Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

de extrema vnctione, quo ad essentiam, utrum habeat determinatam materiam

DISTINCTIO. 23 QVAESTIO. I. CIrca vigesimantertiam distinctionem quaeruntur Aquatuor de extrema vnctione. Primo, de essentia. secundo, de ministro. Tertio, de substantia. Quarto, de effectu.

De sacramento vnctionis extremae.

Thom. 4. dist. 23. 41art. 3. &. 4

PRIMO igitur, quaeritur de extrema vnctione, quo ad essentiam, vtrum habeat determinatam materiam. Et videtur quod non, quia in omni composito forma debet esse magis determinata, quam materia: quia actus est, qui separat, & distinguit, septimo Metaphysicorum. sed istud sacramentum non habet determinatam formam, nec per scripturam: quia dicit Iacobus: Oratio fidei alleuiabit infirmum: sed non dicit, quae vel qualis, nec per ecclesiam, cum aliquae ecclesiae habent formam deprecatiuam tan cum, alin tantum indicatiuam, aliae vtrunque. ideo &c.

Contra, Iacobi vltimo, vbi primo hoc sacramen- tum promul atum est, vbi dicitur. Vngant cum oleo. ideo & caetera.

Respondeo, circa essentiam huius sacramenti videnda sunt tria. Primo, de materia. secundo, de forma. Tertio, de composito.

Circa primum, cum materia huius sacramentii sit oleum consecratum per episcopum, sunt tres conclusiones.

Prima de materia remota, quod est oleum oliuarum. sicut enim olim in templum non inferebatur nisi oleum oliuarum purissimum: ita nunc in sacramentis ecclesiae non oleum nucum: licet in lampadibus ecclesiae esse possit, nec Papa posset facere, quod de oleo nucum quantuncumque consecrato esset hoc sacramentum: quia non potest mutare materiam sacramenti: licet posset facere, quod oleum ad catechumenos esset de nucibus, vel quo inunguntur manus sacerdotum: quia illa sunt sacramentalia, quae subiacent suae dispositioni: ista vero sacramenta. Quod autem oleum oliuarum sit materia, probatur dupliciter. Primo, authoritate, quia laco. simplici ter dicit oleo, sicut de vino in eucharistia: quod intelligitur de vite: vnde si admisceatur balsamum, vel oleo nu tum, vel quicunque alius liquor scienter, est transgrestio praecepti. Et si mutareispecies est irritatio sacrit vt in baptismo, & aliis. secundo, ratione sic, quia illud est conueniens materia huius sacramenti, quod habet maximam convenientiam cum eius effectu: sed tale est oleum oliuarum respectu extremae vnctionis ergo &c. Probatio minoris, quia effectus istius sacri est spiritualis hilaritas mentis, per quam mens alleuiatur a grauedine, & depressione, quam com muniter tunc homines patiunt. Huic autem maxime conuenit oleum oliuarum, quod proprie dicitur oleum, est enim lucidum, & linitiuum. ideo &c.

secunda conclusio est de materia propinqua, quod debet esse oleum consecratum. Cuius ratlo est secundum quosdam: quia vbi minister determinatus est certo ordine: materia, qua vtitur minister, debet esse consecrata determinata benedictione: sed in hoc sacramento minister determinatus est certo ordine. scilicet sacerdotali, vt postea patebit. ergo materia debet esse consecrata certa benedictio ne.

