Quaestio 1
Quaestio 1
an sponsalia iurata faciant matrimonium
CIrca. 28. Dist. quaeruntur duo. Primum de sponsalibus luratis, an faciant matrimonium. secundum, de clandestina desponsatione si consensus de futuro cum iuramento faciat coniugium.
ERGO primo quaeritur, an sponsalia iurata faciant matrimonium? Et videtur, quod sic: quia non plus debet habere luxuria, quam religio, sed si eum sponsalibus esset carnalis copula, reputaretur matrimonium, ergo multo magis si cum sponsalibus sit iurisio randi religio.
Respondeo, hic sunt tria vldenda. Primo, de sponsalibus iuratis, de quo quaeritur. secundo, de consummatione, de qua arguitur. Tertio, an sponsalia iurata impediant ingressum religionis.
Prima, quod sponsalia iurata non faciunt matrimonium: quia donatio iurata si- ne traditione, licet sit efficacior: non tamen transfert dflium plus, quam simplex: quia iuramentum non mutat: sed firmat obligationem, quia ad confirmationem est iuramentum fecundum Apo stolum, & non transtert potestatem corporis sui per simplicem promissionem iuratam de futuro, plusquam per simplicem.
secunda conclusio, quod valet cum secunda matrimonium post contractum, sicut & translatio rei cum traditione facta secundo, quamuis primo facta esset promissio sine traditione, & cum iuramento. sicut enim in donatione ecelesiae facta per verba de praesenti sine traditlone transfert dominium: vnde si rem, quam iuramento promisi dare alicui: nec tradidi postea darem ecclesiae verbo simplici, ecclesia praefert habens ius in re primo habenti ius tantum ad rem: sic in pro posito verba de praesenti transferentia potestatem corporis si ne traditione faciunt potiorem. secundum contractum primo de futuro, licet iurato.
Tertia conclusio, quod potest petere debitum a secunda, & non solum reddere: licet secus sit in illo, qui post votum simplex contraxit, forte quia votum non est solutum, sicut sposalia. s Quarta conclusio, quod non tenetur ad primam redire etiam secunda mortua: quia actio semel extincta non reuiuiscit, licet in voto contra, quod contraxit, ita sit, quod debet ad votum redire illa mortua.
Quinta conclusio de arbitrio poenali iurato: puta, cum quis iurauit stare dicto arbitri sub poena, quod euadit periurium soluendo poenam: dum tamen ante decennium contradixerit: si arbitrium poenale potest emologari: alias iuramentum mutaret obligationem: vnde qui transegit cum iuramento: & sub mena tenetur praecise transactionem seruare, quia haec est natu ra transactionis. Qui autem iurauit dare stichum, aut Pamphi lum sub poena: non propter hoc tenetur dare stichum. Non enim iure debet de alternatiua facere absolutam: sed fortificat solum.
Prima, quod in foro ecclesiae iudicatur verum matrimonium: quia praesumitur non animo fornicario hoc fecisse: ita quod etiam si oppositum dicerent, non eis crederetur contra matrimonium: quia saepe ad inuicem colluderent, vt ad alia vota transirent: quod est intelligendum, si carnalis copula sit consummata, secus si tentauit, quod complere non potuit. extra eo. c. vlt. si autem probetur conatus praesumitur impletio, nisi probet oppositum, & probata copula cum sponsalibus est praesumptio iu ris, & de iure, contra quam non admittir probatio.
secunda, quod in foro conscientiae: si alter non affectu maritali hoc fecit, non est matrimonium: quia ecclesia non posset face re matrimonium sine consensu de praesenti: sicut nec baptismum sine aqua, & verbis, licet possit impedire, vbi sunt verba, & consensus, sed excusatur ignorans, vt Iacob & Lya: quamuis non sit verisimile, quod prima nocte Iacob eam cognouerit: quia cum Thobiastriduo abstinuerit: multo magis Iacob, qui a multis creditur in vtero sanctificatus: sed dolosus peccat plus fraudando, quam fornicando. Ignorans etiam licet excusetur a fornicatione quo ad substantiam actus, non tamen quo ad modum propter omissionem solennitatis. si autem affectu maritali post sponsalia concubuerint, est verum matrimonium: quod est intelligendum, quando per hoc contrahere volunt, quia si aliquis credeusse esse maritum per hoc cum non esset, cognouerit eam tanquam vxorem: nunquam tamen volens matrimonium contrahere, nec facere, nec esse: licet credens, & dolens eam esse suam, eam cognoscit, non est matrimonium: quia impossibile est, quod illa sit vxor mea, quam nunquam volui esse vxorem meam, nec facere, sed solum putaui, & dolui.
