Quaestio 3
Quaestio 3
De forma huius sacramenti, scilicet utrum una dependeat ab alia.
TERTIO Quaeritur de forma huius sacramenti. scilicet vtrum vna dependeat ab alia. Et videtur, quod sic: quia sicut corpus Christi non est sine sanguine: ita videtur, quod forma consecrationis sanguinis non possit esse sine illa, nec econuerso: ita, vt habeat effectum. ergo adinuicem dependent.
CONTRA, forma caiuslibet sacri mox, vt prolata est, habet suum effectu, aut nunquam: nisi forte sit impedimentum fictionis ex parte suscipientis: sed in materia, super quam verba consecrationis proferunt, non cadit fictio. ergo cum forma corporis proferat ante formam sanguinis, imo cum tadat interuallu medium quo hostia eleuat, & deponitur, & calix discooperit, & eleuar, & benedicit, & multa verba media proferuntur: prima forma ante secundam habebit effectum, vel nunquam habebit.
RESPONDEO circa istam quaestionem tria sunt facienda. Primo, videndum est de forma corporis in communi. secundo, de forma sanguinis. Tertio, de eo, quod querit.
QVANTVM ad primum sunt tres conclusiones. Prima, quod forma congrua haec est: Hoc est corpus meum, quia totum effectum sacri continet. Quaecumque autem praecedunt, vel secunt, non sunt de essentia formae, sed de bene esse: licet aliqua sint posita, quae non sunt in Euangelio, puta: Eleuatis oculis &c. quia, vt dicit Innocentius, multa Christus fecit, & dixit, quae ibi scripta non sunt, sicut extra. c. cum Marthe. vt est illud, beatius est magis dare, quam accipere. Et si in suscitatione Lazari, & arduis oculos ad coelum leuauit multo magis hic, vbi ima summis sociantur. de conse. dis 2. Quid sit. Et quod dicit manducate. ibi legit, comedite: quod idem est. Vel forte alia translatio sic habet. Nec est credendum Christum aliis verbis confecisse: quia vt dicit Innocentius, vbi supram. Ecclesia formam sacramentorum ab apostolis accepit: & illi a Christo immediate, qui coepit facere, & docere. Vnde illam formam docuit, quam tenuit.
secunda conclusio est de singulis in speciali. Hoc est enim corpus meum. Hoc est de monstratio ad sensum indiuidui significati, & ad intellectum indiuidui vagi, & temporis indeterminati, vt sit sensus: quod est contentum sub his speciebus est corpus meum. Est, melius dicir, quae sit, vel quam erit: vt notet terminus in facto esse, quia diuina virtus subito operatur. Et quia efficit in si gnando. vnde significat in praesenti, vt fiat incontinenti, & verbum substantiuum magis conuenit, quia haec actio solum at tingit ad substantium. Enim continuatiuum est, quia sacerdos in persona Christi profert. Vnde non licet ipsum omittere: quia sic ecclesia Romana tenet, quam Petrus immediate docuit: pro cuius fide ne deficeret, Christus orauit. vnde. C. de sum Trinitat l. 1. Petrus Romanis fidem docuit. Corpus dicitur melius, quae caro: quia non in carnem solam, sed ie totum corpus, quod continet carnem, & ossa, & neruos, & omnia alia fit transsubstantiatio. Meum, quia hoc dicit in persona Christi, qui sic loquutus est. Et non dicit corp Christi, ne Christus videretur esse alius a Christo.