sed haec ratio licet sit probabilis, tamen parum necessaria est: quia in sacramento poenitentiae debet esse de terminatus minister certo ordine, quia sacerdos, nec tamen oportet, quod eius materia sit prius consecrata certa benedictione: imo cum materia absolutionis sit peccata confessa, prius datur absolutio, quam quaecunque benedictio, nec oportet, quod benedictio episcopalis praecedat, de qua nunc agitur, nisi dicatur, quod materia absolutionis est pctor baptizatus, sed ille est materia, in qua, non de qua. si dicatur, quod intelligit, quando sacramentum habet materiam aliam ab actu suscipientis, quam non habent matrimonium, poenitem tia: saltem est instantia de sacramento ordinis, cuius materia est res, quae sibi traditur conueniens suo officio, scilicet, calix, ampulla, candelabrum, liber, & huiusmodi: sed forte isti dicerent solum ordinem sacerdotij esse sacramentum, cuius materia est calix consecratus. Tum cum missa de facto in calice hon consecrato poscit celebrari, videtur, qui si calix non Dusecratus sibi traderetur, nihilominus esset sacerdos: imo cum sine omnibus istis colebret missa de solo pane, & vino, traditio istorum non consecratorum, vt videtur, sufficeret quantum ad neceftitatem sacramenti. Non est autem inconueniens, quod sacramentum a Christo instituro supponat ex parte muteriae aliquid ub homine factum: puta consecrationem, quae secuntlum ritum quidem est ab iustitutione ecclesiae: sed prout est dispositio necessaria a Christo instituta. sicut etiam panis est materia in sacramento eucharistiae, quae est res per artificium humanum facta. Et sicut non posset de solo grano consici, nisi inde esset factus panis ab homine: sic de oleo non potest quis inungi, nisi sit abepo com secratum, vel sanctificatum. sed sicut non refert quomodo fit panis fastus, siue sit azymus, siue fermentatus, siue fal sus, siue aliter, dum tum sit de frumento: sic non refert, quomodo sit benedictum oleum, dum tamen sit oleum oliuarum: & sit talis benedictio, qualis a tota ecclesia Romana consueuit. Vnde Papa posset mutare consecrationem, & benedictionem omnium huiusmodi: seu non posset inungere nullo modo consecrato, sed potest consecrare, sicut vult, non autem inferior Papa, qui non potest mutare statuta Papalia, & conciliorum, sicut nec Papa sacramenta a Deo instituta. Debes ergo esse oleum consecratum, sed tamen potest admisceri non consecratum: dum tamen sit de oliuis, & totum reputatur consecratum, sicut aqua non benedicta, aquae benedictae, & pannus non benedictus, albae benedictae sine noua benedictione. extra de cons. ec. Quod in dubiis.

Tertia conclusio est, quod debet esse per episcopum consecratum, quia praeparatio materiae, per quam nulla virtus actiua materiae acquirit, pertinet ad inferiorem artificem, & vsus ad superiorem: vt dictum estde materia, quam inferior ars praeparat superiori: sed qum per praeparationem acquiritur materiae virtus actiua aequalis virtutis artificis : tunc vsus materiae non est potentior praeparatione materiae, cum tanta sit virtus materiae, quanta sit vsus eius, vel vtentis, & sic est in proposito: quia per fanctificationem materiae tanta vir tus ei acquiritur, sicut ministro per suam ordinationem. Et ista ratio est contra illos, qui dicunt, quod in sacramentis non est aliqua virtus, hic autem dicunt, quod est virtus actiua in materia huius sacramenti. Et si dicatur tanta est virtus actiua materiae, quanta est virtus vtentis artificis: sed in neutro est nisi virtus, & causa, siue qua non, non valet, quia talis virtus est etiam in materia, quae dicitur pure passiua: puta in artificialibus in quibus tota virtus motiua est extra in artifice. 6. mediate: quia materia est causa, sine qua non. Nullus enim artifex potest facere arcam, nisi habeat materiam, de qua vult facere eam, & sic de aliis. sed ad hoc diceret, quod non est in tali materia virtus, sine qua non tanta, quanta in artifice correspondente: sic autem est in materia sacramentorum. sed contra hoc est: quia si propter hoc materia debet esse consecrata: quia est in ea ranta virtus, quanto in artifice, ergo vbi in materia debet esse talis virtus maior, quam in artifice: ibi debet esse materia magis consecrata, sed in baptismo tota virtus est in materia, & in forma, & non in artifice: quia non requirit sacerdotem, nec aliquem determinatum ministrum, cui per determinatam consecrationem aliqua virtus acquiratur; cum etiam mulier, & non baptizatus, qui nullius consecrationis est capax, possit baptizare. ergo materia sacramenti baptismi maxime deberet esse sanctificata ad illud, quod est etiam contra Thom.

