Quaestio 5
Quaestio 5
utrum confessio dimidiata iterari debeat
QVAERITVR quinto, vtrum confessio dimidiata iterari debeat. Et videtur quod non: quia non est necesse vt quod se mel confessi sumus iterum confiteamur: de poenitentia dist. j. c. Mensuram. 6. Non ita: sed dimidias confessionem curato & epo rite confitentur, in casu in quo curatus non potest eum absoluere de omnibus, nec epraes vult nisi de suis, quia non tenetur confiteri illi, qui non vult vel non potest eum absoluere. ergo. &c.
Contra, quia videtur quod etiam rite non facta, non debeat iterari. Non enim rite fit illi qui non potest absoluere, sed confessus tali, qui propter occultum impedimentum non potuit absoluere, non tenetur iterum confiteri, quia non iudicabit Deus bis in idipsum: ideo. &c.
Respondeo: circa quaestionem sunt videnda tria. Primo de integritate & dimidiatione absolutionis in casu quo quaeritur. secundo de integritate confessionis. Tertio de iteratione confessionis in generali.
CIRCA primum sunt quin que modi dicendi. Primus est, quod confitens debet dicere omnia peccata sua sacerdoti: & ille ipsum non absolutum debet remittere ad superiorem, qui debet eum iterato de omnibus audire & absoluere, vel committere inferiori, quod absoluat de omnibus, & sic tota confessio fit vni, & tota absolatio est ab vno. sed dicendum, quod iste modus si fieret, recte fieret, sed non fit. Ecclesia enim obseruat quod inferior audiens totam confessionem absoluat eum de casibus quibus potest. superior autem ad quem remittitur, audit solum articulum pertinentem ad se, & de illo absoluit.
Praeterea de qua re iudex cognoscit, de ea sententiare debet, non committere. Prius enim auditur quis quam eius absolutio committatur. Et frustra fit ei confessio, a quo non speratur absolutio. Item nemo cogitur bis idem peccatum confiteri. sed ad hoc diceretur, quod verum est simpliciter & per se, sed per accidens potest contingere. Nam si primo confiteretur superiori, non oporteret postea alteri confiteri: cum ille de omnibus possit absoluere. Nec videtur quod debeat remittere post confessionem non absolutum, sed absoluendum, quia sic cogit bis eum idem confiteri, cum non possit ipsius peccatum scribere, secundum quosdam, quamuis poenitentarij contrarium faciant. Et qui statim potest dare beneficium non debet differre, nec ad alium mittere. sed si aliquis confitetur illi qui non potest eum absoluere, tunc per accidens est quod teneatur iterum confiteri potenti absoluere, vt absoluatur. secundus modus dicendi est, quod inferior audit totam confessionem: & de omnibus absoluit, remittit tamen eum ad superiorem, non quidem absoluendum a peccato, sed vt absoluatur ab obligatione praecepti, quo tenetur se praesentare superiori: cui reseruatur cognitio talium peccatorum.
sed istud minus valet: quia Ecclesia non potest praecipere, quod rite confessus & absolutus iterato eadem confiteatur: tum quia secundum istum modum sufficeret peccatori venire ad epraem, & dicere ei peccatum suum & statim recedere, non expectata absolutione, cum iam sit ab omnibus absolutus. Hoc enim faciendo impleuit praeceptum: istud autem est ridiculum, nec obseruatur ab Ecclesia. superior enim & confessionem audit, & sacramentaliter absoluit & imponit poenitentiam. sed ad hoc posset dici, quod verum est simpliciter & per se, quod Ecclesia non potest eum cogere & arctare ad confitendum bis idipsum, quia non potest mutare sacramenta quo ad necessitatem, quod. scilicet faciat sacramentum necessitatis in tota Ecclesia id quod est voluntatis, sicut nec econuerso potest facere baptismum & poenitentiam, quae sunt necessitatis, quod siut solum voluntatis quamuis sit dissimile, quia Papa non potest contra praeceptum Dei, sed potest praeter praecepta Dei facere noua praecepta. Dico autem specialiter: quia si necessitas Ecclesiae requirat, potest aliquem cogere ad matrimonium: puta filiam regis aut filium, vel ad ordinem suscipiendum aut confirmationem. sed in generali hoc statuere, quod omnes contraherent & nullus contineret, vel quodoens suscipe rent sacros ordines & nullus contraheret non videtur. Nec obstat quod statuit, quod omnes semel in anno communicent in Pascha: