Quaestio 2
Quaestio 2
de baptismo Ioannis
SECVNDO Quaerit de baptismo Ioannis. Et videtur, quod Christus non debuerit illo baptizari, quia nobilior est baptismus Christi, quam baptismus Ioan. sed ipse non fuit baptizatus baptismo suo. ergo multo minus alieno. a CONTRA est authoritas Euangelij.
Primus est de forma huius baptismi, quae erat, quod baptizabat in nomine venturi. Quia em erat ex pressior figura, quam sacra antiqua, quae expressio maior est in forma, quam in materia, non tamen debuit communicare in materia cum baptismo Christi, sicut oblatio. Melchisedech cum sacro altaris, sed etiam est hoc in forma, vt aliquam formam verborum haberet. Et illa fuit similis illi, quam apostoli seruabant baptizantes in nomine Iesu.
sED Contra hoc argnunt quidam primo probantes, quod ex textu Act. 19. vbi di oit Paulus ad illos, qui erant baptizati baptismo Ioan. Ioannes baptizauit baptismo poenitentiae populil. d. in eum qui venturus esset post ipsum, vt crederent hoc est in Iesum per quem communiter probar, quod haec fuerit forma, quod haec non sit sus ficiens probatio. Videt enim intentio beati Pauli fuisse, quod illa essent verba Ioan. docentis, non forma baptizantis, quod patet ex solo textu verborum. Dicit enim primo, quod baptizabat baptismo poenitiae, deide, quod dicebat, vt crederet in Christum venturum. Constat em̃, quod de forma baptismi non erat poenitia, sed solum de doctrina. ergo similiter de forma baptismi, non erat, quod crederet in nomen venturi, sed solum de doctrina.
Et ideo tertio dicut, quod Ioannes non baptizabat sub aliqua determinata forma verborum, quia baptismus Ioannis fuit medius inter sacramenta ve. & nole. Conueniebat enim cum sacramento no. le. & maxime cum baptismo Christi in materia, vel in expressa significatia cum sacramentis vero ve. le. in insufficientia: quia non conferebat gratiam, vt dicetur. Cum ergo efficantia sacramenti formae atribuatur, sicut in rebus naturalibus tota virtus, & actio est a forma, ideo potest dicit probabiliter: quod non vtebatur Io. aliqua forma verborum.
sed ad primum argumentum istorum dicendum, quod sicut Euangelistae tractantes de sacramento altaris ponunt quaedam verba, quae pertinent ad narrationem historiae: & quaedam, quae pertinent ad substantiam formae, sicut hoc est corpus meum, & hic est sanguis meus &c. quae pertinent ad formam: sed hoc facite in meam commemorationem &c. pertinet ad doctrinam, sic in actibus, quaedam recitat Paulus pertinentia ad doctrinam baptizantis, & quaedam ad baptismi formam.
Ad secundum potest dici, quod sicut Christus quando vsus est sacramentis, vel in persona sua, vel in aliis, non semper formam expressit, quia in se quidam non eguit, & sine forma effectum sacramenti aliis tribuere potuit, nihilominus tamen sacramentis suis certam formam indidit, quam communiter seruari voluit, licet quandoquedispensauerit, sicut forma baptismi mutata fuit de nomine Trinitatis in nomen Iesu: ita & in baptismo Ioannis certa illa forma fuit, quae tamen in baptismo Christi seruata non fuit, quia non eadem in ipso, & in aliis ratio: sed contraria fuit.
Ad tertium dicendum, quod licet cum antiquis sacramentis conuenerit in non habendo efficaciam, quae principaliter est forma: conueniebat tamen cum nouis in expressiore significantia, quae etiam est a forma. Vnde & si non eguit forma proter inefficaciam: indiguit tamen forma propter significantiam. Nam quo ad materiam, ita expressa figura fuit in mari Rubro, & in diluuio, & plus. Quare quod baptismus Ioannis fuerit figura scripta tanonis non exprimit, sicut facit apostolus de aliis dicit: Omnes in Moyse baptizati &c. Et. 1. Pe. 3. Noe, & Diluuio. similis formae saluos facit baptisma.
sECVNDVs articulus est, quod fuit sacrameutum, vt figura, sacramentale, vt praeparatorium. concilium non praeceptum. Fuit ergo sacramentum, eo modo, quo fuit sacraerei signum, ad sacrandum ahibitum ex opere operante, non ex opere operato, sicut sacramenta ve. le. non sic tamen quod esset de necessitate salutis, sed erat in consilio. Et commendantur publicani, & meretrices baptizati ab eo, quia per illud ad poenitentiam sunt conuersi cooperante eius doctrina.
