Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

de consanguinitate, utrum impediat matrimonium

DISTINCTIO. 40. QVAESTIO. I. De cognatione carnali, & spirituali, & prius de carnali.

Thom. 4 Dist. 40. art. 3.

CIRCA. 40. Distinctionem quaeritur de consanguinitate, vtrum impediat matrimonium? Et videtur quod non, quia eorum quae sunt magis consimilia conuenientior est coniunctio. Omne enim animal diligit suum smmile: & omnis caro ad sibi similem coniungetur. Eccleuait. 13. sed consanguinei sunt propinquiores & smiliores. ergo &c.

Ite nulla mulier potest esse propinquior viro quam Eua fuit Adae, de cuius costa fuit formata, vt habetur Gene. 2. sed Eua fuit coniuncta matrimo ntaliter: ergo & caeterae possunt coniungi quantumcunque propinquae. Contra, illud quod impedit bonum prolis debet matrimonium impedire: sed consanguinitas est hmoi, dicit enim Greg. in litera, experimento didicimus ex tali coniugo sobolem non posse succrescere: ergo consanguinitas impedit matrimonium.

Item Leuit. 18. dicitur Omnis homo ad proximam sui generis non accedat.

Respondeo, hic sunt tria videnda. primo, quid sit consanguinitas, linea, & gradus. secundo, de comparatione graduum. Tertio, de prohibitione.

Quantum ad primum sunt tres conclusiones.

Prima quid sit consanguinitas & vnde dicatur. Est autem consanguinitas vinculum personarum ab eodem stirpe descendentium, carnali propagatione contractum. Vbi sciendum est, quod consanguinitas est cacophaton, & dicitur melius consanguinitas, quia loquendum est vt plures. Vinculum, quia propinqui magis se diligunt quam se diligant extranei affectu & effectu: vnde non bruta, quia homo est animal politicum. Ab eodem stipite, propinquo, alias omnes homines essent consanguinei: quia fecit ex vno hominum genus. Carnali propagatione, vnde non inter angelos qui a Deo per creationem processerunt. Dicitur autem a conitate sanguinis vel conueniendo in sanguine magis quam in carne: quia sangnis est magis materia propinqua seminis: vnde sperma secundum medicos est sanguis purissimus, & multum coiens sanguinem pro semine emittit. sed quod dictum carnali propagatione excludit Euam a sanguinitate Adae: quiam miraculosa, & supernaturali propagatione, non autem Christum a cognatione consanguineorum beatae virginis, quia fuit carnalis propagatio ex parte matris: lices non ex parte patris. Diuiditur autem consanguinitas in agnationem & cognationem secundum Iuristas. ff. de gradi. Iurisconsultus. Hoc autem vinculum seu propinquitas: sicut & omnis amicitia fundatur in conicatione triplici. scilicet naturae, curae, & disciplinae. Naturae, quia omnes consanguinei descendunt per carnis propagationem ab vno stipite, qui est conmunis eorum parens. Cura, quia cura parentum procedit ad filios, non solum immediatos, sed ad filios filiorum quotquot videre possunt. Disciplinae, quia proles sub parentum pote state & subiectione esse debet.

secunda conclusio est de linea consanguinitatis quid sit & quomodo dicatur. Est autem ordinata collectio personarum consanguinitate coniunctarum, nec oportet addere, ab eodem stipite descendentium: quia hoc includitur in consanguinitate. Et hoc est tripliciter secundum tertiam habitudinem, quam habent consanguinei adinuicem. Vna est principiati ad principium, vt s lij ad patrem, auum, proauum, & supra. & secundum hanc accipitur linea ascendentium. Alia est principij ad princi piatum, vt patris ad filium, nepotem & pronepotem & infra. Et secundum hanc accipitur linea descendentium, quae non est alia linea a linea ascendentium, sed aliter accepta secundum alium, & alium modum computandi, quia secundum vnam fit acceptio ab inferiori ascendendo: secundum aliam fit acceptio a superiori descendendo. Tertia est habitudo eorum quae sunt ab vno principio: sicut fratrum qui sunt ex vno patre & matre, & nepotum qui funt ex duobus fratibus vel sororibus: & sic deinceps, & secundum hanc accipitus linea transuersalium, quae subdit in eam quae est collatera lis ascendentium in qua sunt auunculus, materteram, patruus &c. & causa quae est collateralis descendentium in qua sunt frater, soror, nepos, & neptis ex filio vel filia.

