Quaestio 2
Quaestio 2
utrum scilicet liceat agere vel accusare ad diuortium celebrandum
SECVNDO quaeritur de diuortiis, vtrum scilicet liceat agere vel accusare ad diuortium celebrandum. Et videtur quod non per illud quod habetur Matth. 19. Quos Deus coniunxit homo non separet: sed matrimonium csi a Deo coniunctum, vt ibidem dicitur: ergo homo non debet cooperari aliquo modo ad diuortium.
Respondeo, hic sunt videnda tria. Primo, de petitione coniugis ad matrimonium. secundo, econuerso de accusatione ad matrimonium. Tertio, de diuortio in se.
Quantum ad primum sunt septem conclusiones. Prima, quod pro matrimonio quandoque agitur petitorio quandoque possessorio. Petitorio sicut quando mulier di cit, quod alius ipsam desponsauit per verba de praesenti, seu ipsam subarrauit, vel in eam consensit sicut in vxorem: & ipsa in cum, & quod ipse eam renuit tenere in vxorem: vnde petit ipsum in maritum sibi adiudicari & ipsum compelli, vt sibi tanquam vxori adhaereat: & eam maritali affectione pertractet, vel alleget quod sponsalibus per verba de praesenti inter ipsos contractis ipse post ea carnaliter cognouit: vnde &c. Primum probatur de spon. c. 1. c. Ex parte. c. Veniens Maritata. sed probatur de spon. c. Is qui fidem. de testi. c. Ex tenore. Quandoq, autem agitur possessorio, vt si dicat mulier, quod cum vir cum ea matrimonium legitime contraxerit: & eandem in domum suam sicut vxorem tractauerit, propria temeritate a se abiecit, & quasi possessione facra mentalis vinculi seu sacramenti spoliauit: vnde petit ipsa virum suum sibi restitui, & se in eande quasi possessionem reduci, in qua erat antequam abiecisset eandem, de diuor. c. Porro. de resti. spoli. Ex consequutione. &. c. Ex transmissa.
secunda conclusio est de differentia inter ista duo iudicia. Est enim differentia inter istos duos modos agendi, quia si mulier agat petitorio potest maritus excipere contra ipsam de consanguinitate, vel quouis alio iusto impedimento, de cogna. spirituali. c. vlt. de ordi. cog. c. 1. secus si agat possessorio, quia tunc regulariter non obstante exceptione aliqua fit restitutio, nisi in sex casibus. Primus quando allegatur legitimum impedimentum: & cum hoc tanta viri sae uitia: qui odio capitali sequit mulierem quod nulla ei cautione mederi potest. Tunc enim mulier sequestranda est: non reddenda viro Pyssessorio agenti, de resti. spol. c. Ex transinis sa. c. Literas. 5. vlt. secundus quando obiicitur consanguinitas in gradu lege diuina prohibito: & cum probationes sunt paratae, vbi differt restitutio quo ad carnis copulam: sed fit quantum ad alia, de rest. spo. c. Literas. 5. Propterea. Tertius, quando opponitur haeresis, vel quod non cohabitat sine contumelia creatoris, de diuor. c. Gaudemus. Quartus, quando dicit se virginem cum propositoreligionem intrandi: maxime si mulier est & timeret de defloratione: sed tunc tpraes taxandum est sibi infra quod intret religionem, vel ad matrimonium redeat, de conuersi. coniugatorum. c. Ex publico. Quintus, si opponat exceptio rei iudicatae a qua non extitit appellatum, de senten. & re iudicata. c. Lator. &. c. Tenor. sextus, si opponatur adulterium, extra de diuortiis. significasti.