Dicendum, quod non est ista causa, quod materia sanctificetur prius, vt el virtus acquiratur: cum in omni sacramento sit materia habens virtutem: non tamen nisi duo habent materiam prius sanctificatam, sed quia Christus non fuit ea vsus. Omnisem̃ materia, quia de sua natura virtutem sanctificandi non habet, ex aliqua consecratione eam sortituresed materia qua Christus in sua persona vsus est, tactu suae carnis habet maximam sanctificationem, & maximam virtutem, & maiorem, quam materia per episcopum consecrata, & sic verum est, quod a digniori est materiae praeparatio, quam vsus. Et similiter est de sacro ordinis, quo Christus est vsut, & de sacro eucharistie, vnde panis, vinum, & liber non indigent consecratione: sed sacramenta, quibus non est vsus: & tamen habent materiam consecratam: debent eam habere consecratam a maiore, quam vsus, & sic ab epo, vt confirmatio, & vnctio. Alia vero duo, quibus non est vsus, nec habent materiam extra actum suscipientis: non habent consecrationem praecedentem sed concomitantem tantum, quae est ipsa forma, sicut matrimonium, & poenitentia. ergo oportet, quod materia sit per epraem consecrata, sicut & in confirmatione: quia a quo dependet ordinatio mi nistri, & consecratio materiae, si debet esse materia consecrata: sed cum consecratio materiae de qua agimus, non sit sacramentum, sed aliquid sacramentale. ideo plus potest committi consecratio materiae, quam ordinatio ministri. Nulla enim commis sione fieri potest, vt ordinatio ministri sacerdotis fiat, ni si per epraem, sed per commissionem Papae potest fieri consecratio omnis materiae a non episcopo, sicut ecclesiae, & altaris, & vasorum, quia hoc est ex institutione humana, quae subest ordinationi Papae. I1 secundus articulus est de forma habens tres conclusiones, secundum tres formas. Quia sicut in argumento tangit, triplex forma inuenitur. Prima, quae est solum indicatiua beati Ambro. scilicet Vngo hos oculos tuos oleo sancto in nomine patris &c. quae videtur secundum substantiam eadem, & per consequens valere: quia cum quaererei de officio Ambrosiano a patribus, censum est, siue decretum fuit, quod Ambrosianum in sua dicce. teneretur. Gregorianum vero per orbem, nec aliquid de his quae Ambrosius docuit in cultu religionis Christianae, tunc fuit reprobatum, sed tacite approbatum.