Tertia conclusio est, quod sicut ecclesia iudicat primum matrimonium verum esse, sic iudicat secundum non valere, sed quo ad forum conscientiae est duplex opinio: quidam dicunt, quod licet primum matrimonium nullum sit, quando consensus deest, & carnalis copula dolo extorquet: tum sequens matrimonium non tenet, non quidem ex vi praecedentis matrimonij, quod nullum fuit: sed propter statu tum iuris. potest enim ecclesia ex causa facere personas illegitimas ad contrahendum, & sic fecit, vt dicunt in casu nostro, & pro his videntur facere verba Decretalis. extra de spon. Tua nos. vbi dicitur, quod nec verum, nec aliquod consequit matrimonium, quod de facto est postmodum subsequutum. Alij dicunt communius, & verius: quia secundum matrimonium non impeditur per primum quo ad forum conscientiae, cum primum nullum fuerit. Nec valet, quod alij dicunt, quod ecclesia potest facere personas illegitimas ad contrahendum: quia quamuis hoc sit verum, in proposito tamen casu non fecit illegitimas per aliquod statutum expressum, nec verba Decretalis allegatae sunt intelligenda, nisi quantum ad praesumptionem ecclesiae.
Quarta conclusio est, quod tenet eam ducere, si decepit, si ponuetiam si prius fuerat corrupta: non tamen gratis, sed dote iuxta possibilitatem constituta, quia etiam si dotem non promisitxn de bonis suis pro oneribus matrimonij dos debes constitui:si autem non potest eam ducere, tenet eam dotare.
Quinta conclusio est, quod opprimens, vel rapiens: lices secundum leges non posiit eam habere, tamen secundum Cano nes si amici, & ipsa volunt, tenetur, si posit ducere gratis, aliter dotare. Idem est, si deflorauit non praecedentibus verbis de futuro, vel praesenti, alias nihil esset speciale, nisi dicatur, quod ibi dicitur, si seduxerit virginem gratis. Vbi autem non seduxit, nec se velle seducere simulauit, nec oppressit, & pubes fuit, ad nihil tenetur. Quod autem deflorator etiam sine sponsalibus praecedentibus teneatur gratis eam ducere, si ei, & parentibus placeat, habetur de adult. c. 1. &. 2. Vbi lex illa Exodi, nisi esset canoniza ta, non obligaret ad literam, sicut nec alia iudicialia.
Quantum ad tertium, vtrum. scilicet ille, qui iurauit aliquam ducere in vxorem, posiit religionem intrare matrimonio non prius contracto: videtur quod non, quia nullus potest facere, quin periurium sit peccatum, cum sit contra secundum praeceptum primae tabulae: sed si talis intraret religionem matrimonio non prius contracto periuraret: ergo si lntraret religionem matrimonio non prius contracto, peccaret.
Contra, si contraheret, aut intenderet explicite, vel implicite se obligare ad carnalem copulam: si alter coniunx exigeret, aut non, si sic, praecluderet sibi viam ad maius bonum, ad quod faciendum nullus tenetur: si non, non esset matrimonium.
Respondeo, vt habetur extra, de spon. commissum. tutius est ei, iuramenti religione seruata, prius contrahere: & postea si eligit ad religionem migrare: quod non est sic intelligendum secundum quosdam, quod hoc sit tutius secundum veritatem: vnde si vult, potest absque peccato religionem intrare matrimonio non contracto: quia non videt infringere votum: qui illud commutas in melius. extra. de iureiur. Peruenit. 2. sed quo ad opinionem ne de facto dicatur istum contra suum iuramentum venisse. Alij dicunt contrarium, quia potest vtrunque facere: quia ante consummationem matrimonij cuilibet coniugum altero inuito licitum est religionem intrare, non tenet tamen contrahere nisi in loco tuto: vbi ad carnalem copulam cogi non possit.
Videtur autem mihi adhaerendum primae opinioni: maxime quia sic contrahens matrimonium: non contraheret illa intentione, qua se contracturum iurauit, nec sub illa, qua mulier recepit iuramentum: vnde si contraheret cum ea ante redditionem debiti, religionem intrare in tendens eam deluderet.