Tertia conclusio est videre, quomodo haec verba possunt verificari. Circa quod est sciendum, quod quidam dicunt, quod hoc pronomen hoc faciat demonstrationem ad intellectum, & ad sensum simul, sic intelligendo, quod demonstrat aliquid, quod est obiectum intellectus, & aliquid, quod est obiectu sensus, primum in recto, secundum in obliquo, vt sit sensus. Hoc. i. aliquid sub hac specie sensibili: non restringende existentia sub hac specie sensibili ad aliquam determinatam temporis differentiam. significatio enim nominis, siue adiectiui, siue substantiui non restringitur ad aliquam temporis differentiam. Vnde secundum Donatum tempus non est de accidentibus nominis, nec pronominis. Vnde non concernitur tempus determinatum in corum significationibus. Et quia suppositio nominis fundatur super eius significationem: ita, quod nihil supponit, nisi in quo saluatur significatum suum. ideo per hunc terminum substantialem hoc: potest supponi substantia, quae est, vel quae fuit, vel quae erit. Cum ergo secundum Donatum. ideo dicatur pronomen, quia ponit pro nomine demonstratiuo, per istud pro nemen hoc: potest intelligi aliquid prius, vel de propinquo futurum sub hac specie: secundum enim Donatum pronomini non accidit tempus. Nec dici potest, quia restringatur per verbum praesentis temporis ad supponendum pro aliquo, quod prius est sub illa specie cum nec verbum futuri temporis restringere possit terminum ad supponendum tantum pro refutura. cuius ratio est, quia quamuis res significata per verbum sit imediate vnitate rei significatae per suppositum, tamen significat per modum distantis. Idem autem significa tum per modu distantis non restringet, quod significatu est per modum distantis. Cum enim dicitur, homo est albus: iste terminus homo non restringitur ad supponendum pro albis tantum: sicut cum dicitur homo albus. Cum ergo sacer dos in persona Christi proferat hanc propositionem: hoc est corpus meum, sensus est, aliquid sub hac specie praesens, vel de propinquo futurum est corpus meum. Et hoc simplici ter est verum, quia quamuis haec disiunctiua ratione huius partis aliquid praesens sub hac specie non sit vera nisi secundum loquendi vsum, quo aliquid statim conuertendum in rem aliquam dicitur res illa esse: vt aqua statim conuertenda in acrem, dicitur aer: & humor statim conuertendo in carnem dicitur caro: tamen ratione alterius partis disiunctiue ex vi loquutionis vera est. Orationi enim assistit virtus operans in fine propositionis rem significatam per eam. Disiunctiua autem vera est, si altera pars est vera. Et indefinita, vel particularis similiter est vera: cuicunque supposito per subiectum conueniat praedicatum.
sed haec dicta de demonstratione videntur conuenientia quantum ad intellectum, & sensum pet indiuiduum vagum, vt non sit in oratione falsitas. Nam si solum ad intellectum esset demonstratio, non esset necesse, quod sacerdos haberet ante se materiam: cum demonstratio ad intellectum abstrahat ab hic & nunc: sed ex quo sensus est contentum sub his speciebus est corpur meum, vel id, quod continetur sub his speciebus &c. est duplex demonstratio. Vna ad sensum, quae refert ad species, & haec est indiuidui signati. Alia ad intellectum, quae est indiuidui vagi, & pontesse vera, sed pro diuersis. Quia si dicat illud, qu'est contentum sub his speciebus est corpus, est verum, quia corpus panis si dicat corpus meum verum est: quia quando dicit meum, tunc ibi est corpus Christi. Et potest poni tale exemplum. Ponatur, quod Deus ex aere faciat ignem remanente quantitate, & qualitate symbola, sicut aliqui dicunt posse fieri naturaliter, & ponat, quod alteratio, qua hoc fit, incipiat me incipiente di cere: istud, quod continetur sub hac quantitate, & qualitate est ignis, & compleatur me complente hanc orationem: tunc oratio est vera. sed contra hoc videt: quia quando dico istud, quod continet, vel est contentum sub eis speciebus &c. vtrunque verbum est praesentis temporis. Vnde sensus est istud, quod nunc continet, vel