Nihilo minus tamen videtur tunc fuisse sub percepto, quia reprehenduntur Pharisaei, q voluerunt baptizari ab eo, nisi dicatur, quod sicut sacramenta aliqua no. le. non sunt necessitatis: tamen eorum contemptus est mortalis, sicut forte confirmatio, & extrema vnctio, sic Pharisaei mortaliter peccauerunt, non quia illo baptismo baptizati non fuerunt, sed quia illum baptismum, qui a Deo erat inspiratus contempserunt, & despexerunt dicentes: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus?
TERTIVs articulus est de eius effectu. Vbi. sciendum, quod con conferebat gratiam ex opere operato: sed ex opere operante, nisi quod debet distingui ex opere operato, quia cum nihil creatum conferat gratiam, nisi dispositiue, secundum quod opus operatum tripliciter disponit, dicit aliud ex opere opatotripliciter conferre gratiam.
Vno modo causando effectiue dispositionem ad eam, quae dicitur character, vel ornatus. Et sic sola sacramenta no. le. causant gratiam, & ferte circuncisio.
secundo modo sicut causa, sine qua non, sufficiens tamen per se sine opere operante ex parte gratiam suscipientis, & sic omne sacramen tum, quod fuit principaliter institutum contra originale in pueris, nisi circuncisio conferebat gratiam ex opere operato, non quod aliquid efficeret in puero: sed quia ex hoc ipso, quod exhibebatur puero, vel pro puero, sine aliquo alio: Deus infundebat gratiam puero. Et sic sacramenta antiqua pro adultis instituta gratiam non conferebant ex opere operato, sed tamen ex opere operante per se requisito, quia quanuis sine peccato mortali essent, nisi cum hoc motum liberi arbitrij in Deum actu haberent illa sacra menta suscipiendo nihil gratiae recipiebant.
Tertio modo ex opere operato non excludendo opus operans. Et sic dicitur ex opere operato conferre gratiam id, quod de se est bonum moraliter: sine hoc, quod accipiat bonitatem ex operante, sicut diceretur dare eleemosynam, & quodcumque quod est de genere bonorum conferre gratiam ex opere ope rato, inquantum ipsum opus de se est natum disponere ad gratiam. Et sicut diceretur illud, quod est de genere malorum auferre gratia ex opere operato, quia de natura sua est contrarium gratiae. Illa autem, quae sunt indifferentia dicuntur, nec auferre, nec conferre gratiam ex opere operato, sed solum ex opere operante, ex quo habent, quod sint bona, vel mala: cum possint bene, & male fieri, vt leuare festucam, nec aufert, nec consert gratiam ex opere operato, sed ex ope re operante: si eleuetur ad edificandum ecclesiam confert gratiam, si ad conburendum ecclesiam aufert gratiam. Quia ergo omne opus virtutis isto modo potest dici conferre gratia tiam ex opere operato: ideo sacramenta ve. le. quae quia erant a Deo praecepta ad Dei cultum iam erant actus virtutis obedientiae, & latriae: ideo ex opere operato, prout erant a Deo praecepta, & si non ex sua natura considerata absolute poterant dici conferre gratiam ex opere operato, non excludendo tamen opus operans, quia ex iussu diuino habebant bonitatem materialem, quam genus naturae negauit. sed ex opere operante habebant bonitatem formalem. Et sic materialiter ex opere operato, sed formaliter ex opere operante iustificabant. Et isto modo baptismus Ioan. quia ex Dei mandato, & inspiratione institutus erat: ex hoc erat bonus, & sanctus, & de se meritorius aptitudine: cuius actus, & forma erat ex opere operante. Vnde non erat pro paruulis.
