Quaestio 1
Quaestio 1
utrum claues sint in Ecclesia
CIRCA decimamnonam distinctionem quaeruntur quatuor. Primo vtrum claues sint in Ecclesia. secundo, quantum ad ministros vtrum qui libet possit absoluere quemlibet, a quolibet & vbilibet. Tertio, de correctione fraterna vtru cadat sub praecepto. Quarto, de denunciatione vtrum debeat eam praecedere secreta admonitio.
Primo ergo, quaeritur de clauibus, vtrum sint in Ecclesia: vt videtur qui non: quia quod a Christo retentum est, non est alij concessum. sed Christus claues retinuit: secundum Apo. Qui habet clauem Da uid: qui aperit & nemo claudit: ergo, &c.
Respondeo. circa hanc quaestionem tria sunt videnda. Primo de clauibus. scdo de effectu eorum quo ad culpam. Tertio, quo ad poenam.
Quantum ad primum sunt tres distinctiones. Prima. quod est clauis auctoritatis, & excellentiae, & ministerij: quia cum clauis regni coelorum sit potestas aperiendi coelum, Deus qui solum potest principaliter peccatam remittere, quibus coelum clauditur: & gratiam infundere, qua aperitur: habet clauem auctoritatis. scdo, Christus secundum quod homo qui merito passionis aperuit tollens impedimentum naturae, quod nullus purus homo tollere pouit: habet clauem excellentiae. sed sacerdotes qui dispensatiue agunt amotionem obstaculi siue necessitatis. i. peccati & aptionem. i. collationem grae, habēt clauem ministerij. Quaelibet autem dicitur clauis regni coelorum non inferorum: quia a fine denominatur res. Quia ergo ista clauis est finaliter ad aperiendum coelum: sed ad claudendum infernum prius: ideo plus dicitur coeli quam iferni. Alia causa est: quia a digniri denominatur res, sicut Augu. librum suum de ciuitateDei vocauit: lices agat de ciuitate Diaboli, tanquam a digniori.
secunda distictio est: quod est clauis iurisditionis & clanis ordinis. sicut enim erant sctam, & sctam sanctorum: nec erat ingressus in sctansctorum: nisi per sctam: quia non erat aliquod ostium retro: & per consequens clauis sanctorum mediata erat: & clauis sancti sanctorum immediata: sic non est ingressus in coelum: nisi per ecclesiam militantem: extra quam non est salus, sicut nec extra archam Noe. de sum. tri. c. 1. 6. Vna. Per excommunicationem autem homo fit extra ecclesiam militantem: &per absolutionem intra. Vnde clauis iurisditionis a qua haec procedunt, est elauis regni coelorum mediate: non immediate. Vnde forte iste duae claues ordinis & iurisditionis differunt re aliter: quia licet clauis iurisditionis non sit aliquid reale: tamen clauis ordinis est aliquid reale & indelebile, & clauem ordinis habet omnis sacerdos & episcopus: siue habeat sub ditum siue non. si autem non habet subditum, tunc est clauis ordinis sine claue iurisditionis: quia relatiue dicitur Dominus ad seruum. Vnde non est potestas iurisditionis: nisi sit obedientia subiectionis, & econuerso. non sacerdos curatus confirmatus in episcopum. & officialis habent clauem iurisditionis: & nulla ordinis.
