Quaestio 1
Quaestio 1
utrum resurrectio omnium hominum sit futura
CIrca: 43. Dist. quaeruntur quatuor. Primo, an reAsurrectio sit futura. secundo, an corruptum per naturam possit idem numero reparari. Tertio, an per Deum annihilatum possit reparari. Quarto, an resurrectio futura sit in instanti.
PRIMO igitur quaeritur, vtrum resurrectio omnium hominum sit futura. Et videtur quod non: quia non ponitur futura resurrectio, nisi propter remunerationem bonorum & punitionem malorum: sicut videtur Apostolus innuere. 1. ad Cor. 11. diceus, si tantum in hac vita in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus: sed absque resurrectione potest esse praemiatio bonorum, & punitio malorum: ergo non oportet propter hoc ponere futuram resurrectionem mortuorum. Assumptum probatur, quia eadem ratio videtur de punitione aliquorum malorum & omnium, sed quaedam mala puniuntur tantum in anima absque corpore, sicut peccata illorum quae sunt in purgatorio, vbi sunt animae sine corporibus: ergo videtur quod illo modo possunt omnia alia mala sufficienter puniri, & bona similiter remunerari.
Contra, quod dicitur Iob. 19. scio, quod redemptor meus viuit, & in nouissimo die de terra furrecturus sum. Et Apostolus. 2. ad. Cor. 15. probat resurrectionem futuram.
Respondeo, tria sunt hic videnda. Primo, quod resurrectio quam ponit fides, & prout ponit eam fides est possibilis. secundo, quod resurrectio omnium hominum est futura. Tertio, quod non erit naturalis, sed supernaturalis.
Primum patet tripliciter. Primo sic, quia secundum quod habetur. 8. Meta. non est quaerenda causa siue ratio quare ex materia & forma fiat vnum praeter agens, quod introducit formam in materia: ex hoc sic arguitur, Manentibus principiis essentialibus rei corruptae. scilicet materia & forma eisdem secundum nu merum, & agente quod potest ea vnire possibile est rem corruptam candem numero reparari: sed corrupto homine remanent principia essentialia eius eadem quae prius. scilicet materia & forma, & Deus qui potest illa vnire: ergo homo corruptus potest idem secundum numerum reparari. Maior patet, quia sicut corruptio compositi est per separationem suarum partium, siue post corruptionem partes remaneant, siue non: ita etiam eius reparatio est per hoc, quod partes eius adinuicem reuniunt, quae si sint vt prius eaedem, & compositum crit idem quod prius. Minor similiter patet, quia corrupto homine remanet materia, quae est ingenita & incorruptibilis, sicut dicitur in fine primi Physicorum, remanes etiam anima rationalis, quae supponitur incorruptibilis & esse substantialis forma hominis, Deus etiam potest illa vnire: quia potest omne illud quod non implicat contradictionem: formam autem vniri materiae non implicat aliquam contradictionem: imo habet magnam aptitudinem, cum forma sit de se nata perficere materiam, & materia sit de se nata perfici a forma. quare &c.
sed contra istam rationem instai sic, quia non est eadem res numero, vbi non est idem esse nu mero, sed homo reparatus & prius existens non habet idem esse numero: ergo non est idem homo numero. Maior patet de se, sed minor probatur, quia sicut generatio est a non esse ad esse: ita corruptio est ab esse in non esse: sed in generatione non esse tollit & esse acquiritur: ergo in corruptione esse tollitur & non esse acquiritur: sed esse hominis corrupti non reparatur idem secuudum numerum, vel saltem prae cedensratio hoc non probat: quia non dicit aliquid idem numero redire, nisi per hoc quod partes eius remanent. qua re &c.