sed Tho. dicit contrarium, quod forma haec non potest esse indicatiui modi, quod verum de potestate ordinata: sed de potentia absoluta si aliquae ecclesiae habeant solum formam indicatiui modi: sicut Ambrosianam saltem tempore Ambrosij, vt dicitur: non est dicendum, quod nihil sit actum: quia in sacramento suppositis his, quae sunt de essentia, sequitur semper aliquis effectus. Et licet conuenientior forma sit indicatiua: tamen si sit deprecatiua non propter hoc sacramentum est irritum: sicut in baptismo Graeci vtuntur deprecatiua: baptizetur seruus Christi &c. ita hic econuerso. Et si dicat, quod non est simile, quia vtendo verbis deprecatiuis, vbi est effectus certus, non est periculum de mendatio: sicut si Deus oraretur, quod solem faceret cras oriri: tamen econuerso vti verbis indicatiuis, vbi effectus est incertus: esset periculum mendacij, & propter hoc magis potest dici, baptizetur seruus Christi, nec est falsum, & si non intendat: quia sola indicatiua est vera, vel falsa, quam possit dici, vngo oculos istos &c. quia nescit: vtrum anima vngatur oleo letitiae: quia etiam quando sacerdos dicit, ego te baptizo, nescit, vtrum ille intendat deludere: sicut multi Iudaei faciunt, & sic non est baptismus. Et similiter quando dicit, absoluo, nescit, si est fictus, & in confirmatione: sed quia supponiturex his, quae exterius apparent, excusatur: vel refertur ad exteriorem actum: de quo est certus non ad interiorem. similiter in proposito magis est simile, quod iste confessus, & communicatus, & timens mortem sit non fictus, quam de alio: & sic potest supponere vnctionem inuisibilem, sicut ibi absolutionem interiorem, vel refert se ad vnctionem exteriorem, de qua est certus. Nec est dicendum, quod beatus Am bro. errauerit: quia sancti non sibi pepercissent in contradicendo, sicut nec Cypria. qui rebaptizabat baptizatos ab haereticis pepercit Augu. quin hoc damnaret. Et Pau. in faciem resistit Petro, qui Iudalzare cogebat. secunda est forma Romana a Petro non data sed docta, & ista est deprecatiua: per istam sanctam vnctionem &c. Et differt haec forma a formis caeterorum sacrorum: quia caeterae sunt indicatiuae: ista est deprecatiua: cuius triplex ratio assignatur. Prima est ex verbis beati Iaco. qui loquens de ca, vocat eam orationem dicens. Et orent super eum &c. secunda est: quia suscipiens hoc sacramentum est propriis viribus destitutus: vnde indiget aliorum orationibus subleuari. Tertia est, quia datur exeuntibus de hoc mundo, qui iam desinunt esse de foro ecclesiae, & in manu solius Dei relinquuntur, & ideo debent ei per orationem commendari.

Quod autem dicit hic Tho. quod nullus effectus sequitur ex hoc sacra mento, concurrentibus omnibus, quae de essentia sunt: videtur dubium, quia gratia non est minoris virtutis, quod natura: sed concurrentibus causis naturalibus per se, & essentialib': impossibile est non sequi effectum, nec aliqua causa per accidens, & sine qua non potest impedire effectum, nisi per hoc, quod impedit concursum causae alicuius per se: sicut obstaculum corporis opaci impedit illuminationem, inquantum impedit poenitiam illuminantis immediatam, quod est causa per se, & sic de aliis: vnde cum omne sacramentum nouae legis sit per se causa grae, non sic quod attingat gratiam, sed quia disponit ad eam: necesse est, quod concurrentibus omnibus, quae sunt de essentia sacri, causet dispositio ad gratiam in omni sacramento nouae legis, & per consequens in isto. Et ideo tenendus est Tho. magis in contrariis dictis. Vnde & in matrimonio de cuius essentia est consensus: illo posito nihilominus causatur terminus: licet contrahentes sint in peccato mortali: qui postea recedente illa fictione habet effectum: dum tamen consensus affuerit: sed si consensus non affuit contrahendi, nihil est actum: sed illo consensu posito, licet dissentiat in bono fine sic, sed in poenitentia non solum voluntas confitendi est de essentia: sed etiam voluntas dolendi, & abstinendi, & huiusmodi, quae dicit attritio: quia & si non contritio, quae quandoque est effectu, sacramenti, & per consequens non de essentia: tamen attritio est de essentia. sed in hoc est differentia inter poenitentiam, & matrimonium: quia omnes partes essentiales matrimonij oportet simul concurrere: aliter nihil agitur: & dico quantum possibile est: vt. scilicet simul consentiant, & quod consensus simul sit cum verbis: licet verba cum sint quantitas successiua, non possunt esse simul. In poenitentia autem non oportet, quod partes essentiales sint simul: imo satis factio communiter sequit, & contritio praecedit, & confessio praecedit absolutionem. Et si contritus postea confiteat, quia forte non est obligatus ad pluries conterendum, sicut ad pluries confitendum, aut satisfaciendum, nisi negatiue. i. ad non complacendum, quando confitei, sic nec conteret actu, nec atterett dum tamen non haberet oppositum, ipse reciperet plenum effectum: si etiam nulla attritio praecedat, nec comitetur: quamuis non sint omnes partes sacramenti, sed solum duae. scilicet confessio, & absolutio imprimitur ornatus, qui recedente fictione postea operatur: quia non est necesse, quod simul hae partes concurrant: sicut nec de duabus formis eucharistiae, sed ad hoc, quod plenus, & perfectus effectus sacri sequat, bene oportet, quod oens partes concurrant, saltem successiue. Et ideo cum contritio non sit de essentia huius sacramenti, sicut nec baptismi: quia habet materiam exteriorem illa cessante, imprimitur ornatus hic: sicut ibi character.