Ad argumenti, quod erat contra hoc dicendum, quod non periurat, qui in melius com mutat, vel qui ex iusta causa deserit iuramentum. extra de voto scripturae. &. 22. q. 2. Beatus. Et qui vult tenere aliam opinionem, potest dicere ad argumentum: vt dicit in cap. commissum. in glo, quod talis licet virginitatem gerat in corde: potest tamen consentire matrimonium: quia talis consentit implicite in carnalem copulam si alter exegerit: si non fecerit id propter quod a tali debito absoluatur, quamuis hoc firmi ter intendat facere.
Ad argumentum principale est dicendum, quod hoc habet ille actus ratione praesumptionis, non ratione turpitudinis: imo nisi praesumeretur castus, & non luxuriosus non iudicaretur facere matrimonium.
QVAERITVR secundo, an clandestinum matrimonium teneat, & videi quod non: qa si filia contrahat matrimonium patre in nito, vel ignorante, sec undum leges nullum est matrimonium, sed illud est clandestinum. ergo &c.
Respondeo, circa hanc materiam videndum est de qu inque. Primo, de clandestina desponsatione in se, & quantum ad suas species, quibus, & quot modis dicatur. secundo, de ipsius probatione. Tertio, de eius dispensatione. Quarto, de eius operatione. Quinto, de eius punitione.
Quantum ad primum sunt sex conclusiones, quantum ad sex modos, quibus dicitur fieri clandestina desponsatio: quos notat Host. in sum. eait. & in scripto. c. 1. licet per alium modum.
Primus, quando fit sine testibus, quia est contractus de quo saepius poenitet homines, & negant: & in quo est maius periculum conscientiae: & per consequens magis indiges probatione.
secundus, quando conueniunt clandestine, antequam recipiant bened ictionem nuptialem, pro loco, & tempore, quo petere possunt, & obtinere, quia si est terra interdicta, non tenent exire pro ea petenda, nec vsq, ad septennium expestare quantum forte durabit, nec durante illo ibi potest fieri, nec in festis, in quibus solemnia celebrantur, sicut Natalis, Pascha, Pentecoste: quia tunc sunt ouptiae inter dictae, nec in festo Assumptionis: quia tunc non sunt nuptiae interdictae ratione temporis, sed ratione interdicti: quia in hoc non mutatur ius antiquius. Et simpliciter si contraxit in vigilia septuagesimae per verba de praesenti, non tenei vsque ad Octauam Paschae erpectare.
Tertius, quando sponsalibus non solutis, sed soluendis solum authoritate iudicis episcopi: vel qui de consuetudine in causa matrimonij cognoscit, sine eiusquelicentia contrahit: quia ex quo non erat soluta promifiio, adhuc ligatus erat, nisi for te a mortali excuset exceptio sibi competens, sed hic accusat prohibitio ecclesiae.
Quartus, quando contrahunt matrimonium ante pubertatem sine iusta causa, sine licentia episcopi scopi contra prohibitionem, quae fit de sponsalibus impub. c. 2. Nec est tantum peccatum impuberum, qui nesciunt, quid faciunt, sicut amicorum, qui hoc procurant.
Quintus, contra interdictum, vel speciale, sicut isti interdicit, ne contrahat cum ista propter impedimentum nunciatum, vel quod lite pendente non contrahat cum alia, vel generale, vt tempore feriato.
sextus, quando omissis bamnis. Et quocumque istorum modorum matrimonium clandestinum contrahat culpa mortalis est propter inobedientiam: sed de benedictione totiens peccant, quotiens contemnunt eam petere: quando debent, & possunt obtinere, aut fi nolunt interim continere: secundum Hosti. clandestina desponsatio est, quando dote non constituta, nec petitione a parentibus, & ab amicis facta, conueniunt carnaliter sine benedictione. Nam contrahere cum fi lio, vel filiafamilians inuitis parentibus, vel insciis, est laedere ius paternae potestatis, tam filio, quam extero: vnde & raptor virginum dicit, non solum, qui inuitam, sed qui inuitis parentibus, vel insciis rapit. c. de rap. virgi.l. vna. De bannis autem vnusquisque consuetudi non ecclesia leges Aposto- licas arbitretur. Vnde cognoscere ante benedictionem nuptiarum, vel oblationem solennem:mortale est secundum Guil. Rod. nec per consequens tenetur reddere debitum ante, secundum eundem: non tamen totiens peccat, quotiens reddit, quia vbi duo propter vnum &c. Non enim reddendo per se est peccatum: sed propter omissionem benedictionis, quae est vna: sicut etiam actus exterior, qui non est peccatum nisi prepter interiorem: non est multa peccata, nisi interior multi plicet: & sic etiam si contemptus omittendi petere benedictinem, quam homo debet petere post, si ante omisit, multiplicetur, & peccatum multiplicat.
