Quaestio 4
Quaestio 4
an corpus gloriosum moueatur in instanti ratione suae agilitatis de loco ad locum
QVARTO quaeritur de dote agilitatis, an corpus gloriosum moueatur in instanti ratione suae agilitatis de loco ad locum. Et videtur quod sic, quia omne quod mouetur, aut mouetur in tempore, aut mouetur in instanti sed corpora gloriosa post resurrectionem non mouebuntur in tempore: ergo mouebuntur in instanti. Minor probatur, quia tunc tempus non erit, eo quod motus coeli cessabit. ideo &c.
Item illud quod mouetur aeque cito ad propinquum sicut ad distans, non modet in tempore, sed corpus gloriosum mouebitur aeque cito ad propinquum sicut ad distans: vnde Aug. dicit in quaestionibus de resurrectione quod corpus gloriosum vtraque interualla pari celeritate pertingeret. ergo &c.
Item Aug. 22. de ciuitate Dei dicit, quod vbicumque voluerit spiritus ibi erit corpus, sed motus voluntatis secundum quem vult spiritus alicubi esse est in in stanti: ergo & corpus gloriosum mouebitur in instanti.
In contrarium arguitur, quia vnum corpus non potest es se simul in pluribus locis, vt dictum fuit Quaestione praecedente, sed si motus localis corporis gloriosi esset in instanti, tunc corpus gloriosum simul esset in pluribus locis: sin qualibet parte medij & in termino: ergo impossibile est quod corpus gloriosum mouear in instanti.
Respondeo circa istam quaestionem videnda sunt tria. Primum est, an gloriosa corpora sint futura agilia. secundum est, an quandoque moueant de loco ad locum, & quali modo. Tertium est, an motus possit fieri in instanti, an necessario fiat in tempore.
Quantum ad primum sciendum est, quod in homine est duplex motus vnus secundum naturam elementi praedominantis, quo mouetur naturaliter deorsum sicut caetera grauia. Alius est motus cuius principium est anima & est progressiuus. Et est triplex differentia inter istos motus, vna est ex parte principiorum. Nam principium primi motus est a parte corporis & nullo modo a parte animae, nam si corpus esset sine anima nihilominus moueretur tali motu si esset sursum & non esset aliquod detinens: sed principium secundi motus est aliqua pars corporis non vt est corporis, sed vt est animati: vnde talis motus non conpeteret corpori sine anima. secunda differentia est, quia primus motus est ad determinatum vbi & vniformiter, quia sequitur formam naturalem. secundus motus est ad diuersa vbi & difformiter, quia sequitur appraehensionem quae potest variari secundum diuersa appetibilia: & ideo homo vel animal potest motum variare ad diuersa vbi & diuersimode, tarde, vel velociter. Tertia differentia est, quod homo vel animal potest sistere motum progressiuum per cognitionem qua informatur imaginatiua hominis vel animal, sed non alium qui est ex natura elementi praedominantis. si enim homo esset sursum nec esset retinens, necessario caderet, nec cadens posset sistere motum sui casus. Et ex hoc ad pro positum agilitas dicit habilitatem in corpore ad faciliter mouendum secundum motum localem, non quidensecundum motum quo animal mouet secundum naturam elementi praedominantis, quia sic corpus mortuum esset agilius quam viuum, quia tanquam ponderosius citius mouet deorsum quam corpus viuum: & tum nullus dicitcorpus mortuum agile. Item agilitas videtur conditio mouentis seipsum: sola autem ani mata mouent se & solum secundum motum progressiuum: propter quod agilitas est facultas in corpore ad faciliter se mouendum & prompte motu progressiuo. Hanc autem agilitatem rationabile est ponere in corporibus beatorum, quia sicut dictum fuit prius in beatis corpus plene erit subiectum spiritui: spiritus autem siue anima comparatur ad cor pus non solum vt forma, sed vt motor: & ideo debet esse subiectum non solum vt formali perfectioni, sed etiam ve motori: propter quod sicut corpus per impassibilitatem plene subiicitur animae vt formae, vel perfectioni: sic per agilitatem plene subiicitur ei vt motori, adeo vt prompte & faciliter sinefatigatione celerrime moueatur secundum imperium voluntatis. Per quid autem sit ista