Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

De rationibus per quas probatur personarum aequalitas

QVESTIO III. DE RATIONIBVS PER QVAS PRoEATVR PERSONARVM DIVINARVM AEQVALITAS, SCILICETPER EXCLVSIONEM. TOTALITATIS ETPARTIS.

CIrca tertium quaeruntur quatuor. EPrimo vtrum in Diuinis sit totum integrale. Secundo an sit ibi totum vniuersale. Tertio an sit ibi principium materiale. Quarto an sit ibi communicabile & incommunicabile.

Articulus 1

An in Diuinis sit totum integrale.

ARTICVLVS I. An in Diuinis sit totum integrale.

AD primum sic proceditur. 1. Vbicumque est reperire rationem quantitatis, est reper rire rationem totius integralis, quia quantitas diuisibilitatem habet in partes suas: sed in Diuinis est reperire rationem quantitatis, secundum magnitudinem: ergo & rationem totius integralis.

2. Natura totius integralis est praedicari de omnibus partibus suis simul, & de nulla per se: sed sic se habet Trinitas ad personas: ergo habet ad eas rationem totius integralis.

3. In qualibet collectione quilibet de ipsa collectione est pars eius integralis, vt homo pars populi: sed Trinitas nomen collectiuum est personarum: ergo quaelibet persona pars est eius integralis: ergo &c.

4. Numerus omnis est totum integrale ad quamlibet suam vnitatem: ergo ternarius trium. personarum est totum integrale ad quamlibet vnitatem personalem.

5. In omni natura communicabili non constituitur res naturae ex sola natura nisi superaddito iliquo: ergo requiritur compositio: ergo totalitas: cum ergo natura Diuina sit huiusmodi, oportet personam componi: ergo habere rationem totius integralis.

Contra. 1. Omne totum integrale maius est sua parte: in Deo nihil maius est aut minus.

2. Omne totum compositum est, & in partes suas secundum rem vel secundum intellectum resolubile: in Diuinis vero nil tale est: ergo &c. 3. Vbi non potest esse ratio partis, non potest esse ratio totius, cum pars & totum dicantur relatiue: in Deo non potest esse ratio partis, quia imperfectionem importat: ergo nec ratio totius.

Respondeo. Totum aliquando dicitur absolute, & sic idem est quod perfectum: & hoc modo dicitur, Pater est totius Diuinitatis principium: aliquando relatiue in comparatione ad partem; & hoc dupliciter vel per abnegationem, sicut dicitur aeternitas tota simul & perfecta; vel per positionem, & sic totum de Deo non potest dici. Cum ergo sic dicatur totum integrale, in Deo non potest esse totum integrale triplici ratione, scilicet propter compositionem totius, & partis imperfectionem, & eorum inaequalitatem.

Ad 1. De quantitate. Resp. Quantitas dupliciter dicitur vel proprie id quod habet diuisibilitatem in partes intra: vel similitudinarie id quod habet diuisibilitatem in partes extra, talis est quantitas virtutis quae diuiditur secundum ea in quae potest: vbi est inuenire rationem quantitatis primo modo, est ibi totalitas integralis: sed non secundo modo: nam hoc vltimo modo vnumquodque tanto diuisibilius quanto. simplicius.

Ad 2. Natura totius integralis est praedicari de partibus suis simul. Resp. Hoc contingit in toto integrali, non ratione solius totalitatis, sed diuersitatis partium inter se: contingit enim ratione duplici, scilicet ratione inaequalitatis totius ad partes singulas, & ratione distinctionis partium singularum ab alijs: quod autem Trinitas non praedicatur de singulis personis, contingit ratione distinctionis tantum, & ideo non habet rationem totius integralis.

Ad 3. De collectione. Resp. Hoc verum est vbi est collectio secundum rem, id est constitutio vnius rei ex diuersis: sed in hoc nomine Trinitas, est collectio secundum nonien solum, siue per rationem.

Ad 4. De numero. Resp. Hoc verum est vbi est numerus in sua perfecta ratione, ibi enim non solum distinctio sed diuisio, quia vnum est indiuisum in se, diuisum ab alijs: sed numerus personarum constituitur ex distinctis, non autem diuisis: vnde cum illa distincta sint vnum, non constituitur totum integrale, quia non saciunt coaceruationem.

Ad 5. De natura communicabili. Resp. Hoc locum habet in naturis compositis in quibus distinguitur res naturae penes proprietates absolutas, quae additae compositionem faciunt: sed in Diuinis distinguitur penes proprietates relatiuas tantum, quae non faciunt compositionem. Non enim Pater aliquis magis componitur ex relatione ad multos Filios, nec punctus ex relatione ad multas lineas.