Prima de tenore ipsius prohibitionis, quae talis est. Clandestina coniugia penitus inhibenius, prohibentes etiam, ne quis sacerdos talibus interesse praesumat &c. statuimos etiam, vt cum matrimonis fuerint contra henda in ecclefiis per presbyteros publice proponantur competenti termino prae finito: vt iufra illum, qui voluerit, & valuerit legitimum impedimentum proponat: & ipsi presbyteri nihilominus inuestigent, vtrum aliquod impedimentum obsistat. Cum autem apparuerit probabilis coniectura contra copulam contrahendam, contractus interdicatur expresse, donec quid fieri debeat super eo manifestis constituerit documentis. extra de clandesti. despon. c. vl.
secunda conclusio est, de expositione illius prohibitionis. Vbi aduertendum est, quod ibi ponuntur bamna in plurali, & non in fingulari: vnde arbitrarium est statuere plura bamna per vnum magnum, vel paruum tempus, sed in summa Host. committit epo: sed nimis haberet facere: vnde nisi sit determinatum in synodo ad curatum pertinet: de loco autem dicendum, quod non solum in vna ecclesia, sed in multis: quia dicit in ecclesiis in plurali: maxime quando sunt de diuersis villis, & parochiis: vt in parochia vtriusque sciai. Nam si essent parochiae vicinae, vt non lateret vnam, quod fit in alia, sufficeret in alter nunciari. Debent autem fieri in parochia viri, cuius domi cilium vxor sequit: & qui est caput mulieris, & ex cuius persona ius metiatur.
Tertia conclusio est de re pre hibita: quia non solum matrimonium, sicut in textu dicit, est prohibitum: sed etiam sponsalia, sicut in Rubrica: sed si vtrum que contrahat sub conditione: si Deus, & ecclesia concordant, non est periculum: quia in conditione implicantur bamna, & alia: sed ex desponsationae sic contracta non contrahetur asfinitas, nec publicae hoffestatis iustitia propter defectum consensus conditionalis: nisi quis dicat, quod conditio, quae tacite intelligitur expraessa non suspendit obligationem
Quarta conclusio est de personis, vbi sciendum est, quod interdicti proclamandi sunt, sed non benedicendi, sed excommunicati maiori excommunicatione non sunt proclamandi: & nihilominus incurrunt poenam clandestini matrimonij: quod intelligo, quando quis sua culpa est excommunicatus, & negligit petere absolutionem: quia damnum, quod quis sua culpa sentit sentire non videt. Et similiter prohibent clandestinae electiones, imo statim factae debent publicari.
Quinta conclusio est non solum eligentibus, sed etiam aliis, quorum interest, qui etiam possunt electionem accusare, vel impedimentum nunciare: quod enim omnes tangit ab omnibus approbari debet, quod est contra illos, qui prohibent electiones publica ri, quibus contingit frequenter idem, quod clandestinis matrimoniis: quia confirmati inueniuntur habere impedimentum, propter quod amouentur: potest tamen probabiliter dici, quod aliqui excusant, qui eloctionem caelant, & sine denunciatione confirmant, & valet confirmatio, licet electione siue in concordia, siue indiscordia celebrata itrita fit confirmatio, non praecedente denunciatione, vel in speciali si apparet contradictor, vel in generali, quod infra tale tempus copareat, qui vult oblicere in electionem, vel in personam. de elec. c. ylt. lib. 6 4a consuetudo vitieit legem praeceden tem, & constitutio noua non destruit consuetudinem, vel statutum speciale, nisi dicatur contraria consuetudine non obstante. de consti. c. 1. lib. 6. Et hoc in consuetudine, dum tum sit rationabilis. In electionibus autem communibus eporum, & abbatum plures sunt, quorum interest, quae electores: puta tota dicce. & omnia membra subiecta abbati: vnde sic publice debet denunciari, & terminus praefigi, vt omnes quorum interest, possint obiicere. sunt vero aliqua collegia, in quibus electus soliselectoribus, & aliis paucis etiam per accidens praeest: puta nouitiis, & conuersis: vnde cum electores sciant hoc, & possint obiicere, si volunt, & quod volunt, non est necesse publicari, & contrarium potuit statui, vel consuetudinem rationabilem introduci, & si sciretur, & non confirmaret, vitium personae croderet: & sic illa consuetudo media inter antiquam Decretalem, quae iubet publicari, & nouam, quae iubet praeconizari vincit primam, nec corrigit por nouam.