agilitas, non est omnino clarum, videtur tamen quod sit per ablationem grauitatis a corporibus beatorum, quod patet primo per authoritatem Aug. 22. de ciuitate Dei, qui dicit, quod omnipotens Deus auferet a beatis pondus grauitatis. Et arguitur per rationem, quia talis agilitas vel erit per ablationem gratia nitatis vel per collationem alicuius qualitatis. si per ab lationem grauitatis solum habetur propositum. si dicitur quod per collationem nouae qualitatis, aut illa qualitas inclinabit ad motum aut solum faciet quod grauitas non impediet, aut retardabit motum processiuum beatorum. si inclinabit ad motum: tunc inclinabitad determinatum motum & deter minatum locum & necessario, quia inclinabit per modum naturae & non secundum appraehensionem, cum non ponat qualitas appetitiua vel cognoscitiua: & tunc beti non possent moueri in contrarium nisi cum difficultate: quod est inconuenient: si autem qualitas solum faceret quod inclinatio grauitatis non impediret alium motum, cum melius sit facere aliqua per pauciora quam per plura: melius est dicere o grauitas auferatur, & per consequens inclinatio grauitatis quam quod ponatur aliqua qualitas quae grauitatem non tollat: sed inclinationem eius impediat. Et confirmatur hoc, quia fatigatio & tarditas in motu progres siuo contingit ex duabus causis. Vna est propter resolutionem membrorum seu organorum deseruientium motui ex qua debilitantur. Alia est quia motus progressiuus non est secundum naturalem inclinationem corporis. Ille enim est ad deorsum ratione grauitatis. Prima autem istarum causarum tolletur a corpore glorioso per impassibilitatem ratione cuius organa motus nullam patientur resolutionem nec per consequens debilitatem. secunda autem tolletur per agilitatem non aliter quae per sublationem grauitatis, nec ex hoc deperibit aliquid a corporibus gloriosis ad suam perfectionem, quia grauitas non sic est de necessitate corporum vt sunt aliqua membra quae in patria nullum habent vsum, sicut nec grauitas, nec est necessaria corporibus nisi vt per eam moueantur ad loca naturalia in quibus conseruantur, tali autem conseruatione non indigebunt. quare &c. Et igitur dos agilitatis ad hoc vt corpus summe obediat animae vt motori, quantum ad motum localem & progressiuum sine omni difficultate & fatigatione: vnde assument pennas vt aquilae, cur rent & non laborabunt.
sed quamuis sit probabile quod dictum est, potest tamen sustineri quod haec obedientia sit non per amotionem grauitatis, sed per appositionem qualitatis quae impediat resistentiam grauitatis respectu aliorum motuum ad deorsum, & habilitet ad motum deorsum plus quam grauitas: velocius enim moueretur corpus gloriosum imperio animae a coelo ad terram quam corpus graue caeteris paribus & hoc non esset propter inclinationem grauitatis: ergo propter aliquid aliud. si dicatur quod hoc esset propter diuinam virtutem assistentem prohibentem ne medium resistat corpori glorioso, tantu quantum faceret non glorioso, non sufficit, quia gratia perficit naturam secundum modum eius: cum ergo sit natum reddi bene mobile ab anima per aliquod intrinsecum: puta spiritus & bonas dispositiones in neruis & musculis: ergo probabile est quod per intrinsecum po sitiuum faciat sic mobile agile. Erunt enim homines pares angelis habentes per gratiam impassibilitatem quod illi per naturam, & similiter per agilitatem & subtilitatem: sicut ergo corpus est subiectum angelo ad motum localem non per solam Dei virtutem prohibentem resistentiam, vel amouentem qualitatem inclinantem ad contrarium: sed per intrinsecam naturam, sicut & graue obedit naturae superiori ad supplendum vacuum manente sua grauitate, quia per intrinsecam naturam est sibi hoc inditum: sic per gratiam intrinsecam erit corpus humanum obediens spiritui ad motum sine amotione grauitatis.
Ad primum de authoritate Augustini dicendum, quod Deus auferet poudus a corporibus beatis non quo ad essentiam, sed quo ad impedimentum: sicut dicitur quod caro & sanguis regnum Dei non posaide bunt quo ad culpam, sed quo ad naturam.