Tertia forma est composita ex vtraq, itegra. Et quia nulla est forma ab ecclesia Roma na reprobata: sed tolerata, & dissimulando approbata: ideo quaelibet ecclesia debet tenere ritum suum: & sicut in immersione vna, vel trina abstergendo, vel immergendo, debet fieri secundum consuetudinem: ita & hic dem forma. In omni tamen debet addi inuocatio Trinitatis, & fieri signum Crucis propter generalem regulam. de conse. dist. 5. Nunquid. quia omnia sacramenta signaculo crucis perficiuntur. Quod autem dicit Tho. in solutione tertij argumenti, quod verba indicatiua non sunt forma, sed dispositio: verum est quando vtraque verba dicuntur: quia tunc iteraret sacramentum: cum de verbis deprecatiuis non sit dubium, quin sint forma: alias non esset sacramentum ex sola materia, & dispositione formae, sine essentiali forma: quaecunque autem forma seruetur simul, debet dici cum materia apponitur: quia accedit verbum ad elementum, & fit sacramentum. Vnde primo totum inungere, & postea ad libitum currere: & deinde formam dicere: sicut ego vidi quandam facere, est error, & deceptio animarum, tali committere dispensare ecclesiastica sacra: sicut si primo puer immergeretur, & post interuallum diceretur. Ego baptizo te: aut si episcopus traderet ordinando librum, vel huiusmodi: & postea diceret, accipe potestatem &c. quod est continentiam causae diuidere. solum enim hoc permissum est in sacramento poenitentia, interuallo facto horae, vel diei post confessionem, quae est materiae exhibitio: possit absolui, quae est formae impositio. sed secus in his, in quibus vnus praeponit materiam, & imprimit formam, vt in confirmatione, ordine, & extrema vnctione.

Tertius articulus est de composito, vbi sunt tres conclusiones, quin cum extrema vnctio sit sacramentum vnum non necessarium. ideo est prima conclusio, quod ipsa est verum sacramentum, quod dupliciter probatur. Primo, ratione quorundam, quae talis est. Omne remedium ordinatum in subsidium vitae spiritualis sub sensibilibus rebus appositum est sacramentum, sed extrema vnctio est huiusmodi. ergo &c. maior patet ex his, quae dicta sunt dist. 1. minor patet per beatum Iaco. in canonica sua. c. 5. vbi loquens de extrema vnctione dicit, quod si infirmus in peccatis sit, dimittentur ei-

sed contra rationem istam quantum ad maiorem propositionem est, quia aspersio aquae benedictae, & largitio eleemosynae, & confessio generalis non sacramentalis, & oratio vocalis Dominica, & multa huiusmodi sunt remedia sensibilia contra peccatum adhibita, & ieiunium, quae non sunt sacramenta adminus per se distincta, nec etiam secundum eos satisfactio est sacramentum, nec pars sacramenti, quae tamen est huiusmodi. ideo maior supplenda, sicut suppleta est. de poe. distin. 14. supra. scilicet quod sit a Deo ordinatum, & sit sufficiens per se.