Tertia distinctio est, quod clanis ordinis est duplex. scilicet scientiae & potentiae: quia quamuis in naturalibus distinguatur potentia directiua, &factiua, & executiua: sicut sensus vel ratio & vis motiua, vel executiua: tamen in artificialibus ars quae est directiua, dicitur esse factiua & executiua. Vnde ars vocatur potentia. 19. metaphysicae. Et ita est vnus character sacerdotalis: qui est potentia discernendi: & potentia ligandi & soluendi vna potentia per essentiam: sed duplex vel triplex per efficaciam. Quod patet per aliud simile: quia licet in commistionibus & spiritualibus ordinationibus aliquando ad vnum pertineat cognitio: ad alium pronunciatio & executio, sicut committuntur causae ad examinandum retenta diffinitiua: & in accusatione episcoporum retinet Papa depositionem: tamen iu re coni eiusdem potestatis ordinariae est, discernere & ludicare: ideo, &c. Et ideo sicut in corporalibus estqui habes luris peritiam & non iudicandi potestatem: & hoc non est peccatum, & econuerso: qui habet iudicandi potestatem: sed no- peritiam: & hic cum suo demerito: quia suscepit id ad quod idoneus non fuit: sic & hic. Omnis sacerdos habet clauem scientiae, sicut & potentiae. i. auctoritatem discernendi, sicut potestatem ligandi & soluendi: licet multi non habeant scientiam debitam. Et econuerso. multi non sacerdotes habent scientiam qui non habent auctoritatem, vel potestatem discernendi. secundi quidem sine peccato: sed primi cum peccato suo si procurarunt: alias si inuiti excusati sunt, si impedimentum proposuerunt nec sunt auditi. Munus enim iudicandi: necessarium est, & potest homo compelli ad officium iudicandi & ad praelationem: & tunc non peccat, sicut in religionibus fieri consueuit. Et quod dicit Greg. quod si indignus est: non debet obedire: & dignus vix debet obedire: intelligendum est de illo qui habet defectum qui est iuris, vt irregularitas: & tunc non debet obedire, nisi ab eo per dispensationem amoueatur. Alias tenetur obedire. Alioqui quilibet bonus qui reputas se indignum refugeret: & sic soli indigni promouerentur. Qui ergo non coactus sponte accipit potestatem, non habens sufficientem scientiam peccat: sed inuitus & coactus non accipit, sed suscipit non peccat. Vnde sine peccato ab inscio haberi vel suscipi potest: sed accipi non potest.
Quam tum ad secundum. scilicet de effectu clauium: quo ad remistionem culpae est sciendum. Primo. quod macula animae nihil est aliud quam priuatio gratiae: & remistio quo ad maculam: non est nisi restitutio gratiae per poenitentiam. sicut macula lunae est priuatio lucis: & pulchrificatio est eius illuminatio. Et haec eadem est remissio: quo ad culpam: quae culpa est defectus quidam voluntarius, sed omnis priuatio gratiae est defectus quidam voluntarius sine voluntate personae vt in mortali actuali: sine voluntate naturae vt in originali: ideo. &c.
secundo est sciendum. quod quicumque remittitur culpa mortalis remittitur, poena aeternalis: quia cui homo remittit offensam recipiens ad amicitiam remittit mortem, quia nullus vult mortem amici: sed non oportet quod omne aliud remittat. si ergo Deus culpam remittit & poenam aeternam.
Tertio. est notandum quomodo claues extendant se ad remissionem culpae: & quidem sicut omnis actus virtuosus disponit ad virtutem si absit, vel auget si adsit: sic & hic omne sacramentum agit vel auget quod signat de sacra vnc. c. 1. Vnde cum absolutio significet remisiionem culpae, quanto expressius potest ad eam disponit si non adest: vt in attrito: vel si adest disponit ad eius augmentum, idest gratiae & remissionis poenae.
Quantum ad tertium: quantum ad remissionem poenae, quomodo se extendat est sciendum. Primo. quod Deus remittendo culpam, Deus com mutat poenam aeternam in temporalem: & ideo vis clauium non aliter valet ad remisslonem poenae aeterne: quam disponendo ad remissionem culpae.
secundo. quod valet ad remissionem poenae temporalis secundum maiorem & minorem contritionem confitentis, & erubescentiam, & hulusmodi: quia actus actiuorum sunt in patiente & bene disposito. Potest tamen esse tam frequens confessio, quod vis clauium deleret omnem poenam debitam: & tunc non fleret nisi argumentum gratiae: sicut quando per multos actus temperantiae remittitur actus intemperantiae, si prius inerat tandem ex toto corrumpitur. Ex tunc autem illi boni actus licet non possint minuere id quod totaliter est cor ruptum: possunt tamen augmentare habitum temperantiae: & facius & sic est hic.
On this page