sed ad hoc dicendum, quod haec instantia non concludit, siue esse sit additum super essentiam, siue sit vnum cum essentia. si enim sit additum essentiae, non competit essentiae esse nisi ratione formae. Per materiam enim compositum non habet aliquod esse actuale de quo loquimur: sed tantum posse esse: ita vt materia primo recipiat formam, & mediante forma esse actu: sic quod forma est immediatum receptiuum ipsius esse, & ratio recipiendi ipsi materiae: & hoc modo corrupto homine non corrumpii esse, sed remanet in anima reparata, & idem redit anima reunita. Et quod dicit contra hoc, quod per corruptionem esse amittitur verum est: non tamen vt omnino non sit, sed vt non sit esse compositi quod corrumpit. Quod si dicat, quod oportet ipsum omnino corrumpi ita vt non sit: sieut in generatione oportet esse, ac quiri ita vt de nouo sit, dicendum quod non valet: quia scundum Philosophum. 12. meta. causae formales non praeoristunt generato, forma enim quae est terminus generationis nullo modo praeexistit generationi aut generato, post corruptionem tamen nihil prohibet aliquam formam remanere vt ibidem dicitur: & idem est de esse consequente forma: & sic patet, quod non oportet esse hominis simpliciter corrumpi corruptione hominis. sed dato etiam quod corrumpetur nec iteraretur idem esse numero, quod non propter hoc sequeret, quod non rediret idem homo numero: quia secundum hanc viam esse non pertinet ad essentiam, sed est aliquid posterius consequens eam: & ideo facta vainatione in esse non oportes necessario fieri eam in essentia: si autem esse sit idem cum essentia, tunc perresurrectionem redibit idem esse numero per rationem prius factum: quia esse vel est idem cum materia vel cum forma, vel cum composito: sed quicquid istorum detur habet propositum: quia tam materia quam forma hominis remanet compositum, etiam redit idem propter identitatem partium, quare & esse si sit idem cum composito.
Quamuis autem haec sint subtiliter dicta, tamen potest instari contra solutionem datam ad instantiam sic: quia non sicut quantitas eucharistiae separata secum trahit figuram, qua mediante ipsa inerat substantiae, non sic inquam est in proposito: quia ilorum quae insunt homini per animam quaedam habent animam, sicut principium & subiectum proprium vt potentiae abstractae: quae non sunt coniuncti: & has secum trahit anima, nec cum corpore corrumpuntur: sed aliae sunt quae se habent ad animam sicut ad principium: sed non sicut ad solum & proprium subiectum: cum sint potentiae coniuncti, vt omnes potentiae organicae: quae quamuis insint corpori mediante anima: quia corpus non est natum nisi inquantum est viuum & animatum anima sensitiua: nihilominus in morte corrumpunt, & non cum anima separantur: nisi in radice: ergo cum esse existere & subsistere non sit proprium animae sed compositi & suppositi licet sit ab anima: non tamen cum ea separatur sed corrumpitur sicut compositum, & caetera compositi & coniuncti.
Contra secundam solutionem est, quia si esse differt ab essentia formae & materiae: non propter hoc sequit, quod differat ab essentia suppositi de cuius ratione est subsistere: propter qui humanitas in Christo non est suppositum, quia non subsistit: licet habeat alia quae sunt de essentia: vnde si humanitas a diuinitate separaretur esset eadem humanitas & essentia quae prius: sed non idem suppositum quod prius, quia non idem subsistere: nos autem non quaerimus vtrum eadem humanitas, sed vtrum idem homo numero resurgat de supposito intendentes de cuius essentia est ipsum subsistere.
Contra tertiam solutionem est, quia licet vt dictum est esse non sit idem cum essentia materiae & formae, nihilominus potest esse idem cum essentia suppositi: nec est verum quod compositum non includat aliud re a partibus: quia si homo esset anima & corpus, & nihil aliud: tunc senarius esset bis tria formaliter, & non tantum semel sex, quod negat. 5. Meta. Ex quo etiam aliqui volunt ostendere, quomodo potest extendi fiue hoc quod forma vel materia primo extendatur: quia compositum substantiae subsistentis tria includit, materiam & formam partis & formam totius: quasi completissimam, & ipsum esse: vnde cum ens dicat ab actu essendi secundum Aui. non erit idem ens nisi habeat idem esse, & si haberet eandem essentiam.