Tertia conclusio est, quod mulier non potest petere restitutionem si sponte propria recessit: quia non est spoliatio sine violentia: vis autem volenti non infertur: quia omne violentum est inuoluntarium: nisi tunc demum quando redi ens non admittit per meritu. st. de acquireda poslessione. l. Clam possidere. &. l. Qui ad nundinas. Et pari ratione non potest vir restitutione petere vxoris quam sponte expulit: nisi postquam requisita redire noluerit, quia vltima mora nocet. ff. de peri. & commo. rei vendi. l. Illud.
Quarta conclusio est de expensis factis a muliere extra domum, qa vir pro oneribus matrimonij habet dotem: vnde a tempore contracti matrimonij intus & extra debet vxori facere expensas iuxta quantitatem dotis. ff. fami. herciscund. si ma- ritus. imo etiam si dotem non habet, vel perdidit culpa sua tenetur ei necessaria prouidere secundum facultates suas, imo vir maritus si dissipat bona sua vergens ad inopiam etiam constante matrimonio recuperat mulier dotem. C. de iure dotium. l. Vbi. sed quando mulier sponte recessit non recuperat expensas, nisi a tempore quo rediens non est admissa, & hoc nisi opponatur de adulterio: quia adulterae nihil tenetur praestare, nisi ipsa replicet de simili. Dico autem quod sponte vagante non tenetur ad expensas, sed solum quando iusta de causa: puta propter nimiam viri saeuitiam vel aliquid huiusmodi.
Quinta conclusio est de probatione: quia libello porrecto in petitorio vel possessorio, ambo iurabunt stare mandatis ecclesiae, & de veritate dicenda, & de calumnia. si ergo ambo confiteantur contenta in libello vera esse, praecipietur eis quod cohabitent vt coniuges nisi aliud canonicum obsistat: debet autem vnus confiteri prae sente altero: alias confessio non obesset, nec aduocatus debet respondere ad factum: sed principale qui si dubitauerit probabiliter inducias impetrabit, ne cogatur anceps periurij subire. si vero confitens matrimonium excipiat de adulterio repetentis eum, & ille vel illa confiter contra se turpitudinem suam omnino eis creditur, de diuor. c. Ex literis. si vero reus negauerit, actori incumbit probatio, quo non probante reus, & si nihil praestiterit obtinebit, de iureiu. c. Mulieri. C. de aeden. I. Qui accusare.
sexta conclusio est de cautione, quia cum mulier probabiliter sibi timet de saeuitia viri antequam sibi restituat, praestare debet iuratoriam cautionem quod in omnibus eam tractabit sicut vir debet tractare vxorem: nec laedet eam, nec in perso sa, nec in rebus, nec in aliquo modo cam dehonestabit: salua correctione maritali & honesta, & hanc cautionem praestabit vir per proprium iuramentum. 32. q. 1. De benedicto. secundum formam. 35. q. 5. Ab isto in antea &c. sed si mulier non confidit de iuramento viri praestabit cautionem fideiussoriam, vel pignoratitiam sub poena, de restit. spo. c. Ex transmissa. &. c. Literas. quia illa poena infligenda est quae magis timetur & cauetur. 32. q. 5. Prodest.
septima conclusio est, quod ad matrimonium coniungendum nullus suo nomine agere potest, nisi alter coniugum, nec propinquus, nec extraneus, nisi habens speciale mandatum: sed bene potest iudici demandari vel denunciari, si aliqui coniuges seorsum stent in adulterio, vt ex officio suo retineat eos, sicut de quolibet peccato potest quilibes denunciare illi qui potest prodesse & non obesse: imo tenetur: quia vnicuique mandauit Deus de proximo suo saluo ordine correctionis fraternae. Matth. 18. si peccauerit in te frater tuus &c.