Articulus 2

An in Diuinis sit totum uniuersale

Articvlvs I. An in Diuinis sit totum uniuersale.

AD secundum articulum proceditur sic. Vniuersale est quod praedicatur de P.ribus. essentialiter, particulare quod de vno solo: sed vtrumque praedicabile est in Diuinis: ergo ibi est vniuersale & particulare.

2. Quanto aliqua forma simplicior tanto vni¬ uersalior: sed essentia Diuina est forma simplicissima: ergo maxime vniuersalis.

3. Omne quod praedicatur de aliquibus essentialiter, & est amplius quam aliquod illorum, vniuersale est: sed sic praedicatur essentia Diuina de qualibet persona: ergo essentia diuina est vniuersale

4. Vbicumque est inuenire commune & proprium in praedicando, ibi est inuenire vniuersale & particulare: ergo in Deo.

5. Damas. dicit quod essentia est vt commune, persona vt particulare

Contra. 1. Vbi est particulare ibi est aliquod ens hic & nunc: sed in diuinis nihil tale est: ergo non est ibi particulare: ergo nec vniuersale.

2. Omnis natura in qua vniuersale est & particulare, est in genere determinato: sed natura diuina non est in genere determinato, quia non est finita: ergo &c.

3. Vbi est vniuersale ibi est forma communimultiplicata actu in pluribus, vel multiplicabilis aptitudine quantum est de natura formae, vt forma Solis: sed in Diuinis nulla est forma talis ergo &c.

4. Vbicumque est vniuersale & particulare uniuersale simplicius est particulari: sed in diuinis nihil altero est simplicius: ergo &c.

Respondeo. In diuinis est non est vniuersale & particulare: vniuersale enim est vnum in multis & de multis praedicabile actu vel aptitudine quantum est ex parte formae, quamuis quod actu de vno solo, contingat aliquando ex collectione totius materiae speciei in illo vt in Sole: sed vnitas non est vnius rei numero, sed vnius intentionis: essentia vero diuina in personis vna est vnitate rei non intentionis solum. Ratio vero quare non possit esse ibi ratio vniuersalis & particularis, vna est quia non differt in Deo sua quidditas & suum esse. Altera, quia non multiplicatur forma diuina in suis suppositis. Tertia, quia ipsa supposita non differunt numero simpliciter, ita quod nihil, quod est in vnosit in altero. Quarta, quia in Deo formae communis non sit contractio per additionem: haec autem omnia reperiuntur vbicumque est vniuersale vere & particulare,

Ad 1. Uniuersale est quod praedicatur &c. Resp. Quamuis hoc faciat ad habendam aliqua similitudinem cum vniuersali, non tamen perficit rationem vniuersalis: sed oportet quod prae dicetur de pluribus secundum vnitatem rationis non rei: essentia vero praedicatur secundum vnitatem rei indiuisibilis.

Ad 2. Quanto aliqua forma simplicior &c. Resp. Vbi est forma simplex a priuatione compositionis in se Solum, sed non componibilitatis cum altero: verum est hoc; nam tale simplex per additionem habet contrahi & determinati: & talis est simplicitas vniuersalis: sed vbi priuatur vtraque compositio non est verum, tale enim simplex non recipit additionem.

Ad 3. Omne quod praedicatur essentialiter & est amplius &c. Resp. Hoc non sufficit ad ratio nem vniuersalis, nisi huiusimodi praedicatio sit per communicationem multiplicatam in ijs de quibus praedicatur, quod non conuenit essentiae

Ad 4. De communi & proprio. Resp. Non est verumgsimpliciter, sed de eo quod comune est communitate rationis non rei, scilicet per diuisionem non per indiuisionem.

Ad 5. DeDamasceno. Resp. Vniuersale & particulare dicit non secundum proprietatem rei, sed secundum aliquam similitudinem praedicationis

Articulus 3

An in Diuinis sit principium materiale.

Articvlvs III. An in Diuinis sit principium materiale.

D tertium articulum proceditur sic. Materia & forma dicuntur relatiue: sed in Diuinis est vere forma: ergo vere materia. 2. Ratio finiti est a forma, ratio infiniti a materia: ergo cum in Diuinis sit ratio infiniti, ibi est materia.

3. Id de quo aliquid producitur, ita quod illud manet in illo, dicitur eius materia: Filius proucitur de substantia Patris, ita quod ipsa manet in eo: ergo est quasi eius materia.

4. Omnis differentia seu distinctio est a forma: ergo circunscripta forma, materia a nullo differt ergo non differt a Deo: sed quod est indifferen est idem: ergo est idem cum Deo.

5. Materia est incorruptibilis, & primum fundamentum entium: hoc autem Deo conuenit: ergo habet rationem materiae.

Contra. 1. Boetius lib. de Trinit. dicit. Quod Deus est forma sine materia.