sED Contra hoc arguunt quidam. Primo quod authoritas illa Ioannes baptizauit aqua &c. non proba quod baptismus Christi conferat gratiam, & non baptismus Io. nec illa similiter ego baptizo in aqua &c. quia quando dicitur: Vos autem baptizabimini &c. intelligitur de missione spiritussancti in die Pentecostes super apostolos, qui tunc baptizati non sunt. Item Io. subiungit: Ipse baptizabit vos in spiritu, & igne. i. in spiritu sancto in specie ignis. Vnde illae authoritates loquuntur de baptismo metaphorice non proprie de baptismo Christi, quod probant, quia ex illis authoritatibus habetur, quod in baptismo Ionon dabatur spiritussanctus, per quem fit remissio pecca torum, & gratiae infusio. ideo non videtur, quod conferret gratia tiam.
secundo ratione sic, quia sacramenta non efficiunt, nisi ad quod instituta sunt, sed baptismus Io. non fuit institutus, nisi ad praefigurandum baptismum Christi etiam ad praeparandu homines ad baptismum Christi, & ad disponendum materiam pro baptismo Christi. ergo solum hoc, & non gratiam conferebat.
sed primum. non valet de methaphorico, quia statim sequitur: Vos autem baptizabimini spiritussancto non post multos hos dies, quia in diebus Pentecostes, non solum fuit baptismus flaminis super. 120. & super alios particulares, sed etiam baptismus fluminis, quia tria milia, & multo plura tunc baptizati sunt aqua. Vnde non solum de baptisino methaphorico, sed magis de proprie dicto, & de vtroque intelligi potest magis, quam de altero tantum spiritualiter metha. similiter propria authoritas, quia sequitur: Baptizabit vos spiritu sancto, & igne: potest intelligi de vtroque baptismo, quia ante Christi passionem apostoli baptizabant in aqua baptismo Christi, in quo dabatur gratia ria spiritussancti, & postea in die Pentecostes in igne eum susceperunt. sic ergo illae duae authoritates, aut intelliguntur de vtroque baptismo, aut si de altero magis de illo, qui est in aqua: cu sit proprie dictus, quam de illo, qui dicitur solum translatiue, sicut ridere per se sumptum, magis debet stare pro actu oris, quam pro floritione prati.
Et ratio sua potius est ad oppositum, quia si sacra mentum efficit id. ad quod institutum est, alias est frustra: cum nec praeparari ad Christum, nec penitere possit homo, nisi per gratiam, baptismus poenitentiae, & praeparatorius Christi gratiam continebat. sed hoc verum est eo modo, quo dictu est. scilicet meritorie, non effectiue: itam ex opere operante non ex opere operato.
Ad authoritates posset dici, quod in baptismo Ioan. dabatur spiritussanctus ex opere operato, sed non solo, sicut in baptismo Christi. sed quia loquendum est, vt plures: ideo proprie loquendo nihil confert gratiam ex opere operato, nisi illud, quod non coexigit per se opus operans. Et sic solummodo sacramenta no. le. omnia. etiam sacramenta antiqua contra originale conferebant gratiam ex opere operato. Baptismus autem Io. per se requirebat opus operans: ideo non conferebat gratiam ex opere operato, sicut nec sacramenta vetera adultorum.
QVARTVs articulus est de subiecto huius baptismi, quia non paruuli, sed magni viri, & mulieres, quibus aequaliter poenitentia conuenit hoc baptismo baptizari debuerunt. Vnde meretrices cum publicanis leguntur baptizati. Christus etiam hoc baptismo debuit baptizari propter multas causas, quae tanguntur in glo. Matt. 1. scilicet propter humilitatem implendam, vt ipsemet dicit Matt. 3. vt baptismum Ioan. approbaret, & vt aquas consecraret suae carnis tactu, & sic baptismum suum institueret. Quartam causam tangit Aug. in lib. de Natura boni, vt. scilicet ostenderet non interesse quis a aquo baptizaretur. Quintam causam tangit in lib. quaestionum no. & ve. testa menti. scilicet ad exemplum baptismi proponendum his, qui erant futuri filij Dei per fidem. sextam tangit Cryso. scilicet vt in baptismo miracula ostendens euacuaret illorum errorem, qui Ioannem maiorem Christo credebant.