secunda ratio est Tho. quia sacramentum est illa actio ecclesiae, qua attingitur principalis effectus ab ecclesia intentus in administrationem sacramentorum: sed extrema vnctio est huiusmodi. ergo &c. maior patet. Hic enim est differentia inter sacramentum, & sacramentale: quia sacramentum attingit ad effectum: sed sacram entale non, sed ordinatur ad illum, sicut exorcismus ad effectum baptismi: maior patet, quia hic est effectus ab ecclesia intentus. scilicet curatio morbi. sic enim dicit Isa. 37. Hic est fructus omnis, vt tollat peccatum: hic autem tollitur per extremam vnctionem, vt patet per beatum Iaco. nec ipsa ad aliud ordinai. ideo &c.

sed haec ratio videtur dubia, quia effectus principaliter intentus in administratione sacramentali non est character, vel ornatus, ad quae solum attingit actio sacri, quia haec consequit fictus, qui tamen sacramentum recipit non rem sacri: sed effectus principaliter intentus est curatio morbi spiritualis, quae est per gratiam: ad quam non attingit scrm, sed disponit, nisi forte dicat, quod ista curatio est quidem formaliter, & immediate per gratiam sacramentalem, & non per gratiam gratum facientem: & quod sacramentum attingit adgratiam sacramentalem, non autem ad illam, quae est in virtutibus, & donis: quod non est probabi letqa tunc fictus recipit gratiam curantem, sicut characterem si ita esset effectus sacramenti proprius sicut illud: & sic sine gratia gratum faciente, & charitate, sanaretur homo a peccato, quod est impossibile. Vnde etiam gratia sacramentalis, prout differt a gratia, quae est in virtutibus, & donis: forte non est aliud, quam dispositio ad illam, quae dicit character, vel ornatus, vel effectus: ita quod diuersae gratiae, quae sunt in diuersis scris, sunt diuersae dispositiones ad gratiam, vel diuersi effectus gratiae: quia aliud est liberari ab originali: aliud ab actuali, & sic de aliis.

Dicendum est ergo, quod maior tho. sic intelligit, quod illa actio, quae principaliter attin git. i. quae principaliter ordinatur ad attingendum inter actiones sacramentales, quae sunt sensibiles, ita quod non mediante illa actione sacramentali ad quam ordinatur illa est sacramentum: quia licet vnum sacramentum ordinetur ad aliud: sicut etiam effectus vnius ordinatur ad aliud: tamen quodlibet sacramentum ordinar immediate ad vnum effectum spiritualem distinctum, ad quem effectum id, quod immediate ordinat, est essentialiter sacim Quod vero immediate: sed mediante illo, vel antecedenter, vel consequenter est sacramentale illius, non sacramentum: & id est ab ecclesia institutum, sed sacramentum a Deo sicut clare patet in baptismo, in quo ablutio sub illa forma: Ego re baptizo, est solum essentialiter sacramentum: quaecunque autem praecedunt, vel sequuntur, sunt sacramentalia, & similiter quaecūq, in missa praeter formam, & materiam adhibentur. Vnde septem psalmi, orationes, crucis osculum, & omnia huiusmodi in hoc sacro sunt cerimonialia, & sacramentalis ex vsu ecclesiae instituta, sed vnctio cum forma illa per istam vnctionem &c. id solum est essentia sacramenti, & facrm per se distinctum