Tertia conclusio est, quid est gradus. Est autem habitu do determinatae distantiae personae a persona: & est scien dumquod linea & gradus sunt in affinitate secundum habitudinem ad consanguinitatem, & non aliter.

Quantum ad secundum de graduum computatione, sunt tresdonole siones. 1o Prima de computatione communi Iuristarum, quia illa Isidori & caeterae quae panuntur in litera non sunt in vsu. Computantur autem gradus consanguinitatis hoc modo. In linea enim ascendentium & descendentium computandae sunt personae mediae inter illas de quibus quaerit, quod si nulla sit media, tunc sunt in primo gradu, vt pater & filius descendendo, vel filius & pater ascendendo. si vero sunt aliae personae mediae computatis cis cum extremis, quot sunt personae vna minus, tot sunt gratia dus. Verbi gratia. Auus & nepos distant secundo gradu: qa sunt tres personae: proauus & pronepos, quarto gradu, quia sunt quinque personae. Ratio huius est, quia cum gradus sit certa distantia propinquitatis, gradus non potest esse eiusdem ad scipsum, sicut nec propinquitas: & ideo gradus semper supponit personam aliquam cui secunda addita faciat gradum: & per eandem rationem tertia addita secundae: & quarta tertiae, & sic semper vt sit numerus graduum iuxta numerum personarum vna excepta. Et haec computatio graduum in linea ascendentium & descendentium communis est apud oens. In linea vero collaterali quae non est eorum quorum vnus descendit ab alio: sed eorum qui descendunt a communi principio aliter computantur gradus secundum Canones, aliter secundum leges, secundu Canones enim com putantur hoc modo. Videndum est vtrum personae de quibus quaeritur aequaliter distent a communi stipite: aut inaequaliter: si aequaliter quoto gradu qualibet earum distet a communi stipite: toto gradu distant inter se, verbi gratia, filij duorum fratum ita se habent quod distant a coni stipite secum do gradu, secundum lineam rectam: & in eodem gradu distant inter se secundum lineam collateralem. si autem inaequaliter: tunc quoto gradu remotior illarum distat a coni stipite: toto gradu distant inter se, verbi gratia sit sor. nobis conis parens vel stipes, & ego nepos secundum vnam lineum: tu vero pronepos secundum aliam: si quaerit quoto gradu ego disto a te, debet responderi quod tertio, quia toto gradu tu qui es remotior distas a communi parente, a quo non disto nisi secundo gradu. secundum vero leges aliter computant gratia dus: quia secundum eos duo fratres sunt in secundo gradu: filij duorum fratrum in quarto, nepotes eorum in sexto: & sic duplicantur gradus secundum computationem legalem supra conputationem Canonicam. Ratio diuersitatis est, quia leges attendunt descensum a coni patre ex vtraque parte, & quia quilibet filius distat a patre vno gradu: ideo dicunt distare inter se duobus gradibus. Canones vero non atten. dunt numerum personarum descendentium secundum quantitatem descensus: quae cum sit vna in duobus fratribus respectu patris non dicuntur distare inter se nisi vno gradu: & sic patet quid sit consanguinitas, quid gradus, quid linea & quomodo computentur.

secunda conclusio est, quae computatio sit rationabilior. Et quidem opinio Legistarum videtur rationabilis. Primo, vt sit idem modus computandi in omni linea, quia vnum & idem principium est rectae & transnersalis. Nam filius, vt filius est principium lincae descendentium, ipse idem vt frater principium transuersalis. secundo, quia propter quod vnumquodq, tale & illud magis: cum ergo propter stipitem latera sibi attineant: absurdum videtur quod non attineat quis plus stipiti quam alij lateri; cum etiam secundum distantiam localem ad cuius similitudinem omnis distantia & propinquitas est exemplata, tantum distent extrema quantum a medio distant ambo non solum quantum alterum, & si inter. a. &. c. sit. b. medium: distans ab vtroque palmo vno. a. &. c. distabunt duobus palmis. Cum igitur ego distem a patre meo vno gradu, & tu frater meus alio, per consequens disto a te duobus. sed opinio Canonistarum est rationabilior: quia absurdum videtur ponere secundum gradum sine primo, & tertium sine secundo, quod tamen sequitur secundum opinionem Legistarum: quia non est dare aliquem qui sit in primo gradu lineae transuersalis aequalis, sed primus in ea qui est frater est in secundo, primus in transuersali in inferiori est in tertio. scilicet filius sratris: & primus in transuer sali superiori est in tertio, sicut patruus: ideo Canonistae melius computant in transuersali ponentes. scilicet fratrem in primo gradu, filium fratris in secundo descendendlo, nepotem in tertio, pronepotem in quarto: abnepotem in quinto &c. Ascendendo vero patruum in secundo, propatruum in tertio, abpatruum in quarto &c. Dilatando vero duorum fratrum filios in secundo, nepotes in tertio &c. Verbi gratia, in genea logia Adam per seth & Caym. Item in genealogia Abrahae per Ismael & Isaac, vel in Isaac per Esau & Iacob: & in illa Noe per sem Cham & Iaphet: de qua Theologi debent depingere arborem suem. Nec sequitur quod non plus attineat ille propter quem intensiue, sed non plus extensiue, sicut frater ex vtraque parte plus attinet intensiue quam frater ex altero tantum, non autem extensiue.