quia vel illud semel, necesse erat in vita, sicut in poenitentia. sicut enim dicitur, nisi poenitentiam egeritis omnes simul peribitis: sic nisi manducaueritis carnem filij hominis. &c. Vel hoc non est mutare aliud in sacramento: quia essentia illius non consistit in vsu, sicut in alijs. Potest etiam facere, quod conferre sacramentum sit in praecepto etiam necessitatis, quod suscipere est voluntatis: quia curatus & episcopus tenetur ex statuto Ecclesiae & Christi dicentis: Pasce oues meas: ministrare subditis Ecclosiastica sacramenta. sed susceptio sacramenti fit eius essentia, tunc susceptionem necessariam facere voluntariam vel econuerso: esset mutare institutionem sacramenti & finem, quia propter suscipientem est sacramentum, non propter dantem. Licet ergo simplici ter & per se Ecclesia non possit statuere, vt secunda confessio quae de se est voluntaria sit necessaria, tamen per accidens & secundum quid potest vt videtur, statuendo. scilicet quod nullus possit absoluere a tali peccato simpliciter, nisi talis superior. Inferior tamen possit absoluere a culpa sub tali pacto, quod remittat ad superiorem pro absolutione a culpa & poena. Et tunc si ille qui inferiori confitetur, recipit absolutionem ab illo sibi exponente, quod non potest eum absoluere nisi sic, quod vadat ad superiorem iterum confessurus, eo ipse sponte se obligat ad iterum confitendum, ex quo sub tali pacto recipit absolutionem. Iste igitur modus non est conueniens: no quia Ecclesia hoc non possit statuere, sed quia secundum communem ritum hoc non seruat, & etiam quia frustra audiret: ex quo absoluere non possunt.
Tertius modus dicendi est, quod non obstante quod inferior absoluat de casibus pertinentibus ad ipsum, & superior de casu pertinente ad se, est tamen vna absolutio, quia quilibet eorum absoluit vt minister Dei qui est vnus: licet ministri sint plures.
sed istud non valet, quia sicut minister non absoluit ni si in vice Dei, sic non fitei confessio, nisi vt ministro Dei. si ergo absolutio quae fit a pluribus ministris est vna, propter vnitatem Dei cuius ministri sunt, eodem modo confessio facta pluribus erit vna & sufficiens. sed ad hoc possetdici: quod quia homo non potest conuerti ad Deum pro parte, & pro parte auerti a Deo, quantum in se est debet facere quod ad Deum conuertatur integre. sed quando non est in eo defectus excusatur. Vnde sicut non tenetur confiteri integre nisi de quibus recolit: sic cum confessio sit propter absolutionem, non tenetur confitenri integre, nisi illi qui integre absoluere potest. Item non tenetur dimittere illum, qui potest de quibusdam & est suus ordinarius, propter illum a quo potest absolui de omnibus: quia non est culpa sua quod inferior non posset de omnibus. Vnde sufficit quod inferiori confiteatur de illis, de quibus potest absolui, & absoluatur: & de reliquis superiori & absoluai. Absurdum enim est, quod teneatur confiteri illi de vno peccato, de quo ille non potest eum absoluere. Et rursum absurdum est, quod non possit confiteri illi, qui potest eum absoluere: & inquantum potest. Et sic vtrumque dimidiabit licite.
Quartus modus dicendi est, quod cum per peccatum homo delinquat in Deum & Ecclesiam, ideo indiget reconciliatione quantum ad vtrumque. Quantum ergo ad reconciliationem quae fit Deo, confessio est facienda vni integraliter, & ille de omnibus absoluit eum, & Deo reconciliat. sed quantum ad reconciliationem quae fit Ecclesiae, plures possunt eum diuisim reconciliare: vnus de vno, alius de alio: prout placet Ecclesiae ordi nare.
sed istud posset sustineri, si appareret quali- ter per peccatum occultum aliter delinquatur in Deum, aliter in Ecclesiam: quia tunc probabile esset, quod aliter reconciliaretur peccator Deo, aliter Ecclesiae. sed non apparet qualiter peccatum occultum aliter sit contra Deum, aliter contra Ecclesiam: licet de peccato notorio posset hoc dici ratione scandali: quod forte etiam non est verum, quia etiam ratione scam dali est contra Deum. Eadem ergo est reconciliatio qua quis re conciliatur Deo & Ecclesiae: quia persacramentalem absolutionem: circa quam Ecclesia non habet aliquid immutare, cuiuscunque talis reconciliatio fiat.