Item videtur. 6. quod vbi erat consuetudo eligere, sub hac forma eligo, & postulo, per valeat electio, non obstante Decretali, quae hoc reprobat. de postul. c. 1. per idem, quia ibi non cauetur contraria consuetudine non obstante. si dicatur, quod ibi dicit, quas pernitiosa curiositas ad inuenit, & sic non est rationabilis consuctudo: dicendum, quod verum est, vbi electiones solent tradere litigium, sicut quod electus prius assentit, quam quod confirmetur: & vbi voluntarius non confirmatur, & ipse prosequit ius suum: vnde & quando propter dubium licet vti vtraque forma, tempore assensus debet eligere alteram, & eam prosequi, vt ibi dicitur in fine. In talibus ergo curiositas hoc inuenit. Vbi vero nihil tale est, sed ignorans, & inuitus confirmatus, nec ipse prosequitur, sed renuit, simplicitas amica legibus hoc inuenit: siue propter errorem iuris, siue facti, quando nesciunt, quid potius debeant dicere: & ideo fuit rationabiliter introductum. ideo valet.
Prima, quod in. 6. casibus potest iuste idispensari. Primo, Magnatibus, quia eorum matrimonia cum magna deliberatione solent tractari, & per amicos, & etiam peti dispensatio a Papa cum est impedimentum. ideo &c. secundo, qum valde nobilis ignobilem. Tertio, cum diues pouperem. Quarto, cum senex. Quinto, cum timet parentes supple, si iam contraxit. sexto, cum diu sic fuerunt, & hoc propter verecundiam.
secunda conclusio est, quod isti sex sensus possunt reduci ad eea casus, propter quos iuste dispensari potest in omissione bamnorum, & benedictione, non quod non fiant, sed quod occulte fiant. Primus, qum non esttimor de impedimento, quia tunc cessat causa, vt inter eminentes personas. secundus, qum est timor, ne oppositum, vel peius sequatur, propter inaequalitatem eorum, qui volunt se habe re, aliter fornicabunt, & parentes si scirent, vel inferiorem interficerent, vel potius falsos testes supponerent, & sic male impedirent. si autem scirent ex toto celebratum ex tunc: ga non est remedium parentes substinebunt. Tertius propter verecundiam senum, vel qui diu cohabitauerunt, & in istis occulte inquirendum est de impedimentis: & si non sunt, licentiari possunt, propter hoc, quia non est periculum: vt in primo, vel quia est periculum grauius, vt in secundo, vel propter scandalum, vt intertio. Vnde nec debent senes contrahentes derideri, quia fit irreuerentia sacramento: vnde benefecit episcopus excommunicans chermari Gallice. Qui enim authoritate Dei, & Apostoli nubunt, & verum sacramentum recipiunt deridendi non sunt.
Tertia conclusio est de authoritate dispensandi, quia quod episcopus dispensat, est de consuetudine per Papam scita, & dissimulando approbata: alias cum sit statutum concilij generalis solus Papa dispensat, & eandem dispensatione licitum est, quod inferior, qui de causa matrimoniali cognoscunt, siue de pari, ut a quibus ad epraem non appellatur, possunt dispensare, nec sufficit dispensatio poe nitentiarij episcopi, vel alterius lnferloris etiam habentis generalem potestatem: quia haec non committuntur, sicut nec commutatio votorum, nisi in specialia: quia in generali concessio ne casus episcopales non continentur, de poe. & re. c. 2. in princ. lib. 6.