secunda conclusio est, quod extrema vnctio est sacramentum vnum, licet habeat plures materias, & plures formas, & plures partes: quibus adhibetur: quia omnia ista ad vnum principalem effectum per se ordinantur: scilicet ad spiritualem animae, & corporis sanationem, sicut sacramentum altaris est vnum: quia ordinatur ad vnam spiritualem animae refectionem, sicut & quando inferior remittit ad superiorem diuisa absolutione, quod iste a minoribus, ille a maioribus absoluat: habetur pro vna perfecta absolutione, licet non possit ex parte Dei vnum sine alio remitti: sic hic non potest dimitti delictum visus, quin remittat delictum auditus, nisi quis diceret, quod hic per se dimittuntur venialia, vel poenae mortalium, in quibus vnum potest dimitti alio non dimissor quamuis autem omnis vnctio, quae est hic, sit sacramentum vel pars essentialis: sunt tamen multae aliae vnctiones. Vnde ad huius euidentiam est notandum, quod triplex est vnctio ecclesiae.

Vna, quae nec est sacim, nec aliquid sacramentale: quia nec per se gratiam causat, necad aliquod sacramentum suscipiendum, vel perficiendum ordinatur: & haec est vnctio Regum. vnde non oportet, quod fiat de materia consecrata, nec obstat, quod dicit de Rege Dauid, oleo sancto meo vnxi eum, quia hoc refertur ad vnctionem inuisi bilem, quae fit spum sancto: non ad visibilem, quae fit exterius oleo. Olim enim non erat oleum consecratum nisi oleum vnctionis, quo prohibebat inungi omnis homo: vt patet Exodi. 30. Vnde nec sacerdos, nec propheta, nec Rex vngebatur oleo sancto, sed oleo simplici, scilicet de propheta, & Rege constat, quod a sacerdote fiebat, qui non erat custos olei vnctionis. 3. Regum. 20. de Helia, nec oportet, quod fueris sacerdos, ua obtulit sacrificium. 3. Reg. 18. quia & Abel, & Dauid obtulerunt sacrificium, qui tamen non fuerunt sacerdotes saltem successione, quia Abel non fuit primogenitus, nec Dauid fuit de tribu Leui. Item. 4. Reg. 9. de filio Prophetarum. Et si non est necesse, quod fiat cum oleo sanctificato: multominus cum chrismate. Chrisma enim non competit nisi Christiano: dignitas autem Regalis etiam competit non Christiano. Vnde si esset aliquis inunctus in Regem in baptismum, & postea baptizaretur, non iterum in Regem inungeretur: quamuis Dauid, & salomon pluries inuncti fuerint in Reges. similiter non in capite, sed in humero, vel armo. extra de sacra vncti. Vnde quod dicit Magister, capita Regum Chrismate vngi: expone, vt Tho. exponit in literalibus. Quod autem Reges Franciae ideo chrismate vnguntur: quia Clodoueus vnctus fuit chrisma te per columbam delato, non videtur sufficiens ratio: quia ille non ratione regni, sed ratione baptismi chrismate vngebatur.

secunda vnctio est sacramentalis, sed non sacramentum, quia. scilicet ad sacramentum ordinat, vel digne suscipiendus, vt illa, quae oleo ad catechumenos inungitur baptizandus, vel perficiendus, vel digne custodiendus, seu exhibendus: sicut inunctio qua baptizatus statim vngitur chrismate in vertice, in qua epraes chrismate in capite, & in manibus, & presbyter oleo, & altare chrismate. Vnde omnes hae vnctiones fiunt de materia consecrata, & vnctio quidem capitis epi, & altaris chrismate, aliae vero oleo consecrato. Et sicut est eadem consecratio chrismatis, qua inungit altare, & epraes, confirmandus in fronte etiam in virtute baptizatus, quia non est nisi vnum chrisma: ita videtur esse vnum oleum, & vna consecratio ad catechumenos, & manus sacerdorum. vnde dicitur oleum sacrum nomine communi.