Posset tamen dici, quod debet illi cul primo confitetur, dicere simul omnia peccata mortalia, & ille debet eum absoluere quantum potest. Pro his autem de quibus non potest, debet eum remittere ad superiorem, qui de illis audiat & absoluat: vel committat. Vbi sic est distiguendum: & iste est quintus modus dicendi: quia aut omnia sunt venialia, aut omnia mortalia, aut quaedam mortalia, quaedam venialia. In primo casu potest absolutio dimidiari indifferenter a superiore & inferiore: quia horum remissio non habet connexionem: nec quo ad contritionem, nec quo ad confessionem, nec per consequens absolutionem. quando autem sunt retenta mortalia & non retenta venialia: constat per idem, quod superior potest absoluere de mortalibus, sine hoc quod absoluat de venialibus, quia mortale potest remitti non remisso veniali. Econtrario aunt remitti non potest veniale sine mortali: sicut nec vnum mortale sine alio mortali: vnde tunc est idem quod in secundo casu: quando omnia sunt mortalia. Et quidem Ecclesia Romana sic vtitur. Absoluit a maioribus mortalibus, remittens pro minoribus absoluendum, & ideo supponendum, quod ita potest fieri: quo supposito pari ratione potest fieri ecouerso: quia de mortalibus non minus potest remitti maius sine minori quam econuerso. Propter quod qua ratioe superior potest absoluere de retentis, non absoluendo de concessis: eadem ratione inferior econuerso de concessis tantum: quia ex quo iste est absolutus quo ad Deum, vt supponitur ex contritione quam ostendit, id quod est ex parte Ecclesiae: potest dimidiari in foro poenitentiali: sicut in foro iudiciali potest quis absolui ab vno iudice ab vna sententia, & ab alio ab alia: imo etiam si non esset contritus, sed attritus idem est: quia dispositio ad gratiam potest dimidiari. Et sicut in dispositione actuali quae est per actum liberi arbitrij, quo debet in speciali de omnibus conteri: multi actus concurrunt: ex quibus contritio generalis sequens fit dispositio perfecta ad gratiam: sic ex confessionibus facti diuersis causatur dispositio ornatus perfecta ad gratiam & sicut quando aliquis inungitur diuersae sunt vnctiones: quarum quaelibet habet separatam formam & separatam materiam, & omnes sunt necessariae, & omnibus perfectis tunc ex vi sacramenti sequitur effectus & non ante. Et idem esset si casus mortis primi ministri cogeret ministros multipli cari, sic & hic, quia absolutio respectu Ecclesiae potest dimidiari: & dispositio respectu Dei. Inde est quod vi clauium quando completa est vltima absolutio, tunc sequit effectus & non an te. Et non est dubium quod superior potest de omnibus absoluere: vel de omnibus absoluendum remittere. Et licet de potentia absoluta posset committere maiora sine minoribus: non tum de potentia ordinata, quia si poenitentiarius episcopi posset absoluere solum de epalibus, quicumque iret ad eum notaret se eo ipso de illis: cum de alijs non possit absoluere. Propter quod si modo legatus reuocauit illam clausulam concilij Compendieum. qua prohibetur praelatis committere fratribus nisi maiora crimina. Potest igitur absoluere superior de omnibus, si tamen omnia velit audire, aliter non. Inferior autem non, quia sicut si absolueret de excommunicatione a superiore retenta, nihil ageret: sic etiam de peccato, quia a non suo iudice lata sententia non tenet, in eo in quo est non suus iudex, licet teneat in alijs, vt si ab ordinario est appellatum in vna causa, remanet iudex in alijs: non in illa propter quod sententia sua super illa non tenet. Ita est hic. sed vtile per inutile non vi- tiatur in illis, quae recipiunt diuisionem. Vnde si absoluit ab omnibus, valet absolutio in casibus suis: nec plus debet ad eum redire, sed non in alijs. sed si casus reseruatus est maioris excommunicationis vel minoris, nullo modo potest ante absolui, quam fuerit remissus absolutus: quia non est capax sacramentorum, sed dato quod homo iste de quo est positus casus, non posset absolui ab inferiore ab omnibus, nec superior vellet de omnibus, tenetur tamen vni dicere omnia: quia licet inferior tunc non possit absoluere ab omnibus, post remissionem tamem potest ab omnibus absoluere, siue ille superior absoluerit siue non, siue sit ordinarius siue eius vicarius. Non qui iste possit committere, sed quia talis est intentio retinentium sibi casus, quod postquam mandatum superiorum receperint, ex tunc nihil retinent: quia ex tunc nolunt istum ad se redire quem remittunt. Et iterum decretalis dicit omnia sacerdoti, non sacerdotibus.