Quarta conclusio est, quod quia matrimonium est spirituale, sicut in benedictione potest committi symonia: sic qui propter pecuniam dispensant in istis bamnis symoniam committunt: & illi, qui dant, & dispensatio symo niace obtenta non prodest.
Quinta conclusio est, quod is, qui confitetur se esse in tali statu, absolui potest, etiam antequam benedicat, vel cum eo dispensetur: dum tamen promittat, & proponat, quam cito poterit commode hoc facere, nisi possit dispensationem impetrare, sicut in aliis restitutionibus, nisi in manifestis vsurariis, qui ante non admittuntur ad confessionem, quam satisfecerint, vel cauerint.
Prima proprie de eius effectu, quia tale matrimonium est validum, qa licet secundum leges sit nullum matrimonium filiifamiliae, sine assensu patris, tamen secundum Canones in omni specie clandestine est verum matrimonium: quia omne sacramentum habens omnia essentialia, licet desint omnia solemnia, est verum sacramentum: sic autem est hic, quia solus mutuus consensus per verba de praesenti est de essentia. ergo &c.
secunda conclusio est, quod quocunque de praedictis modis fiat matrimonium clandestinum sine dispensatione ex causa, peccatum est: vnde dissimile est in baptismo, quia est necessitas: & ideo eius solemnitas in necessitate potest intermitti: non sic autem in matrimonio, eucharistia, & in ordine &c. imo talia potius debent totaliter dimitti, quam sine solemnitate debita celebrari. Item dissimile est de poenitentia. sunt enim quatuor sacramenta, de quorum essentia non est actus suscipientis sacim, sed solum ministrantis: vnum, de cuius essentia est actus suscipientis non ministrantis, vt matrimonium: duo, de cuius essentia est vtrumque : vt poenitentia, cuius partes integrales sunt confessio, & absolutio, & ordo, in quo ordinans tradit, & ordinatus accipit: vbi ergo necessitas apparet dispensatio superioris petenda est.
Tertia conclusio est dubia ex praedictis, & ponit talis casus: quia clandestine quidam clericus de facto contraxit cum quadam vidua, & corrupta, quam sciebat esse talem per verba de prae senti sub conditione, si hoc faciendo non fieret bigamus, & cognouit eam. secundo, contraxit quidam alius cum eandem simpliciter per verba de praesenti, & est cognita abeo: quaeritur quis illorum sit vir eius: & an clericus fit bigamus: Diceudum, quod clericus reputat vir eius in foro ecclesiae propter tria. Primo, quia conditio impossibilis habet pro non adiecta. secundo, quia cognoscendo eam a conditione recessit. Tertio, quia conditio fuit vera: nam contrahendo non fiebat bigamus, sed cognoscendo: si autem est verus maritus, & cognouit eam, per consequens est bigamus. In foro autem conscientiae: si intentio sua ferebatur ad essentiam matrimonij non ad copulam, idem: quia poterat esse verus maritus sine bigamia: si autem ferebatur ad copulam, aut ipse actu intende bat consentire, etiam si conditio non esset vera, & tunc est idem: aut non nisi esset vera, & tunc secus, quia sine consensu non est matrimonium, aut non actu cogitabat: & tunc ad ius conmune facienda est interpretatio, sicut de illo, qui vouit religionem intrare non cogitans de remanendo, vel non. quando autem clericus fuit verus maritus: tunc secundus non est: quando secundus est, tunc primus non est: nec primus est biga mus, sed fornicator: imo quia fuit matrimonium apparens, & secundum iudicium ecclesiae: ideo verius videt, quod vterque est fornicator, quia non est matrimonium: bigamus autem est, non propter sacramentum, sed propter affectum cum opere subsequuto, & in facie ecclesiae, vel praesump:um. de bigamis. c. vlti. a8 Quantum ad quintum articulum de punitione sunt quinque conclusiones secundum quinque poenas.