est contentum, est istud: & hoc est falsum, quia aliud continetur in principio orationis: aliud in fine: nec vnum est aliud. Et est dicendum, quod sermoni, non res: sed rei sermo subiectus est, & intentioni dicentis, & quia non intendit de contento pro nunc, sed de contento pro fine loquutionis. ideo propositio est vera: sed nec istud valet, quia secundum hoc videt, quod non de virtute sermonis, sed de bonitate intelligentis verificet. Ideo dicendum, quod sicut demenstratio ad intellectum est de indiuiduo vago, sic etiam consignificat tempus vagum: eo quod res, de qua est sermo, non est facta, sed ent fienda: & aliud est loqui de rebus factis, in quibus loquutio accipitur pro tempore, quo incipit pro ferri, vel ante aliud de fiendis: in quibus ex proprietate loquendi significatio refertur ad futurum, & aliud de sermone speculatiuo, qui sequitur rem: & de operatiuo, qui praecedit. Et talis est sermo isto. Vnde non est intentio, quod pro primo nunc, nec pro tempore antecedenti vltimum, nunc sit vera loquutio, siue probatio sermonis, sed pro vltimo. Vnde sensus est: Hoc est corpus meum. i. contentum sub his speciebus est corpus meum. Et tunc pronomen supponit, & demonstrat contentum abstrahendo ab omni differentia temporis. Vnde potest verificari pro vltimo instanti loquutionis: sicut sidicererur: hic est ponis, verificat pro primo in stanti. Nomen enim, & pronomen non consignificant tempus
Nec obstat, quod ly, est, quod est verbum substantiuum consignificat tempus praesens: quia prior est eius significatio, quae copulat praedicatu subiecto, quam consignificato temporis, q designat tempus illius copulae. Vnde cum copulatio non compleatur ante vltimae dictionis prolationem per consequens non designatur nisi illud tempus. Vnde est sensus: Contentum sub his speciebus est corpus meum: nunc primo cum hoc dictum est.
CIRCA secundum sunt tres conclusiones. Prima, quod quidam dicunt, quod forma sanguinis praecisae ost haec: Hic est calix sanguinis mei, vel hic est sanguis meus, nihil plus addendo. Pro qua opinione adducuntur quatuor rationes. Prima talis: In illis verbis consistit praecise sacramenti huius forma, quae sunt ex pressiua totius effectus contenti in hoc sacramento: cum hoc sacramentum consistat in consecratione materiae: sed hic sunt huius modi: quia quicquid est in consecrata materia exprimitur sufficienter per verba praedicta. ergo &c.
secunda est talis: Verba pertinetia ad vsum huius sacramenti, magis pertinent ad integritatem formae, quam verba pertinentia ad eius effectu: quia inter hoc sacim, quod consistit in consecratione materiae, & eius effectum est vsus medius: sed verba pertinentia ad vsum non sunt de integritate formae, vt illud: Accipite, & maducate. vel illud: Accipite, & bibite. ergo multo minus verba pertinentia ad eius effectum: talia autem sunt illa, quae addunt, vt noui, & aeterni Testamenti vsque in remissionem peccatorum. ergo non sunt de essentia formae.
Tertia talis: quia in consecratione corporis forma consistit praecise in illis verbis: Hoc est corpus meum. ergo cum ista non sint minoris efficaciae, videtur, q praecise consistat in his verbis nihil addendo, sicut nec ibi aliquid additur.
Quarta talis, ua Graeci dicunt coficere, sicut & baptizare: sed ipsi in consecratione sanguinis non adilunt omnia illa verba. ergo &c.
solutio. Ad primu dicendum, quod maior est falsa: quia in illis verbis, quae Christus instituit consistit forma, & non immedi ate illori, quamuis continerent totum effectu. si enim quis dicat: Ego baptizo te: & nihil plus, non est baptismus, quis illud, quod addit. scilicet In nomine pris &c. non pertineat ad effectu sed ad causam. Et similiter si dicatur: Confirmo te, & non ad dat: Consigno te & chrismate: & In nomine &c. non est confirmatio. Ita in proposito, quia ex ritu Romanae ecclesiae ab apostolis traditum supponimus, sicut acceperunt a Domino, quod illa verba dicantur sub eodem ritu. Ideo supponimus illis omnibus, & non paucioribus consecrari.