Posses ergo sic dici quarto, quod supposita differentia esse ab esse materiae & formae, quia si ab eis non differat: instantia nulla est, quia licet agens vnum possit habere diuersum numero effectum: tamen effectiuum cum forma etiam in diuersis receptiuis habet vnum effectum formalem suae naturae, relicta etiam si di uersis illud conicet, sicut forma nutriti esse vnum communicat materiae praeexistenti & materiae alimenti aduenienti: & quam titas vnum esse extensum substantiae, & qualitati: vnde cum esse sit effectus formalis formae, maxime quando est vna numero: materiae vnus effectus qui est esse numero conicatur: quare supposita eadem forma & materia: sequitur idem esse indifferens cum sit effectus formalis: si autem in Christo humanitas non habet suum esse est supernaturale, & sibi relicta haberet illud & assumpta perderet, & secundo derelicta idem numero haberet, sicut quantitas altaris habet idem esse numero.
secunda ratio principalis talis est. Qui potest maius potest & minus, in his saltem in quibus minus includitur in maiori: sed maius est principia hominis pro ducere & producta vnire: quam supponere ipsa producta & ipsa vnire solum, hoc enim includitur in primo, sed Deus potuit principia essentialia hominis producere & producta vnire, sicut fecit in prima rerum creatione: ergo fortiori ratione potest principia essentialis hominis iam producta & manentia vnire: quod est hominem iam corruptum reparare
sed contra hic diceret aliquis, quia videmus quod agens naturale potest producere formam & producendo vnire: quam tamen productam & praeexistentem non potest vnire materiae: si enim est aliqua forma substantialis vel accidentalis separata a materia virtute diuina: agens naturale non posset eam vnire materiae: ergo dato quod Deus possit principia producere & producendo vnire: non sequitur tamen quod possit ea producta & praeexistentia vnire, non adinuicem.
Et dicendum ad hoc, quod non est simile de Deo & agente naturali, quia Deus habet virtutem super formam, siue sit in materia siue sit separata: agens vero naturale non habet virtutem super formam a materia separatam, quia omnis agentis naturalis actio est circa materiam: & ideo ad ea quae sunt a materia separata nullo modo attingit.
Ex quo potest sic argui, nullus potest facere vnionem aliquorum, cuius virtus & actio non attingit ambo extrema vnionis: sed virtus & actio agentis naturalis non attingit formam a materia separatam ex natura propria: vt anima humana sine virtute diuina: vt aliae formae materiales substantia les vel accidentales: virtus autem & actio diuina aequaliter se extendunt ad formam separatam & non separatam: ergo virtus diuina potest vnire formam separatam praeexistentem: non autem virtus naturalis agentis. quando ergo dictum est prius, quod maius est producere & producta vnire, quam solum vnire praeexistentia: verum est respectu agentis cuius virtus se extendit aequaliter ad formam separatam sicut non separatam: tunc enim vnum includitur in altero sicut minus in maiori-
sed adhuc huic rationi pontsic instari non obstante hac declaratione: quia maior, videt falsa. Natura enim potest aliquis producere & productum vnire, quod separatum manens sibi subditum non potest reunire, sicut natura producis quantitatem & productam vnit substantiae panis: qua conuersa natura potest attingere adhuc quantitatem illam separa tam a substatia alterando & corrumpendo: & ex ea aliquid generando, & tamen ipsa non potest alicui substantiae vnire: nec illi quae est conuersa: quia ipsam non potest attingere propter quod ibi cessat obiectio: nec alij cuicunq, quia accidentia non migrant: ergo aliquid potest producere & productum vnire: quod tamen non ipsa ipsum separatum eidem vel alteri vnire licet possit vt prius ipsum attingere.
solutio, licet possit ipsum attingere, non tamen alterum cui fuit vnitum. Item si potest aliam substantiam attingere: non tamen cui acci dens natum sit vniri. Anima autem quae nata est subsistere, nata est etiam vniri maxime corpori cui fuit vnita: sed accidens sicut non est natum subsistere, sic de subsistente non est natum inhaerere, vel inhaerendo vniri, nisi forte illi cui prius infuit vel inhaesit &c.