Tertia conclusio est de regulis Canonistarum quae sunt quinque.

Prima regula, quod per addita personae per carnis propagationem, addit gradum in linea ascendente & descendente: sed non mutat genus, secus in linea transuer sali secundum Canones, vt visum est. secunda regula est. Quotquot sunt personae computatis mediis & extremis vna dempta: tot sunt gradus in linea ascendentium & descendentium, & hoc patet ex praedictis. Tertia regula est. Quod personae aequaliter distantes a communi stipite toto gradu distat inter se, quoto quilibet ab illo, sicut dictum est. Quarta regula est. Quod in transuersalibus inaequa liter distantibus a coni stipite: quoto gradu remotior distat a stipite, toto gradu distant inter se. Quinta regula est. Quod quoto gradu aliquis distat a coni stipite: toto gradu distat ab omni ab illo stipite descendente vsque ad aequa liter distantem: sed a plus distante plus distat: quia tantum quam tum ille per quartam regulam. Omnes istae regulae expositae sunt & tactae in prima conclusione.

Quantum ad tertium de prohibitione, sunt tres conclusiones.

Prima de iure naturali, quod consanguinitas secundum lincam rectum ascendentium & descendentu impedit matrimonium, sed plus filij cum patre, quam filiae cum matre propter reuerentiam. Ex quo videtur quod in linea recta in infinitum prohibeatur matrimonium a Deo: vt si Adam hodie viueret non inueniret vxorem secundum Legistas: vnde Enoch rediens temporibus Antichristi non poterit ducere vxorem: quia omnes descendi mus ab eo sicut a Noe, quia omnis generatio Caym dlluuio periit. Ratio autem huius est, quia maior reuerentia debetur parentibus remotis quam propinquis: vnde vulgo pater non vocatur dominus, sed auus o diu viuit: & licet sit maior propinquitas: tamen maior reuerentia quae plus attenditur in illis. Nam cum filia fratris potest secundum leges contrahi, non cum amita quae tamen non est propinquior: item cum natura non redeat ad idem numero requireretur etiam quod mater distaret a filio multis gradibus, quia multis distas a stipite & a marito: vnde fuit incestus Loth cum filiabus. Nam & bruta hoc abhorrent, in aliis autem gradibus lineae transuersalis concedebatur, vt fratris cum sorore.

secunda conclusio est do prohibitione iuris diuini, qua prohibentur plures personae, puta simul naturali foedere commorantes quae numerant Leui. 18. & sunt. 12. mater, nouerca, soror, neptis, matertera, vxor patrui, nurus, vxor fratris non praemortui sine liberis, priuigna, filia priuigni vel priuignae, soror vxoris, quae in lege naturae permittebatur: vt patuit in Lya & Rachel copulatis Iacob. Huius rationem Doctores assignant, quia matrimonium ordinatur ad repressionem concupiscentiae, sed concupiscentia non reprimitur: sed potius augetur si inter illas personas quas contingat in efdem domo conuersari esset concessa copula matrimonialis: quare lex diuina rationabiliter prohibet talem copulam.

sed contra hanc rationem quidam arguunt, quia matrimonium non ordi- natur ad repressionem concupiscentiae, nisi quatenus per actum matrimonijsatisfacit ei, vt non incitet vel minus incitet ad illicitam corruptelam: sed hoc modo aeque reprimitur concupiscentia per matrimonium contractum inter quosdam extraneos. ergo &c.