Prima, quis ad accusationem matrimonij admittatur. Vbi sciendum est si agatur ad matrimonij vinculum dissoluendum, & impedimentum perpetuum quod opponitur non est peccato subiectum: puta quia agitur de frigiditate, arctatione, maleficio & huiusmodi: ad hoc soli coniuges admittuntur: cum aliorum non intersit de hoc agere: imo inuitis extrancis vel etiam propinquis possunt simul morari, de frigid. Consultationi: dummodo caste viuant. 32. q. 5. Quod Deo patri, alias de offi. ordi. c. 1. secundo, quando propter errorem petitur diuortium soli coniuges admittuntur, de coniugi. seruo. Proposuit. 3. idem quando agitur solum ad thori separationem. sed quando tale impedimentum allegatur quod peccato subiacet, quia nullum est matrimonium, nec sine peccato possunt commisceri, sicut est consanguinitas vel aliquid huiusmodi, tunc actio popularis est & accusatio publica. Quilibet extraneus admittitur, de cogna. spuali. Tua nos. sed dum ali quis de consanguinitate superest extranei repelluntur: & consanguinei caeteris praeferuntur. 35. q. 6. Consanguineos. de sententia & re iudi. c. Tenor. & hoc tam in accusatio- ne quam in testificatione: quia testes qui melius veritatem sciunt, sunt caeteris praeferendi. ff. de testi. Domi. Tales enim melius laborant in scienda genealogia quam extranei: in defectum autem talium etiam vicini bonae famae ady ittuntur, de cogna. spirituali. Tua nos. Fama etiam crebrescente, est etiam extraneus admittendus. Vir autem & vxor ex communi causa ad accusationem proprij matrimonij admittuntur, de diuor. c. Porro. & in aliis multis, quicumque autem admittitur nulla temporis exceptione repellitur, quia in criminibus non habet locum praescriptio.
secunda conclusio est de libello accusationis. Debet enim dicere cum tales de facto vir & vxor cohabitent: ego talis consanguineus eorum in tali gradu accuso eorum matrimonium, dicens esse nullum: quia sunt in tali gradu consanguinitatis vel affini tatis: quod offero me legitime probaturum: vnde peto pro nunciari matrimonium ipsorum a principio fuisse nullum: & eos abinuicem separari. si quis ergo de consanguineis velit matrimoni um, defendere admittetur: sed principaliter coniuges, quibus tamen etiam contradicentibus ad defensionem extraneus debet admitti: quia possent adinuicem colludere: supposito falso accusatore vt haberent licentiam, ali as contrahendi. Qui filij sunt legitimi. c. 1. &. c. Perlatum. Defensor ergo apparens poterit repellere accusatorem ante li. conte. Non post. de spon. impu. Ad dissoluendum. defensore non comparente iudex inquiret de plano: & si impedimentum probatur sententiam diuortij feret ex officio suo: quod potest etiam facere nullo accusatore apparente orta infamia: sed semper citandi sunt quos res tangit, & publicandum, an aliquis accusare vel defendere velit, de diuor. c. Porro. cum similibus.
Tertia conclusio est de exceptionibus contra accusatorem. Primo, potest obiici quod est extraneus & aliquis de genere superest bonae famae. secundo, quod excommunicatus, de exceptione. c. Exceptionum. Tertio, quod non publice accusat sed clam porrigit libellumQuarto, quod gratia turpis quaestus volens ab altero pecuniam extorqᷓre, vel mercede ab aliquo conductus. Quinto, quod nuncius alterius coniugum, vel alias malo zelo motus aut probabiliter suspectus. sexto, quia periurus vel infamis. septimo, quia sciuit quando matrimonium contractum fuit, & tunc etiam impedimentum sciuit & tacuit: vel infra tempus ab ecclesia assignatum inter bamna nihil proposuit: & tunc repellitur nisi forte probaret quod denunciatio ad ipsum non peruenit, vt quia absens vel infirmus, vel si iurat quod postea impedimentum dicit, nec ad hoc ex malitia procedit.