Tertia ratio principa lis est ista, non est difficilius animam intellectiuam reunire corpori postquam est separata, quam si fuisset per se existens ad corpus: quia non minorem ordinem nec minorem inclinationem habet ad corpus anima, quae iam fuit corpori vnita: quam si nunquam fuisset corpori vnita: sed Deus potuit animam intellectiuam producere per se existentem antequam fuisset corpp ri vnita: & post corpori vnire: hoc enim sensit Aug. de ani- ma primi hominis. scilicet quod fuit producta cum angelis: ex sexto die in formatione hominis corporis vnita: ergo multo fortius potest Deus animam a corpore separatam corpori reunire, quod est hominem corruptum reparare per resurrectionem: patet ergo quod si in homine non sit alia forma substantialis praeter animam intellectiuam: & illa sit incorruptibilis: quod Deus potest ipsum corruptum eundem numero reparare: & idem esset si in homine esset forma corporeita tis ingenerabilis & incorruptibilis, vt quidam posuerunt.
sed haec ratio habet instantiam: quia non est aeque facile vniri formam materiae habenti proprias dispositiones sicut contrarias: siue igitur anima sit creata ante corpus siue cum corpore ipsum vniri corpori organico pro vitam habenti: cum haec sit propria dispositio non est impossibile: sed reuniri cadaueri vel pulueri habenti dispositionem oppositam non est possibile.
sed haec instantia non valet, quia in limo terrae & costa Adae ita erant dispositiones contrariae, sicut in cadauere, & huiusmodi erunt illa corpora & non qualia in vtero matris quando anima infunditur: & eodem instanti quo forma terrae vel costa fuit corrupta anima fuit introducta, sicut in instanti quo forma cinerum amouebitur anima rationalis reunietur. ideo &c.
Quantum ad secundum dicendum est, quod resurrectio est futura secundum fidem: resurrectio inquam omnium qui non resurrexerunt in vitam immortalem: quamuis resurrexerint in vitam mortalem: quod dico propter aliquos de quibus dubitatur. Probatur autem illa conclusio primo per articulum fidei in symbolo Apostolorum, Carnis resurrectionem, Vitam aeternam, Amen. Et in symbolo Niceno, Expecto resurrectionem mortuorum, & vitam futuri saeculi. Et per symbolum Athanasij, Ad cuius aduentum omnes homines resurgere habent &c.
Persuaderi etiam haec conclusio sic potest. Primo, ex ordine naturae sic. non decet authorem naturae potissimam inter creaturas relinquere imperfectam quo ad inclinationem naturae: sed anima rationalis est vna de nobilissimis & potissimis creaturis: vtpote ad imaginem Dei facta: ergo non decet eam perpetuo remanere imperfectam quo ad inclinationem naturae: maneret autem imperfecta si semper esset a corpore separata: cum naturaliter appetat vniri corpori, sicut forma materiae: ergo decet autorem naturae eam corpori reunire, quod fiet in resurrectione.
secundo, idem patet ex ordine diuinae iustitiae: decet enim diuinam iustitiam, vt ille qui meruit praemietur: & ille qui demeruit punlatur: sed meritum & de meritum licet principaliter consistat in actibus ipsius animae: tamen hoc cooperatur totum compositum, quia actiones sunt suppositorum: ad hoc etiam cooperantur virtutes quae sunt totius compositi, vt sensus, fantasia, & huiusmodi, sine quibus non sunt intelligere nec velle, & per consequens nec meritum, nec demeritum: solus etiam slatus in corpore est status merendi & demerendi: quia post mortem nullum est meri tum aut demeritum: ergo decet diuinam iustitiam: vt homo praemiet vel puniatur non solum in anima: sed in toto composito, quod non potest esse nisi per resurrectionem.
