propria, respicit ut sibi praesens: ergo vt iam determinatum.
Ad 1. In contrarium. Deus scit hunc praedestinatum saluandum &c. Resp. Necessario & cotingenter possunt dupliciter determinate verbum sciendi: aut a parte scientis, sic scit necessario non contingenter: aut a parte rei scitae, sic scit contingenter: nec sequitur, ergo nescit certitudinaliter, quia quamuis ipsum in se sit contingens, tamen in comparatione ad diuinam scientiam, prout substat illi, necessarium est: vnde in argumento est fallacia amphibologiae
Ad 2. Deus Praedestinat salua arbitrij libertate &c. Resp. Deus praedestinat salua vertibilitate a parte rei scitae, non scientis, & salua similiter incertitudine
Ad 3. Aut manente praedestinatione. Resp. Potest damnari talis potentia remota ab actu: sed non coniuncta actui, quia talis potentia res pugnat conditioni stanti, sed remota non. Nec sequitur ex hoc, quod incertitudinaliter sit praedestinatus: quia ad certitudinem praedestinationis hoc sufficit, scilicet quod nunquam aliter euenit, quamuis aliter possit euenire,
Articulus 3
An numerus praedestinatorum possit augeri
AD tertium articulum sicproceditur. 1. Augustinus dicit lib. de corrept. & gratia Certus est electorum numerus qui nec potes minui nec augeri: ergo &c.
2. Determinatus est numerus mansionum in coelo Ioan. 17. in domo Patris mei &c. Sed indecens est vt aliqua mansio vacua sit, vel aliquis sine mansione sit, & omne indecens Deo est impossibile: ergo necesse est vt numerus mansionariorum numero mansionum, ad quas praedestinati sunt, aequalis sit: ergo non potest augeri vel minur
3. Electorum numerus in decentissima propor¬ tione a Deo est determinatus: sed illa proportio destrueretur per augmentum, vel diminutionem: ergo cum non possit destrui, non potest numerus augeri vel minui.
Contra. 1. Luc 5. Rumpebatur rete eorum (Glos. Non tot intrant de Iudaeis quot sunt prae destinati: ergo non impletur numerus Iudaeorum. praedestinatorum.
2. Deuteronomij 1. Addat Deus ad hunc numerum. Glos. Ad hunc numerum praedefinitum in Dei praescientia, qui nouit qui sunt eius: ergo numero praedestinatorum potest addi
3. Qui praedestinatus est potest damnari, & qui praescitus est potest saluari: ergo numerus praedestinatorum potest augeri, & iminui, & mutari.
4. Si omnes & soli qui praedestinati sunt possunt saluari, & qui praescitidamnari: ergo quicquid homines faciant, ita erit: ergo non oportet eis de sua salute vel damnatione sollicitari.
5. Apoc. 1. Tene quod habes &c. Ergo coronam vnius alter potest accipere: ergo potest ille. numero praedestinatorum detrahi: ergo &c.
6. Super illud Iob 34. Conteres multos &c. Gregorius, locum vitae alijs cadentibus, alifortiuntur: ergo contingit aliquos de numero praedestinatorum detrahi, & alios addi: ergo &c.
Respondeo. Duplex est numerus praedestinatorum: scilicet numerus numerans siue formalis qui est in mente Diuina, quo tot puta decem vel vigenti saluandi sunt: & numerus numera tus seu materialis qui est in praedestinatis, quo isti decem vel viginti saluandi sunt. Vterque numerus Deo certus est, sed primus ita certus est quod nullo modo potest inutari, quia non dependet a libero arbitrio huius vel illius: secundus ita certus, quod comparatione quidem ad ipsum numerantem mutari non potest: sec comparatione ad numeratos potest, sed nunquam mutabitur.
Ad 1. In contrarium. Non tot intrant. Resp. Loquitur pro statu primitiuae Ecclesiae, quo non tot Iudaei intrauerunt quot sunt de toto genere praedestinati.
Ad 2. Addat Deus &c. Resp. Loquitur de numero praedestinatorum secundum actum electionis temporalis, non aeternae tantum
Ad 3. Qui praedestinatus est, potest damnar &c. Resp. Quamuis accipiendo diuisim praedestinatus possit damnari, non tamen coniunctim: sic vero sequeretur mutatio numeri, sed no diuisim, quia sicut potest damnari, ita potest nunquam fuisse de numero praedestinatorum. Haec enim Praedestinatus potest damnari, triplicem habet causam veritatis: aut quia forma praedicati. potest inesse subjecto cum forma implicita, vel post formam implicitam, vel sine forma implicita: hoc vltimo modo vera est secundum quosdam, quia potest esse vt nunqua fuerit praedestinatus, & ita erit ab aeterno praescitus, in Deo enim nihil transit, vnde sicut ab aeterno potuit non praedestinare istum, ita potest adhuc, & hoc sine sui mutatione, mutatione rei subjectae non scientiae. Sicut etiam si quis in alta specula positus sic videt omnes vias regionis subtus se positae, vt nullus possit quocumqe vadat oculos eius subterfugere; potest tamen quilibet quocumque vult, ire.