Quarta conclusio est de exceptionibus contra denunciatorem: quia secundum Hosti. vbicunque propter suspitionem aliquis repellitur ab accusando matrimonium: pari ratione a denunciando, de accusationibus c. Cum oporteat. sed iudex ex officio potest inquirere infamia praecedente, de diuor. c. Porro. qui etiam officio suo debet repellere accusatorem denunciatorem testem si est notorius excommunicatus, sacrilegus, vsurarius, fornicator, de testibus. c. Testium. de accusatoribus. c. 1.
Quinta conclusio est, qui testes requirantur in accusatione matrimonij. Et quidem bonae opinionis non suspecti omni exceptione maiores, de consangui. & affinitate. c. 1. & qui non potest esse accusator, nec testis. Hic etiam parentes admittunt pro filiis, & contra qui alias essent suspecti. Debet etiam testis iuratus deponere, nec potest quis sibi iu ramentum remittere in hac causa.
sexta conclusio de secreta admonitione vel denunciatione, quia sicut ad accusationem matrimonij non oportet quod concomitetur in scriptio: sic etiam denunciationem non oportet quod praecedat secreta admonitio: quia non licet eis propria authoritate discedere qui publice in faciem ecclesiae contraxerunt.
septima conclusio est, quod in dubio semper pro matrimonio iudicatur: quia tutius est aliquos contra statuta ho- minum dimittere copulatos, quam legitime coniunctos contra statuta domini separare, detesti. licet. in fin.
Prima, quid sit diuortium, & vnde dicatur. Est autem inter virum & vxorem legitime facta separatio: legitime, quia quos Deus coniunxit homo non separet. sed non dicitur homo illos separare quos poena damnat, quos reatus accusat, quos maleficium arctat. 33. q. 2. Quos Deus. dicitur autem diuortium a diuersitate mensium, vel quia hi qui matrimonium distrahunt in diuersas partes eunt. ff. de diuor. l. 1.
secunda conclusio, quod diuortium est duplex. Vnum quo ad vinculum matrimonij: vt propter aliquod impedimentum praecedens quod dirimit matrimonium iam contractum. Aliud quo ad thorum: sicut propter fornicationem vbi etiam fit quo ad domum, & habitationem.
Tertia conclusio est de lucro & damno in diuortio propter adulterium: quia ille propter cuius adulterium diuortium celebratur: si sit vir, tenetur restituere dotem & perdit donationem propter nuptias, econ uerso vxor perdit dotem..
Quarta conclusio est, quod si vxor erat filiafamilias. i. in potestate patris constituta, & dos erat prosectitia. scilicet de bonis patris profecta, vel alias quomodocumque dos erat ad patrem recasura: pater non perdit cam propter delictum filiae: quia non debet pater portare iniquitatem filiae: si vero non erat recasura ad patrem quamuis profecta esset, quia ea mortua eam rehabiturus non erat: tunc maritus eam lucratur, & sic intelligit Hostiem. C. de adult. l. vlt. ad finem. extra de diuor. Consensu. 5. si vero causam.
Quinta conclusio est, quando dos erat reditura ad patrem, quia pater eam perdit quamdiu filia adultera viuit sicut etiam non potuisset eam repetere ipsa non adulterante: nec debet ipse ex delicto filiae lucrari: sed tenebit eam vir vinente adultera: post cuius mortem patri reddetur, sicut si praelatus ecclesiae coniurat feloniam quamdiu ipse viuit, ecclesia feudum perdit, quod ipso mortuo recuperat ne delictum personae redundet in damnum ecclesiae. 10. collatione. de vsu feudorum. de capel. contradi. reg. 5. si clericus vel episcopus.
sexta conclusio est corollaria ex his: quod si vir committit crimen laesae maiestatis: propter quod bona eius confiscentur & ipse nudus exulet: vxor perdis dotem & omnia quandiu maritus viuit, ne per eius delictum lucretur quod prius non habebat: interim tamen fiscus prouidere debet sibi necessaria loco viri: sed viro mortuo rehabebit integre dotem & dotarium suum, vt dicunt de consuetudine.
septima conclusio est, quod causa diuortij potest agi indifferenter per se & per procuratorem quis propter crimen adulterij agatur, quia ciuiliter agitur: debet autem agi coram iudice ecclesiastico, quia mere spiritualis est.