Ad secundum dicendu, quod verba pertinentia ad effectum, qui cau satur ex vsu huius sacri, inter quem & sacramentum est vsus melius, non sunt de essentia sacri, nec de his verbis fit hic mentio: sed verba pertinentia ad effectum sanguinis Christi non prout est in sacro, sed prout fuit fusus in Cruce, pertinent ad essentiam pro tanto, quia, vt determinatiua praedicati sunt posita in oratione vna, quae est consecratiua sanguinis: nec est completa significatio quousque tota oratio sit completa. Nec per consequens est totalis effectus ante: quia significando causant. Et de talibus verbis est quaestio non de primis.
Ad tertium dicendum, quod non est mirum, si verba consecrationis panis sine determinatione sufficiunt: quia in consecrando Christus sine determinatione ea protulit, & talem vim eis dedit, qui potuit & vni verbo eandem vim tribuere, fi voluit. Nam quod addidit: Quod pro vobis tradetur, non in consecrando: sed ante, vel post dictum est: vt suppo nimus ex ritu ecclesiae: quae nec ante, nec post illud dicit: quae tum in conseerando nihil de verbis Cheisti omittitIn consecratione autem sanguinis pro tanto talia verbaesine determinatione non sufficiunt: quia Christus sine determinatione ea non protulit, sicut protulit prima. Et sic voluit proferri, vt ipse protulit, & sic habere efficaciam, sicut tunc habuerunt non aliter.
si autem quaerai, quare in consecratione sanguinis plus voluit addere determinationem, quam in consecratione corporis potest dici, quod ideo quia in effusione totali sanguinis. fuit consummatum mysterium redemptionis non in traditione corporis, quando dic praecedente factum est: & quia in lanceatione expressius significatum est, quod de latere Christi formata est ecclesia, sicut de latere Adae dormientis Eua. ideo &c.
Ad quartum dicendum, quod si verum ost, quod dicit. scilicet quod aliqua verba omittant ipsi non conficiunt, licet baptizent. Nec negantur conficere propter mutationem formae: sed solum dicii, quod mutatio qualitatis materiae: quia in fermento confieiunt, non impedit sacramentum, licet ipsi econtrario dicant nos non conficere, qa in azimo conficimus.
secunda conclusio est de opinione beati Tho. scilicet quod forma sanguinis consistit in omnibus verbis vsque inclusiue in remis: ionem peccatorum. Quod probatur dupliciter: primo, quia cum forma sacramenti sit enunciatiua, quiequid est de integritate enun ciationis, est de integritate conseerationis, sed totum illud inclusiue vsque ad remissionem peccatorum est de integritate enunciationis, cum sit determinatio praedicati. ergo est de essentia formae.
secundo, quia sub eode ritu proferi totum a principio vsq, in finem, dicendo: Hic est calix sanguinis mei noui, & aeterni Testamenti &c. vsque in remissionem peccatorum, quod non fieret, nisi totum pertineret ad formam consecrationis.
sed quidam dicuns has rationes non valere, primo quidem, quia detorminatiopraedicati etiam est, quod pro nobis tradet: & tamen non est de essentia formae. similiter secunda non valet, quia non quaecunque proferuntur eodem ritu, sunt de essentia, sicut accepit panem, & hmoi, quae non sunt de essentia.21 sed haeae impugnationes non valent: prima non, quia illa determinatio non ponitur in forma: licet ponatur in historia Euan gelij. Alia vero ponitur in forma, plusquam in historia: quia nec intentio Euangelistarum fuit ponere formas sacramentorum, sed magis historias dictorum, & factorum Christi-
secunda etiam non valet: quia non omnia, quae pertinent ad ritum, sunt de essentia: sed illa solu, quae significant illa, quae est ad essentiam pertinent, vel ex parte subiecti, vel ex parte praedicati: & sub eode ritu proferunt, & de talibus intelligitur maior, de quibus est illud: No, & aeterni Testameti &c.
Quod autem Magister dicit in litera, & Ambro. de consec. di. 2. Panis est in altari, qdi illis verbis conficitur. &. c. Quia corpus. & reliqua pertinent ad laudes, & orationes referendum est ad reliqua, quae non sunt pars orationis illius, qua fit consecratio.
Confirmatur etiam opinio Tho. quia in Missali Ambrosiano, vt dicitur, totum hoc vsque in remissionem peccatorum inclusiue scriptum est literis aureis, sicut illud: Hoc est corpus meum.