Item nihil est dictum quod augeretur concupiscentia si carnalis copula esset licita inter personas quae consueuerunt in eandem domo manere: quia per omne matrimonium obligantur coniuges ad simul manendum, etiam qui alias non commanerent: si autem commanere simul est augmentum concupiscentiae, sequeretur quod per omne matrimonium augeretur concupiscentia.

sed hoc non obstante videtur bona illa ratio, quia cum electio non sit nisi quid possibilium: eo ipso quod aliquid concupiscibile fit impossibile minuitur concupiscentia, vel tollitur: vnde quamdiu cohabitantium virorum & mulierum posset es se matrimonium, concupiscentia non haberet frenum, sed postquam matrimonium fit impossibile cessat concupiscentia.

Tertia conclusio est de prohibitione iuris positiui Canonici, quia de illa iuris ciuilis nihil ad propositum cum circa sacramenta la ici nihil possint: ergo iure nouo prohibitum est matrimonium in quarto gradu & infra: in quinto autem & vltra permissum in linea transuersalium, de consang. & affi. Non debet. Et hoc solum potest dispensare Papa non alius: quia non est permissum episcopis, sicut in aliis. Eius enim est dispensare in iure qui est supra ius, vel cui est commissum a lure: vnde in gradu legis naturae vel diuinae prohibito so Ius Deus dispensare potest, vel cui inspirauit: qui tamen non legitur dispensasse cum quoquam. Papa autem in his quae sunt iuris positiui: puta in quarto gaadu & in tertio: imo etiam in secundo quandoque: puta collateralium aequaliter: sicut quod contrahant duorum fratrum filij quod lege Moysi & iure ciuili est permissum: tamen Greg. dicit. Experimento didicimus talem sobolem non posse succrescere: sed frequenter primogeniti moriuntur: nec est sufficiens causa dispensationis augmentatio matrimonij, sed pax vel concordia vel aliquid hmoi.

sed contra, Thamar dixit fratri suo: Pete me a patre meo, & dabit me tibi: ergo Dauid potuit dispen sare. solutio, forte Dauid fuit eius nutritius non pater naturalis, vel hoc dicens Thamar errabat.

Notandum tamen, quod frater patris. i. patruus est quasi alter pater: & similiter fratres aui, proaui, abaui, & sic in infinitum: quia omnes parenti loco sunt quibus paterna reuerentia exhibet: quae repugnat societati maritali. Vnde quia propter hanc rationem in linea ascendentium & descendentium in infinitum nuptiae prohibentur: inde est quod inter quemcunque inferiorem & superiorem, cui vt pri naturaliter honor defertur: puta quia frater patris, aui, proaui, abaui, & sic in infinitum, non potest contrahi.

Est tamen dubium vtrum Papa posset dispensare in gradu lege diuina, non naturali prohibito. Et siquidem prohibitio legis Mosaycae esset pure iudicialis non moralis, hodie non ligaret, nisi quantum est iure Canonico renouata, & sic in omnibus illis gradibus Papa posset dispensare. sed fere omnes gradus lege diuina prohibiti, vident prohibiti ratione naturali: quia omnes illas personas cohabitantes est amicitia naturalis sine alio foedere: vnde quia natura nihil facit frustra, vbi sunt mulieres aliae ex quibus potest esse generatio, sicut ex istis: frustra matrimonium fit cum istis, quod non est necesse, nec propter generationem, nec ppter amicitiam: vnde probabilius est: quod Papa non possit dispensare in illis. Et secum dum hoc diceret, quod ante legem scriptam erat dispensatum a Deo vt cum eis contraheret, excepto primo gradu ascendentium & descendentium. Vnde Adam inspiratus dicendo, Relinquet homo patrem & matrem: caeteras personas videtur permisisse, quae etiam iure naturali erant prohibitae, sicut frater & soror de quibus dicitur. C. de episcopis. & cle. l. Cum qui probabilem. quod in his personis nihil saeui cri minis foedus naturale suspicari permittit: vnde possunt cohabitare clericis.

Ad primum argumentum dicendum, quod quamuis similitudo propinquitatis valeat ad coniunctionem: non tamen ad omnem modum coniunctionis. Melius nanque coniungit forma materiae, quam materia materiae, & forma formae: sic similitudo propinquior quamuis valeat ad coniunctionem naturalis amicitiae, non tamen ad coniunctio nem matrimonialem ad quam debet amicitia ad extrane os dilatari.

Ad secundum dicendum, quod Eua non attinebat Adae in aliquo gradu consanguinitatis, quia non fuit formata ex eo per viam generationis, sed miraculose: per quem modum potuit de costa formari equus vel mulus, sicut Eua: & non est simile de ea & aliis propinquis secundum gradum consanguinitatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1