Ad argumentum dicendum, quod quando agit ad separationem quo ad vinculum, Deus illos non coniunxit quorum matrimonium nullum fuit, quando autem agitur ad separationem quo ad thorum propter adulterium, illud fis authoritate Dei.
QVAERITVR tertio de scd'is nuptiis, an sint licitae. Et videt quod non ad minus infra annum, quia secundum leges licet mulier non teneatur portare vestes luctus: tenetur tamen non nubere infra tempora luctus, quae sunt annus a morte mariti.
Respondeo, hic videnda sunt. tria. Primo, quod principaliter quaeritur de secundis nuptiis. secundo, de donationibus inter virum & vxorem. Tertio, de dote.
Prima de hoc quod est hic licitum vel illicitum, quia simpliciter & absolute licitae sunt nuptiae secum dae & tertiae, quando constat primum virum esse mortuum sine post humo: sed quamdiu dubium est de morte non debet nubere: item si dubium sit sibi, an sit praegnans de primo non debet nubere quousq, sit certa quod non est praegnans, si vel est praegnans non est periculum de partu, nec de incertitudine parentis, alias contra charitatem patris & prolis facit, alias vero mortuo viro nubat in Domino.
secunda conclusio est de benedictione quantum ad ius scriptum: quia si semel fuerit benedicta solemniter ex tunc benedici non debet: siue primum matrimonium fuerit nullum siue non: econuerso autem si primum matrimonium verum fuit, & benedictione caruit secundum benedici poterit. si etiam vnicus contrahentium fuerit benedictus, super vtranque secunda benedictio prohibetur secundum Host.
Tertia conclusio de consuetudine contraria in qui busdam locis, an excuset contrahentes & sacerdotes benedicentes: videtur autem quod in omnibus quae sunt mala solum: quia prohibita iure positiuo quod consuetudo excuset nisi esset a iure reprobata: quia consuetudo derogat legi, nec requiritur qui sit a principe scita: quia locorum & personarum consuetudines & statuta cum sint facti & in facto consistant, potest probabiliter ignorare, extra de consti. c. 1. libr. 6. Quia enim non omnibus vbique eadem conueniunt: non est mirum si lex generalis quae communiter est rationabilis alicubi sit iniqua: vnde parti culares consuetudines rationabiles & perscriptae sunt ses uandae: sed quia princeps subditis potest legem imponere: potest aliquid statuere, contraria consuetudine non obstante: & tunc non excusaret nisi forte esset populus qui simi liter haberet potestatem legis condendae vt princeps, quia par in parem non habet imperium, & sic excusantur in Francia, quia non est consuetudo a iure reprobata: quamuis Hosti. vi. deatur sentire contrarium.
Quarta conclusio de poena sacerdotis secundas nuptias benedicentis, quia nisi consuetudo excuset vt dictum est, suspensus est, & ad sedem apostolicam est mittendus, extra de secundis nuptiis. c. 1. Di co autem suspensus primo per hominem, non quod sit ipso iure suspensus.
Quinta conclusio de poena mulieris conuolantis ad secundas nuptias quo ad tutelam: quia perdit tutelam filiorum primi mariti siue nubat infra annum siue post, de iure ciuili scripto & de consuetudine in foro ecclesiastico, quamuis de consuetudine laicorum alicubi eam non perdat.
sexta conclusio, de poenis legalibus vbi sciendum, quod mulier infra annum nubens erat infamis & multas alias poenas patiebatur, & licet Decretalis extra de secundis nupt. c. Cum secundum Apostolum. solam poenam infamiae expresse sibi remittat: quia tamen alias non approbat nec circa matrimonium aliquid a iure ciuili statu tum tenet, nisi quantum est a iure Canonico approbatum. ideo mulier secundo nubens nullam poenam legalem incurrit.
septima conclusio est de gratia, quia mulier secundo nubens lucrabitur legatum sibi relictum sub conditione viduitatis fauore matrimonij: dum tamen hoc faceret post tempora luctus. i. annum: sed quia iura Canonica & diuina plus fauent viduitati quam matrimonio: ideo dicendum, quod si mulier contra conditiones legati nubat, legatum perdit.