Ad argumentum in contrarium dicendum, quod verum est, quod Christus non fuit baptizatus baptismo suo, & ad hoc assignantur ab aliqui bus aliquas rationes. Primo, quia si fuisset baptiza tus baptismo suo, aut propter characterem, aut propter augmentum gratiae hoc fuisset, sed nihil istorum competebat Christo, ideo &c.
sed ista ratio non cogit, quia nec effectus circuncisionis, nec communionis sibi competebant, & tamen circuncidi voluit, vt illam approbaret, & conmunicare voluit, vt nos instrueret, quia coepit Iesus facere, & docere. Ita diceret aliquis, quod baptizatus fuit suo baptismo, vt facto nos doceret non solum verbo. Tamen creditur, quod nec ipse baptizauit suo baptismo aliquem, nec illo baptizatus est lo. quamuis Christus non baptizar et, sed discipuli eius.
Alia ratio est, quam qui dam assignant. scilicet quod sicut nullus generatur a seipso inesse naturae, sic nec regenerari debet a seipso inesse gratiae. sed baptisinus est quaedam regeneratio. ergo &c.
sed nec hoc valet, quia sicut ipse secundum quod homo generatur a seipso secundum quod Deus: sic potuit regenerari, & fuit regeneratus, quia & sanctificatus. Vnde dicit. Ego pro ipsis sanctifico meipsu. sicut enim de virgine se generauit, sic & de massa Adae se regenerauit, quia se sanctum fecit, cum se sanctum facere non sit aliud nisi se regenerare nisi dicat, quod regenerare est de filio irae filium gratiae facere, & sic sibi non competit regenerari. sed tunc hoc non est propter identitatem agentis, & patientis.
Praeterea Christus potuit s Petro facere se baptizari baptismo suo, sicut fuit baptizatus a Ioan. baptismo alieno. Quod autem dicit Ioam. de eo: Hic est qui baptizat, verum est baptismo interiori. Et ideo alia ratio est, quia Christus confiteri peccata non potuit, quia ea non habuit, & mentiri non potuit, & quia qui bapti eatur, peccatorem se fatetur. ideo &c. sed si ista ratio est: bona, tunc in baptismo Io. non debuit baptizari, qa scriptum est Baptizabantur ab eo confitentes peccata sua. Et id eo rationem sufficientem ignoro, nisi suam voluntatem.
QVINTVs articulus est, quod baptizati baptismo Io. in omnem euentum baptizari debuerunt baptismo Christi.
Primo, quia apostoli baptizatifuerunt baptismo Christi, vt dicit glo. super illud: Qui lotus est non indiget, nisi vt pe. la. Et de consecra. dist. 4 Quando a Hierosolymis. &. c. sequenti. quorum tamen aliqui baptizati fuerunt baptismo Ioan. vt illi, qui fuerant Io. discipuli: de quibus verissimile est, quod crediderunt in venturum, nec spem suam ibi posuerunt.
secundo, quia licet fides, & deuotio faciant ad rem sacramenti, nihil tamen faciunt ad substantiam sacramenti, quae est sine illis, & non est illis solis positis, sicut decretalis di cit de Iudaeo, qui ex fide, & deuotione baptismo Christi saliua se baptizare voluit. d. Ego me baptizo &c. quia saluus fuit baptismo flaminis non fluminis. Vnde in cimiterio benedicto sepeliendus non fuit: sicut nec excommunicatus, qui in morte penituit, quousque absolutus sit, qui tamen post mortem potuit absolui, sed non baptizari. Vnde baptizati baptismo Io. ex fide, & deuotione ad Iesum & eius baptismum, non susceperunt substantiam sacramenti baptismi Christi. Propter quod indigebant baptizari, licet haberent rem sacramenti, sicut & ille Iudaeus, de quo dictum est, & habet extra de bap. c. debitum.
Et quanuis ille Iudaeus videat mortuus fuisse haereticus, qui credebat posse baptizari sine aqua, & a seipso, quae duo sunt haeretica: tamen non fuit, quia vel non credebat illud esse baptismum verum, sed aliquid in illius signum, & memoriale faciebat, sicut qui non audent communicare, sumunt panem benedictum loco illius, & Rolandus moriens herbam pro communione accepit, vel si errauit tunc haereticus non fuit, quia baptismum, credebat implicite, sed explicite nesciens illud opinabatur, paratus tamen aliter crede re, si sciret ecclesiam aliter sentire. Nec tenebatur explicite scire, quia non poterat scire. Vnde non peccabat veram materiam, & ministrum ignorando, nec falsum arbitrando, quia non pertinaciter, & ideo non fuit haereticus, sed fidelis.
On this page