Ad secundum dicendum, quod dos agilitatis impediet ne grauitas resistat motui. Cui alias est nata resistere & cum hoc habilitabit corpus ad motum: ita qui grauitas proderit ad motum deorsum, & non oberit ad aliquem alium, licet eius prodesse ad motum sit parui momenti respectu velocitatis quam habebit ex dote agilitatis. Corpus enim mathematicum licet non haberet aliquam resistentiam ad aliquem motum: non tamen ita esset mobile sur sum sicut leue, nec deorsum sicut graue.
Praeterea non est corpus naturale quod non habet inclinationem ad motum: sed corpus gloriosum erit corpus na turale licet cum hoc habeat gloriam: ergo sic perficietur sua natura quod habebit int' inclinationem ad motum Quod dicitur quod inclinaret ad vnam partem non est verum: imo sicut coelum est natum moueri ad omnem partem aequaliter, quia est natum moueri ab angelo ad nutum: propter quod ita mouetur ab oriente in occidens sicut econuerso: & planetae in epicyclis & excentricis: ita corpus gloriosum ita in vacuo sicut in pleno & ad omnem differentiam positionis per dotem agilitatis, quae facit ipsum mobile determinate ad imperium spiritus & non ad aliud. Quod dicitur quod frustra fit per plura &c. dico quod melius est naturae aliquid addere, quam eam destruere, nec amotio grauitatis daret mobilitatem licet tolleret impedimentum.
Ad tertium dicendum, quod magu iteeut nute est geatus qusif ne grauitate, sicut est sine manu & pede, quia sicut natu ra aquae & terrae est esse grauia, sic natura mixti est in motu sequi elementum praedominans in quantitate: & natura hominis est quod elementa grauia dominentur in eo secundum quantitatem: ergo sicut est natura hominis componi ex quatuor elementis, sic & habere grauitatem a praedominio grauium.
Quod dicitur secundo de conseruatione post diem iudicij: dicendum qui similiter non est timor corruptibilitatis in elementis, nihilominus tamen erunt in eis grauitas & leuitas quia consequuntur naturas, ita & hic.
Quantum ad secundum, tenendum est quod corpora gloriosa quandoque mouebuntur localiter quod etiam de ipso Christo credibile est, quia virtus procedens in actum exercitum & potentia perfectior apparet quam si non exiret in actum: actus enim manifestat virtutem. Cum igitur in beatis sit virtus motiua perfecta ex parte animae & summa habilitas ex parte corporis rationabile est quod quandoque demonstraretur per effectum: & ita probabile est quod beati quandoque moueantur motu processiuo, qui solum apparet esse in nobis causatus ab anima per appraehensionem & appetitum, & exercitus per motionem determinatarum partium corporis quae organice huic motui deseruiunt.
Vtrum autem competat eius alius motus quo moueatur corpus ab anima non organice. i. non pars post partem sicut nunc fit, sed totum simul ex aequo sicut nunc graue descendit deorsum & leue ascendit sursum, videtur quibusdam quod siciquod probant, quia in anima est virtus sic mouendi actiue, & in corpore est virtus passiua optime disposita vt moueatur: ergo talis motus erit vel esse poterit in corporibus gloriosis. Consequentia patet, quia posito sufficienti motiuo & mobili sufficienter disposito sequitur motus, vel saltem potest sequi. Antecedens declaratur quantum ad duas partes eius. Primo, quod in anima sit virtus motiua talis, quia inconueniens videtur quod anima separata non possit se mouere ad vbi conueniens sibi, sed talis motus animae sepa ratae non sit organice: ergo in anima separata est virtus ad mouendum non organice, nec istud repugnat suae perfectioni, quia angeli qui sunt perfectiores animalibus se paratis mouentur de loco ad locum & non organice. Item ex parte corporis videtur esse conueniens dispositio ad talem motum. Nam corpora beatorum secundum omnem partem sui sunt simpliciter & immediate subiecta animae & spiritui: & ideo possunt simul secundum omnem partem sui imme diate ab anima moueri, & non vna pars mediante alia.