Ad argumentum dicendum, quod non nubit in Domino si nubit in praeiudicium prolis, vel quo ad vitam, vt quando est periculum abortus, vel quo ad haereditatem, vt quando dubitatur de incertitudine prolis, alias si est vera quod non est praegnans statim potest.
Prima, quod donatio propter nuptias est il- la quae fit a viro mulieri constante matrimonio, vel ante. solum contemplatione nuptiarum modo quo a muliere velnomine eius datur dos, vel promittitur quae sine matrimonio ese non potest. Dicitur autem sponsalitia largitas, quae nisi matrimonium sequatur, vel si separatur: vt dos ab vxore sic illa a marito repetatur, & si pactum apponatur de dote lucranda a marito si mulier praemoriatur, eo ipso videtur appositum ex parte viri de donatione propter nuptias.
secunda conclusio est de differentia eius ad dotem constante matrimonio, quia dos non pertinet ad mulierem quantum ad administrationem: quae tamen habet dominium saltem in spe & ad quam redit. sed vir habet administrationem donationis propter nuptias, sicut & dotis. Vnde non datur nisi vt ad eam mulier recurrat, si dos per virum alienaretur, vel vt eam lucretur si de hoc pactum apponatur.
Tertia conclusio est de consuetudine etiam Gallicana qua illud dotalitium vocatur, in quo viro mortuo vxor habet vsum fructum quandiu viuit, siue conuolet ad secunda vota, siue non: nec potest illud alienare in prae iudicium vxoris, sicut nec dotem, nec propter delictum viri ipsa perdit dotarium suum plusquam dotem.
Quarta conclusio est de quaestibus: & quidem de consuetudine Gallicana, omnia quae vir & vxor constante matrimonio ac quirunt sunt communia: & soluto matrimonio inter ipsos vel haeredes eorum aequallter diuidunt, cum ouere suo, id est debitis interim contractis: data tamen optione mulieri & eius haeredibus, vtrum sit contenta dotesua & dotalitiis nihil habendo de conquaestibus, nec soluendo de de bitis: an velit recuperata dote simpliciter & assignato dotalitio ad vitam cum hoc impartiri in conquaestibus & debitis.
Quinta conclusio est de differentia inter virum & vxorem, quia vir superueniens in bonis vxoris paraphernalibus, vel dote nihil lucratur nisi ex pacto, vel nisi habeat liberos nomine quorum succedit in vtroque: vxor autem etiam sine liberis lucratur dotalitium ad vitam de consuetudine, quia non sic inuenit secundum virum, sicut vir secundam vxorem, propter quod magis fauet mulieribus, quae viris.
serta conclusio est de donationibus inter virum & vxorem prohibitis. De iure enim constante matrimonio non possunt ibi donare ne mutuo amore se expolient: sed donatio inter eos facta confirmatur donante praemoriente: sicut etiam donatio patris facta filiofamilias non valet: sed confirmat si praemoriatur antequam reuocet. sed si iuramentum interueniat iure Canonico contra iuramentum suum venire non potest. si autem det aliquid causa mortis vel post mortem, valet, nisi quod consuetu do alicubi cauet, vt nec sic vnus dare possit alteri, nisi econuerso aequaliter sibi detur ab altero: vt puta qui super stes in bonis alterius habeat vsumfructum.