Nec obstat, si dicatur, quod enim est etiam scriptum literis aureis: & tamen non est de essentia, quia hoc est ideo, quia est in medio partium essentialium formae. Et ne viderentur duae formae ex disiunctione ideo factum est.
Tertia conclusio est: declaratio particularum in forma hac positarum. Prima clausula est: Hic est enim calix sanguinis mei contentiuus. s vel hic est sanguis Passionis scilicet rememoratiuus. Noui, & aeterni Testamenti: quia aeterna, quae non veterascunt, promittit lex noua, & dicendo nouum: quia vetorauit prius, huic enim sacramento vetera cedunt. Misterium fidei, non quia solum sit hic, sicut in signo, vt dicunt haeretici: sed quia aliud credit, aliud videt: quia fides est credere, quod non vides, sicut exponit Inn. c. Cum Marthe. qui pro vobis. si apostolis, & pro multis. fomnibus electis effundetur in remissionem peccatorum suple : quo ad efficientia. Nam pro toto mundo effusus est qno ad sufficientiam.
QVANTVM ad tertium sunt tres conclusiones. Prima de eo, quod arguit. Vbi sciendum, quod formae non mutuo se expectant: quia facta consecratione super hostiam, ipsa elenatur, & tunc praecipitur hostia a populo adorari. Et de hoc sacerdos debet instruere populum, vt dicit extra de celeb. missar. c. sane. Certum est autem, quod non adoratur, nisi quod est, & non quod erit. Aut ergo est tunc panis, & tunc si adoraretur, esset idololatria: aut est tunc corpus Christi, sicut vere est, & tunc non expectatur forma sanguinis.
secunda conclusio est: de sacerdotis defectu, qui si in missa moritur, & nescit, vbi dimisit inchoandum est a capite. si autem certum est, vbi dimisit, inchoandum est, vbi certum est ipsum dimisisse, vt in sequenti distinctione dicetur.
Tertia conclusio est, quod sine verbis praecendentibus, & subfequentibus formas, verum est sacramentum, sicut in baptismo, & aliis: quamuis omnia, quae sunt in missa, & praecipue in canone, sint de necessitate praecepti. Nec in necessitate, licet solennitatem huius sacramenti praetermittere, sicut licet solennitates aliorum, quae sunt de necessitate in casu necessitatis praetermittere: quia potius ꝗ- debet ab haeretico baptizari, quam mori sine baptismo. Melius est tamen mori sine eucharistia, quae de manu haeretici conmunicare. 24. q. 1. Cepit. Vnde in nulla necessitate licet celebrare, si desit aliquid illorum, quae de praecepto ecclesiae, & generali vsu seruant: siue sint vestimenta, siue huiusmodi, quae tum non sunt de essentia.
Ad argumentum in oppositum est dicendum, quod in sacramento dupliciter aliquid continet. scilicet ex vi sacramenti, & ex naturali concomitantia: & quia facim est institutum in vsum fidelium. ideo ex vi sacri conti netur in hoc sacro, quod in vsum fidelium venit Et quia in pane consecrato non continetur sanguis Christi: secundum quod est in vsu potus fidelium. ideo non continetur ibi ex vi sacramenti: sed ex naturali concomitantia, qua conuenit, vt corpus Christi non sit sine sanguine. Et econuerso est de vino consecrato. Vnde panis non conuertitur per vim priorum verborum in torpus extra sanguinem: sed in corpus sine sanguine veni ente in vsum potus fidelium. secundum hoc debet intelligi illud, quod dicit extra de sum. Trini. c. 1. § Vna. ita transsubstantiatis pane in corpus, & vino in sanguinem. s.ex vi facri. Quodlibet transsubstantiatur in vtrunque. Causa autem quare corpus diuisim consecratur, & sanguis: cum tamen non sint diuisa potest ex vsu, ad quem est sacramentum: quia manducatio in cibo, & potu consistit, & etiam ex eo, quod per sacramentum representatur: quia in passio ne Christi sanguis a corpore diuisus fuit.
On this page