sed prima ratio habet instantiam: quia daemon est perfectior creatura quam anima: & habet naturalem inclinationem ad beatitudinem supernaturalem: vel si non: quia eam non cognoscit naturaliter, tamen ad naturalem quam cognoscit & qnam semel habuit: quia naturale desiderium in eo est in quo naturalia remanserunt integra, sed beatitudo naturalis non est in cis sicut in pueris in limbo: quam non compatitur summa miseria quam habent: ergo maior est falsa. si dicat, quod hoc est propter pctium: tunc saltem in peccatori busratio ista deficit: vt s. non rehabeant corpora, quae male amauerunt: sicut nec daemon beatitudinem quam male amauit: plus enim spiritus amat naturaliter beatitudinem quam corpus: quia potest appetere separari a corpore: non autem a beatitudine. si di- catur quod in eis non est naturale desiderium ad beatitudinem, sicut nec ipsa beatitudo naturalis, non valet, quia naturalia quae pertinent ad potentias remanserunt in eis integra, & primi actus naturales. sed illi actus in quib beatitudo consistit, quae dicit naturalis, non quia insit a natura: sed quia est acquisibilis per naturam: licet fuerit creata cum natura per gratiam gratis datam, ab illa exciderunt & non est in eis: sicut enim Adam creatus fuit in beatitudine naturali: quam tamen per peccatum perdidit, non tamen desiderium ad eam: sic & daemon creatus fuit in beatitudine quam tamen erat acquisiturus per vnum actum & eam perdidit. ideo &c.
Quantum ad tertium est, quod resurrectio non erit naturalis: quamuis possit dici via ad naturam: quia est via ad formam quae potissime dicitur natura. Quod autem simpliciter non sit naturalis patet: tum quia non est a principio actiuo naturali, tum quia non est secundum modum & ordinem naturalem. ideo &c.
sed contra istud est, quia si prima ratio addita ad primum articulum esset bona: tunc posset dici quod resurrectio fieret sola virtute naturae: nec requireret ad eam aliqua actio Dei praeter illam qua conseruat Deus res in esse, quia maior est inclinatio formae ad materiam o inclinatio corporis naturalis ad locum suum, sed corpus naturale extra locum suum existens: puta graue existens sursum ad hoc quod descendat deorsum non requirit aliquod per se mouens sed solum remouens prohibens vt apparet. 8. Physi. quia ad naturam grauis conseruatam in esse per se sequitur talis motus remoto prohibente: ergo similiter ad hoc quod forma separata a materia, vt anima, reuniatur materiae: non requiritur aliquod vniens effectiue, & per se quod noua actione vniat ipsam materiae: sed susficit conseruatio naturae eius ad quam sequitur talis vnio naturaliter remotis a na tura dispositionibus contrariis: quae prohibebant vnionem isti autem remouentur in generatione singulorum hominum: ergo videtur quod in resurrectione singulorum hominum animae quae erant separatae naturaliter materiae vniantur.
Ad hoc autem quidam dicunt, concedendo totum proces sum rationis vsque ad illud quod dicitur, quod in generatione singulorum hominum remouentur ea quae impediunt animam separatam vniri materiae: hoc enim non est verum, licet enim materia prima secundum se nata sit recipere omnem formam: non tamen prout subest virtuti talis motoris, id est, virtuti formatiuae quae est in semine: sic enim disponit solum ad susceptionem animae creatae: quia in actionibus naturalibus semper disponitur materia ad formam nondum existentem, sed de nouo producendam. Cursus enim naturae hoc habet, quod forma quae est terminus generationis vel cuiuslibet actionis naturalis: non praeexistit generationi vel actioni naturali vt habetur. 12. Metap. Item si per agens naturale disponeretur materia ad susceptionem animae separatae qua ratione disponeretur ad vnam: eamdem ratione ad quamlibet: non est dicendum quod ad quamlibet: quia qua ratione reciperetur vna, efdem ratione recipe rentur omnes, quod non est possibile: ergo ad nullam.