septima conclusio est de donationibus in concubinam quae valent regulariter: quia quod meretrici datur repeti non potest: quia si turpiter facit in eo quod facit: non tamen in eo qu' recipit, de condi. ob turp. causam. l. 3. 5. sed quod meretrici. Fallit in milite. C. pe donationibus inter virum & vxorem. l. si ancillam. Idem dicit Hosti. in clerico & aduocato, quod etiam meretricibus dare non possunt, licet quotidie dent. sed cum ius Canonicum non irritet hanc donationem, ius ciuile etiam si exprimeret nihil in fauorem clericorum statuere potest. Vnde si dent rem ecclesiae quae sua non est: certum est quod nihil actum est, sed si dent fructus ex ecclesia perco ptos dominium transferunt, & repetere non possunt. sed forte de suo patrimonio si habent vnde reddere tenentur: quia non ad hoc, sed propter pauperes aurum habet ecclesia: vnde hic habet locum condictio ob causam. Tali enim pacto tacite fructus eis dant, vt necessariis retentis reliqua ecclesiae seruent: alias pauperibuserogent. Religiosi vero qui proprium non habent, nihil meretricibus darepos- sunt, nec illae possunt datum a talibus retinere.
Prima, quod vir fructus rei pro dote obligatae non tenetur com putare in sortem, propter onera matrimonij quae sustinet, nec est vsura.
secunda conclusio est, quod constante matrimonio mulier dotem potest repetere viro in insulam deportato, cuius affectionem mulier non mutauit, & idem videtur viro de Regno bamnito. C. de iure dotum. l. vbi. &. l. in rebus.
Tertia conclusio, quod etiam constante matrimonio peti potest viro vergente ad inopium: non propter paupertatem aeris: quia tunc sub tali cautione quam praestare potest committem da & dimittenda est dos: sed propter paupertatem mentis, vt quando incipit esse prodigus & dilapidator: quia tunc cautio parum valeret, & sic intelligitur dicta lex. vbi. & in rebus.
Quarta conclusio est, quod vir licet sit dominus rei dotalis: illam tamen alienare non potest etiam vxore consentiente: nisi inter ueniat iuramentum, contra quod nulli venire licet propter quodcumque damnum
Quinta conclusio est, ad quem pertinet commodum & incommodum. Et quidem dotis fructus semper facit suos maritus constante matrimonio, quando sustinet onera matrimonij, nec hos vnquam reddere tenetur: sed augmentum & decrementum & periculu dotis peremptionis pertinet ad vxorem, si dos non fuit aestimata: vbi autem fuerit aestimata: tunc commodum & incommodum pertinent ad virum. Partus autem ancillarum & iumentorum non computantur in fructus, sed eos cum matribus habet vir restituere.
sexta conclusio, quod mulier propter adulterium dotem perdit: sicut econuerso vir donationem propter nuptias. Quia vero de dotibus & aliis pertinentibus ad matrimonium multa in iure ciuili cautasunt, non necessarium est illa scribere: quia in foro conscientiae & ecclesiae ad quam ista pertinent, non tenent, nisi quantum iure Canonico approbantur.
septima conclusio est, quod si celebrato diuortio propter adulterium mulieris, & dote viro adiudicata mulier probet matrimonium fuisse nullum: & per consequens non fuisse dotem nec adulterium: nihilominus non recuperat dotem suam secundum Host. arg. l. quae dicit, quod sicut donatio facta inter virum & vxorem non valet quando matrimonium tenet: sic valet quando matrimonium fuit tantum de facto: & non tenuit de iure, ne melior sit conditio delinquem tis quam non delinquentis. ff. de dona. inter virum & vxorem. l. 3. 5. 1. Quamuis enim matrimonium putatiuum sit, tamen quia nomen matronae assumpsit adulterium commisit: & de adulterio poterit accusari: quia nec matrimonium nec etiam speciem matrimonij permittitur violare. ff. de adul. l. si vxor. in principio. 5. 1.
On this page