Istud autem videtur mere fictitium, & est impossibile ponendo quod in homine non sit alia forma praeter rationalem, quia secundum hoc pars essentialis hominis quae distinguitur ab anima est sola materia: cum ergo mouens & motum primo sint aliud & aliud: quia nihil a seipso mouetur primo sequeretur quod sicut anima esset mouens tali motu, sic materia prima esset primo mota ab ipsa: quod est impossibile, quia omnem motum oportet esse actu ens. si vero sit in homine alia forma praeter animam per quam corpus sit actu corpus, adhuc talis motus videtur fictio, quia secundum istos in anima post resurrectionem non erit alia virtus ad mouendum praeter illam quam habuit dum esset in corpore corruptibili, & quam retinuit separata, sed constat quod omnis virtus motiua quam nunc habet anima est motiua corporis solum vno modo. i. organice: propter quod & natura dedit sibi partes organicas determinatas ad hunc motum, & differentes secundum differentiam motus, sicut sunt aliae partes in animalibus gressibilibus & aliae in auibus: ad alium autem motum qui est totius corporis secundum se totum, nullam dispositionem dedit propter quod videtur fictitium, quod virtus animae se extendat aliquo modo ad illum motum. Nec valent ratio nes quas ipsi adducunt. Cum enim dicunt, quod inconueniens est quod anima separata non moueat se de loco ad locum, absq, dubio inconueniens est secundum omnem Philo sophiam quod aliquid moueatur localiter nisi corpus: & si ab aliquibus Theologis ponatur anima separata moueri vt angelus: motus hinc inde dicitur simpliciter aequiuoce, & ex talibus non potest sumi efficax argumentum. Item dato d anima haberet talem virtutem mouendi se: non tamen se queretur quod haberet talem virtutem ad mouendum corpus secundum talem motum. sicut enim pro nunc & pro tunc corpus viuificabitur ab anima, quod tamen vna pars per prius quam alia: quia omnes aliae mediante corde: sic & multo amplius corpus mouebitur ab anima non secundum omnes partes primo & ex aequo sed secundum vnam mediante alia sicut ipsa dispositio organorum hoc ostendit.
Quamuis autem ista reprobatio sit apparens, tamen videtur quod opinio sit vera in conclusione licet falsa in ratione. Falsum enim esse videtur quod anima sit nata se mouere ad omnem locum sibi conuenientem, quia secundum naturam nullus locus est sibi conueniens nec disconueniens. Item quod dicunt nullam virtutem addi corpori nec animae, & tum sic differenter mouere est fictitium, quia idem manens, idem natum est facere & pati idem: vnde quod anima non variata quo ad potentiam actiuam mouendi, nec corpus quo ad passiuam moueatur ab illa nouo modo, non est probabile. sed conclusio videtur vera, quia quamuis possit moueri organice & progressiue sicut modo: nihilominus tamen & totum simul poterit moueri: vt leue sursum & graue deorsum, sicut & angelus mouet corpus assumptum & non assumptum, quamuis non sit vsq, quaque simile, quia nec coelum posset mouere nisi circulariter. Cum enim dicit scriptura, Ferebatur in coelum, videtur quod pedetentim quasi per gradus scalae ascenderet: non quod in aere vestigia figere non posset qui etiam mortalis super mare ibat, quia vel non graue erat corpus vel non impediebat: sed ideo quia non videt qui mouendo vnam tibiam post aliam sicut fit currendo posset corpus gloriosum ita cito mouere sicut dicitur esse mobile. Non enim sic computando passus suos posset tempore imperceptibili descendere de coelo vel ascendere: sicut ergo angelus Domini portauit Abacuch & reportauit, & spiritus Domini rapuit Philippum: mouentur quando volunt progressiue, & quemadmodum scintillae in arundineto discurrunt:
Et ad tria argumenta quae contra hoc fiunt est respondendum. Ad primum, quod materia prima erit mota per se, di cendum quod non: sed anima secundum quod est intellectiuam & volitiua erit per se mouens & totum corpus erit per se motum & primo, & anima per accidens: ita quod compositum erit & motum & mouens natum subsistere. i. anima, nec oportet distingui subiecto partem mouentem & motam, quia voluntas imprimit affectionem appetitui sensitiuo a qua non distat subiecto, & sic potest imprimere toti corpori simul motum localem.
Ad secundum dicendum, quod ad motum progressiuum quia fit modo determinato natura dedit organa determinata, quibus carent planetae & stellae non habentes illam virtutem. 3. de Anima. &. 2. de Coelo. sed motus totus simul non est huiusmodi, ideo determinata organa ad hoc non requirit.
Ad. 3. dicendum, quod in resurrectione natura perficietur positiue per additionem perfectionis, & priuatiue per amotionem imperfectionis. sicut ergo nunc vna pars viuificatur mediante alia, ita & tunc, quia hoc est perfectionis & melius, sed moueri vnam partem post aliam sicut modo, impediret velocitatem motus illius: vnde sine hac imperfectione poterit esse motus.