2. Materia principium est pass onis: Deus es impassibilis,

3. Materia est ens imperfectum & in potentia tantum: Deus autem est ens perfectisi: mum.

Respondeo. In Deo nulla est proprie causalitas respectu personarum Diuinarum, sed tantum ratio principij: quia causa est cuius esse sequitur aliud, vnde requirit dificrentiam essentialem (id est distinetionem realem in essentia) ? Respectu vero creaturarum est in Deo triplex genus causalitatis, scilicet efiscies, finalis, & forinalis, & secundum Philosophum exemplar: haec enim tres essitiens, formalis & sinalis, secundum Philosophum lib. Phys. in idem coincidunt, sed materialis numquam incidit in idem cum eis

Ad. 1. De materia. Resp. Forma duplex est quaedam exemplaris extra rem, quaedaut quae est pars rei: prima non dicitur relatiue ad materiam, sed ad exemplatum: secunda dicitur relatiue ad materiam: primo modo Deus est forma, non secundo.

Ad 2. De ratione infiniti. Resp. Infinitum dupliciter accipitur: aut priuatiue, & sic dicit conditionem materiae, nec est in Deo, quia non est determinata ad aliquam formam, quia non habet virtutem terminatam: aut negatiue solum, sic est in Deo, nec importat imperfectionem aliquam. Vel dicendum quod infinitum in recipiendo attestatur materiae, non infinitum in agendo.

Ad 3. De quo aliquid producitur &c. Resp. Cum dicitur Filius produci de substantia Patris haec praepositio de accipitur substantialiter, non materialiter: quia res ita dicitur fieri de materia. quod ipsa materia transmutatur, & res non est ipsa materia de qua fit, cum materia sit pars eius: Filius vero est essentia Patris.

Ad 4. Omnis distinctio est a forma. Resp. Omnis perfecta distinctio a forma est: sed hoc potest esse vel a forma eius quod dicitur differre, vel alterius: sicut informe differt a formato, forma illius non sua: sic ipsa forma amateria distinguitur perfecte, & similiter Deus seipso perfecta distinctione distinguitur: materia vero ab ipso imperfecta distinctione.

Ad 5. Materia est incorruptibilis &c. Aliter dicitur materia incorruptibilis, scilicet corruptione naturali, quia non potest resolui in alteram materiam: aliter Deus, scilicet omni modo corruptionis: aliter etiam dicitur materia fundamentum, scilicet formas omnes in se suscipiendo: aliter Deus, scilicet omnia effectiue sustentando.

Articulus 4

An in Diuinis sit communicabile et incommunicabile.

ARTICVLVS IV An in Diuinis sit communicabile & incommunicabile.

AD quartum articulum sic proceditur. 1. Ricardus de Trinit. lib. 4. In Diuina natura est existentia quae est omnibus communicabilis, & est existentia quae omnino est incommunicabilis: ergo est ibi communicabile & incommunicabile.

2. Essentia praedicatur de pluribus, persona vero singularis non: ergo est ibi communicabile & incommunicabile.

Contra. 1. In omni natura, in qua est ponere communicabile & incommunicabile, est ponere vniuersale & particulare: sed hoc non est ponere in Diuinis: ergo nec illa

2. Communicabilitas & incommunicabilitas in Diuinis ab eodem causatur aut ab alio: si ab eodem, ergo idem est causa oppositorum: si ab alio, ergo diuersitas est in Deo.

3. Quicquid est in Deo vnum est; in vno non potest esse oppositio: communicabile vero & incommunicabile opposita sunt: ergo non sunt, in Deo.

Respondeo. In Diuinis conuenientia est secundum conditiones absolutas: differentia secundum conditiones relatiuas. Quia vero absolutum & relatiuum non oportet differre re, sed ratione; ideo in quo conueniunt & in quo differunt, id est communicabile & incommunicabile, non differunt re sed ratione: relatiua tamen ipsa adinuicem differunt re.

Ad 1. In contrarium. In omni natura & cResp. Non est verum, sed vbi ponitur communicabile per sui multiplicationem & diuisionem.

Ad 2. Aut ab eodem causatur &c. Resp. Sicut Pater eo est Deus, quo Pater secundum rem, non eodem secundum rationem; ita ratio communicabilis & incommunicabilis causatur ab eodem secundum rem, sed differente secundum rationem.

Ad 3. Deus est vnum. Resp. Oppositio rei non potest esse in eodem; sed oppositio rationis potest, sed non secundum idem, nam Petrus est idem cum homine, & tamen Petrus est incommunicabilis, homo vero communicabilis.

PrevBack to TopNext