Tertia est per se, & proprium sacramentum. scilicet illa, qua inungitur confirmandus per episcopum chrismate, supra dist. 7. & illa quae per sacerdotem oleo ad hoc consecrato per episcopum fit infirmo, ga agit, vel auget proculdubio, quod designat. sic igi- tur est vnum sacramentum. sed simile, quod ad hoc inducit Tho. de homine non est conueniens dicens, quod non est eadem materia, nec eadem forma carnis, & ossis, & tamen est vnus homo. In quo videtur ponere plures formas substantiales: sed exempla ponit, non vt ita sit: sed vt sentiat, qui addiscit &c. Quod autem dictum est supra, non Christianum posse inungi in regem confirmat: per hoc quod olim scti episcopi, & alij obediebant in licitis, & honestis, Imperatoribus paganis tanquam veris Regibus, contrarium tamen dicit Accursius in glo. in principio Institutionum siue in prooemio. Per illud autem iusiurandum, quod praestatur ab his &c. De chrismate autem notat Hosti. in summa de sacra vnctione: quia Gaufredus notauerat hoc, quod manus presbyteri inungi debebant chrismate, sicut manus epi: deceptus per hoc, quod dicit, communis est eorum consecratio: quia non est conis propter hoc eorum vnctio. vnde ipse Hosti. consuluit super hoc Lugdu. Innoc. Papam, qui respondit, quod manus sacerdotis oleo, manus episcopi vngi debent chrismate. 23. disPraeterea. Et hoc notat ibi glo. vnde versus: "Pontifici soli caput vngit chrisma manusque Presbyter in manibus oleo, rex vngitur armo."

Tertia conclusio est, quod illud scim non est necessarium simpliciter, quia non est contra aliquid, quod non possit tolli post hanc vitam, siue sint reliqulae, siue culpa venialis: sed per accidens potest esse necessarium illi, qui est attritus de mortali, & non potest confiteri, quia perdidit loquelam, nec communicare: quia habet vomitum, vel non potest intrare os suum. Et quod Canonistae dicunt, quinq, sacramenta esse necessitatis solum, duo voluntatis, coniugium, & ordo, theologi econuerso solum duo necessitatis: vtrunque verum est, ga perse quidem sunt duo necessaria: illa. scilicet quae contra id principaliter ordinantur, quod in alio saeculo non dimittitur: & sine quo non est salus: sed tamen per accidens alia possunt esse necessitatis: inquantum non ficto remittunt mortale, de quo tantum erat attritus. Ponat ergo laborans in extremis non potem confiteri habent petin mortase, de quo tantum est attritus, inunctus saluabit, non vnctus danabitur. Ponatur etiam eum confessum: tamen potuit habere ita imperfectum dolorem, quod fuit fictus respectu sacri poenitentiae: qui tamen erit non fictus respectu extremae vnctionis: sicut aliquis non fictus est respectu baptismi, qui est fictus respectu poeni tentiae. Malor enim deuotio requiritur in suscipiente respe. ctu sacramenti, ad quod per se requirit actus suscipientis, quam in eo in quo non nisi per accidens. Item ponamus eum communicatum: adhuc forte remanet in peccato, quod delebitur per extremam vnctionem: quia multo maior deuotio requirit in receptione eucharistiae, quae extremae vnctionis. Non sic autem possunt poni etiam per accidens alia duo sacramenta necessitatis: quia omni casu, quo delerent pctam, multomagis poenitentia. Non enim debet quis moriturus in absentia sacerdotis matrimonium contrahere: vt ratione sacramenti dimitteretur sibi peccatum, siforte est attritus tantum: nec similiter tunc ordinari: licet concubinam ducendo moriens, vt legitimet filios ex ea susceptos benefaciat.

Ad argumentum dicendum, quod habet determinatam formam quo ad substantiam: licet quo ad aliam secundum diuersas consuetudines possit variari, sicut de baptismo dictum est: sed forma consecrationis materiae potest esse diuersa, secundum diuersas consuetudines a Papa scitas, & dissimulatas: qui posset illas formas immutare cum in eis non consistat essentia sacramenti; sicut in forma: licet sint dispositio materiae essentialis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1