sed videt quod nec prima solutio nec secunda valeant: quia ratio arguit ex hoc quod dispositiones contrariae remouentur, quod est verum: quia fit resolutio vsque ad materiam primam: & non arguit ex hoc quod sit disposita ad istam formam: & quia ad hoc quod corpus naturale moueatur ad suum locum non requiritur disponens, nec dispositio superaddita, sed solum remouens prohibens: & remotio prohibentis: maxime secundum istos qui dicunt, quod in resurrectione non praecedit organizatio, nec aliqua dispositio in fieri: sed sola collectio puluerum & destructio formae ipsorum vsque ad materiam primam, quod potest fieri per naturam. Prima solutio deficit: quia quod agens naturale non disponat ad formam praeexistentem, sed solum producendam: patet esse falsum: quia in nutritione vis nutritiua disponit nutrimentum, ad hoc quod vniatur animae nutriti praeexistenti. Et similiter si aia est vbiq, vel nusquam secundum eos: oportet quod fiat realiter praesens corpori cui reunietur. si ergo in instanti quo fiet resurrectio esset foetus dispositus vltimate eiusdem materiae nu mero, qua prius saltem tunc naturaliter reuniretur sicut prius fuerat. Quod autem dicit, quod causae formales non praeexistant generato, verum est vbi est generatio totaliter noua & conpleta: aliter secus vt in nutritione dictum est, & motu augmenti & decrementi: & intensionis & remissionis secundum eos. secunda etiam solutio non valet: quia cum anima separata habeat inclinationem naturalem ad materiam in qua fuit: & non ad aliam: inde est quod sicut remonere prohibens a corpore naturali facit ipsum tendere ad locum proprium: & non ad alium. sic & hic nudare materiam forma: non est ipsum disponere indifferenter ad omnem animam separatam, sed ad illam solam quae in ea fuit. sed verum est quod si plures animae separatae fuissent in illa materia: sicut & fuerunt multae formae corruptae: tunc apparens esset solutio. sed istud aut non est aut raro est: & tunc diceret aliquis quod ad primo habitam inclinaretur. Potest ergo responderi ad instantia, quod non est simile de mobili ad locum quod habet formam, ad quam natus est sequi motus siue per se mouente: & de materia prima ad eius appetitum nulla generatio nata est sequi: nisi adhibito per se generante: nec est simile do inclinatione animae ad materiam, & corporis naturalis ad suum locum: quia si illa accipiatur habitualiter pro natura animae, quae est imperfecta extra totum propter quod appetit reuniri sicut perfici: ad istum tamen appetitum non sequitur vnio nisi alio per se disponente, sicut anima nutriti non vnit materiae alimenti: nisi per alterationem ipsius alimenti quae est a vi ipsius animae coniunctae: sed nulla talis est in anima separata, ideo. &c. si vero appetitus ad corpus accipitur motus & desiderium voluntatis: licet ad velle angeli sequatur motus localis: non tamen motus qui sit generatio nec nutritio: nec huiusmodi: ad velle autem animae nec motus localis sequitur: nec per consequens vnio ad corpus quae esset quaedam regeneratio: sed grauitas & leuitas sunt quaedam qualitates additae substantiae, ad quas natus est sequi naturaliter talis motus: vnde non est simile.
Ad argumentum in oppositum est dicendum, quod finalis & completa remuneratio & punitio malorum: non potest esse in anima solum: sed in toto composito. Et qd arguitur de illis qui sunt in purgatorio qui puniuntur solum in anima: dicendum, quod illi non merentur finalem punitionem cum non sint damnati simpliciter: sed saluandi: punium tur tamen secundum quid, quatenus sunt debitores alicuius poenae citra finalem damnatorum simpliciter, qui punientur in anima & corpore.
On this page