Quantum ad. 3. de tempore motus corporum gloriosorum dicendum est, quod motus corporum gloriosorum non erit in instanti sed in tempore: quia omnis motus qui est de extremo in extremum per medium, necessario est in tempore, sed omnis motus corporum gloriosorum est huiusmodi. ergo &c. Maior patet, quia ratio medij est quod prius attingatur a mobili, quam extremum vt patet ex. 5. Physic. prius autem & posterius non sunt nisi in tempore. Minor probat, quia nulla virtus creata potest immutare cursum naturae: sed cursus naturae est in motu locali quod sit de extremo in extremum per medium: virtus autem motiua corporum gloriosorum erit creata. scilicet virtus animae: quare necesse est quod ille motus fias in tempore. Est igitur communis opinio quod non in instanti mouebuntur, sed in tempore imperceptibili quando volunt & morose prout volent.
sed contra hoc est, quia nihil resistit corpori glorioso, alias affligeretur: sed propter nullam resistentiam si esset in vacuo motus esset in non tempore, vt probatur. 4. Physic. ergo & hic.
Dicendum quod natura motus impedit vt dictum est: non autem resistentia medij, quia medium in nullo resistit, quia nec cedit, quia esset velocissimus ille motus, sed Dei virtute transeunt per medium simul existendo in eodem loco semper cum spatio sibi aequali aeque cito per densum sicut perrarum.
De argumento autem Philosophi dicendum quod secundum eum est bona demonstratio: quia in vacuo non potest esse motus proiectorum, quibus pro immediate mouente respondet medium quod ibi deficit, & sic oporteret quod manus continue portaret, & sic non proiiceret. Item motus naturalis grauium & leuium esse non potest, quia graue non prohibitum & non habens resistentiam est deorsum, nec dico moueretur deorsum, quia quandiu mouetur deorsum tandiu impeditur non moueri sed esse deorsum: non potest autem grauc impediri secundum Philo sophum nisi a corpore medio, quia secundum eum nec Deus nec angelus posset facere sistere lapidem in medio vacuo. si ergo esset vacuum inter coelum & terram ponere lapidem moueri in tempore ad terram secundum eum est contradictio, quia si quato minus medium resistit tanto citius est deorsum: ergo quando nihil impedit statim est deorsum. Dicere enim quod graue distet a centro & non dare sibi aliqd impediens vel resistens, est dicere quod ipsum sit extra centrum non violenter: & per consequens naturaliter quod est contradictio: & secundum hoc procedit demonstratio Philosophi: sed si esset vacuum inter coelum & terram, Deus vel angelus, vel homo posset tenere lapidem in medio, & lapis nulla virtute posset ferri de coelo ad terram nisi in tempore, quia sublato aere de medio, coelum licet non esses distans a terra perussquod medium reale: tum secundum veri- tatem non esset magis propinquum quam ante: & tanta requireretur ad mensurandum extrema per vacuum, sicut per reale spatium, & circunscripta resistentia medij sola distantia faceret requiri tempus maius vel minus secundum quod maior vel minor esset.
Ad argumenta in oppositum: ad primum dicendum, quod post resurrectionem non erit tempus quod sit passio motus primi mobilis: erit tamen tempus quod est mora continua & successiua motuum qui tunc fient.
Ad secundum dicendum, quod corpus gloriosum non aeque cito attinget corpus distans sicut propinquum, & quod dicit Augu. quod erit par celeritas: intelligendum est quantum ad hoc quod erit quasi imperceptibilis vnus respectu alterius propter nimiam celeritatem motus, propter quam aliqui dixerunt, quod talis motus fiet in instanti, & fiet quasi in tempore imperceptibili.
Ad tertium dicendum, quod illud quod modicum est nihil deesse videtur: vt dicitur. 2. Physi. & dicimus statim aliquid esse factum quando factum est post modicum, & sic per hunc modum dicit Augu. quod vbi spiritus voluerit statim corpus erit, quia statim post. Item voluntas beatorum erit ordinata nec volent se esse alicubi pro aliquo instanti, pro quo non pos sint ibi esse: & idco quodcunque distans determinabit voluntas, in illo erit ibi corpus.
On this page