Prima poena contrahentium contra interdictum ecclesiae speciale, vel generale, vel bamnis sine dispensatione omissis, est illegitima puerorum quo ad forum ecclesiae in beneficiis, & ordinibus, & quo ad alium forum in successionibus si sit impedimentum, neutrius ignorantia suffragante: quando alterius ignorantia excusaret, si in facie ecclesiae fieret: si autem vter que sciret, nulla solemnitas excusaret. de clan. despon. cum inhibitio.
secunda poena est non illata: sed inferenda suspensio. scilicet sacerdoti parochiali ipsius viri, & forte vxoris, qui sciuit, & non prohibuit. Item religioso assistenti etiam si exemptus est: quia ratione delicti sortitur quis forum, qu'est verum indistincte, si esset Canon latae sententiae: quia nullus est exomptus a foro Papae, qui ius illud condidit, sed quia est Canon sententiae ferendae: tunc si est exemptus communi exemptione ab eodem potest suspendi, a quo non exemptus: si autem tali exemptione, quod nec etiam ratione delicti sortiat forum: tunc a suo iudice priuilegiato debet suspendi, non ab alio: haec autem poena debetur non solum benedicenti, vel facienti: sed non prohibenti sacerdoti: assistenti etiam ignoranti Canones poenitentiales speciales, aut statuta synodalia: qa imperitia culpae annumerat, & turpe est nobili, & patritio ignorare iura, in quibus versatur.
Tertia poena est excommunicatio contra caelantem: quando lata est, quam in currit omnis, qui scit, & non reuelat: quia hoc est mortale occultare veritatem, etiam occultam ei, qui potest prodesse, non obesse: dum tamen sciat aliter, quam per confessionem etiam si sub secreto suscepisset: sic quod nulli viuenti quacunq, ex causa diceret: quia iniusta permissio fuit: dum tum non recepisset sub sigillo confessionis. Dico autem de illo, qui est alienae arochiae: quia ille eo ipso, quod non indicat, delinquit ibi, vbi reuelare debuit: hoc autem est in parochia illius, & sic ratione delicti sortitur forum: ibi enim ratione omissionis sortitur quis forum, vbi debebat facere, quod omisit. Videi autem, quod si sciat per confessionem, quod debeat dicere, de adulteris. c. significasti. vbi sacerdos dixit epο ecclesiam pollutam caelans nomen adulteri: quod tum nesciebat nisi perconfessionem: sed illud fuit, quia mulier iam publice erat illud confessa: & sic non reuelauit, nisi alias scitum, & personam tacuit: & propter hoc remedium reconciliam do ecclesiam adhibitum fuit: propter quod illa reuelatio nulli nocuit, sed profuit: si autem aliter non fuisset publicatu, nihil dicere debuit: hic autem etiam si aliter impedimentum ab vno sciret, non deberet sciens per confessionem dicere: quia si personam non nominaret, ipsi personae non potest mederi: sicut ibi medebatur ecclesiae: si autem personam nominaret: tunc reuelaret confessionem. Alij vero dicunt, quod quamuis sciat ali ter, quam per confessionem, nisi posset probare per testes, non te netur dicere, quia non habet effectum alio negante. Alijdicunt, quod tenetur dicere, quando sunt sponsalia non iurata: quia tunc ad testimonium vnius suspendit, aliter non. Alij dicunt, quod si est secretum maxime ex forma, quia promisit caelare, non licet prodere, sed tunc solum quando poblicum: sicut nec in iudicio te netur testis deponere contra aliquem de crimine non occulto: quod ad iudicem non pertinet inquisitio: secundum in casu, in quo tener dicere: si non dicit, bene incurrit sententiam, sed primam opinionem.
Quarta poena est iuxta primam conclusionem accusatio post mortem in perpetuum, vt filij repellant a successione, dignitate.
sed tunc est dubium, si filius, vel filia possunt exhaeredari: quia contrahunt matrimonium patre inscio, vel parente. Et dicunt quidam, quod filius, vel filia intrans religionem parentibus insciis, vel inuitis, non debet exhaeredari, sed laudari. C. de episcopi. & cle. l. vlt. sed contrahens matrimonium insciis, vel inuitis parentibus: filia maxime cum vili persona meretur exhaeredari: sicut & si luxuriosam agat vitam, quamuis non sic exprimat. vt Auth. vt cum. de ap. con. 5. causas. Dicq autem atiam in foro conscientiae: nam pater offensam remittere debet: sed non tenet ius sibi acquisitum relinquere. sed quia non est expressum: & poenae sunt restringendae: ideo dicendum est opp situm, quod filius, vel filia cotrahens patre inuito, vel ignerante: licet possit peccare si propter solam voluptatem hoc faciatialias si, quia pater errat, non peccat, neutro tamen casu propter hoc exhaeredari pontiquia non est luxuriosam vi tam agere, matrimonium contrahere, licet propter voluptatem.
On this page