QVANTVM ad secundum de integritate confessionis sciendum, quod vna est conclusio omnium. scilicet quod confessio est integre facienda illi, qui vult aut potest audire & absoluere de oibus: & si non pro tunc, saltem pro tempore debito. i. post remissionem. Haec autem conclusio probatur tripliciter: primo a Thoma sic. sicut est in medicina corporali, sic in spirituali: quae est poenitentia, sed in illa sic est: quod oportet medicum non solum vnum morbum, sed totam cor poris dispositionem scire: pro eo quod vnus morbus aggrauatur ab alio, & quod prodest ad curationem vnius morbi, nocet alij: ergo similiter oportet quod sacerdos cognoscat omnia: quia ex quolibet aliud recipit grauitatem, & medicina quae valet ad vnum peccatum, posset esse incitatiua alterius.
sed quidam dicunt hanc rationem non necessario probare: quod necessarium sit omnia peccata simul confiteri vni & eidem. sed quod est valde congruum, quia secundum eam non est necesse omnia peccata simul confiteri: nisi ratione grauitatis: quam vnum sortitur ex alio: vel ratione medicinae quae prodest contra vnum, & non contra alium, sed ratione primi non oportet hoc ponere: quia circunstantiae aggrauantes non mutantes speciem, non sunt de necesiitate confessionis, sed vnum peccatum licet grauitatem ex alio recipiat, non tamen nouam speciem. Ergo propter hoc non est necessario facienda. Item nec propter secundum. scilicet propter medicinum: quia vel loquimur de medicina quae morbum expellit: vel quae praeseruat. Medicina aut quae expellit morbum vnius peccati, non est contraria medicinae alterius: quia eadem est expellens omne peccatum s. gratia. Item nec ratione medicinae praeseruatiuae, quia non est de ratione verae poenitentiae: quod homo ab ea non possit excidere: vt patuit supra. Nec est necessarium ad veram medicinam, quod exhibeantur omnia remedia contra recidiuum: patet ergo quod non est necessarium, nec propter medicinam expulsiuam, nec propter praeseruatiuam. Ideo. &c. Ideo ipraei ponunt ad hanc conclusionem rationem suam, quae talis est. Confessio respondet contritioi. sicut signum signato, quia ea quae sunt in voce, sunt signa passionum quae sunt in anima, & etiam per fimile: quia per contritionem fit mentalis confessio coram Deo sicut per confessionem vocalem fit manifestatio pctorum coram ministro: sed contritio non potest esse de vno pcto sine alio. Ergo nec confes.
sed dicendum ad hoc. Cum dicunt primo, quod circumstantiae si non mutantspeciem, non sunt &c. Dicendum quod non ideo circumstantia pertinet ad necessitatem confessibis: quia mutat speciem, sed quia est distinctum peccatum per se: vum si non mutaret, & eent distinctum peccatum numero: esset confitendum. sed ex hoc quod addit speciem nouam, sequitur quod differat substantialiter in genere maioris, quamuis sit idem numero in genere naturae. Quia igitur vnum peccatum ex hoc quod circumstat aliud: sic eum aggrauat, licet citra speciem, quod tamen remanet ab eo distinctum. Propter hoc. scilicet est confitendum: quia aggrauat & nihilominus manet distinctum in genere peccati mortalis.
sed propter hoc secundum veritatem non est ad hoc satisfactum: quia licet omne peccatum mortale distinctum distincte sit confitendum, tamen argumentum quaerit: quare non solum distincte, sed etiam simul de omnibus alijs in eadem confessione & eidem, cuius ratio si dicatur grauitas improbatum est. Et ideo dicendum est, quod Tho. in hac materia quae non est demonstrabilis: demonstrare non intendebat: sed probabiliter persuadere. Et ideo ratio probabilis est. Quod di citur de medicina expulsiua, verum est, quia siue sit contritio, siue gratia, siue confessio, siue absolutio, siue satisfactio: ista expellit per se omne peccatum: Non autem inducit per se ad aliquod peccatum, nisi forte per accidens: sicut homo de bono opere gloriatur inquantum huiusmodi. Nec de ista intendit Tho. sed de praeseruatiua: ꝗuis autem non sit de ratione verae poenitentiae non recidiuare: tamen de ratione verae poenitentiae est, quod homo sic poeniteat: qui sibi possit dari remedium ne recidiuet, vel ne habeat occasionem tantam recidiui sicut prius, sicut de ratione perfectae & verae medicinae est sic curare morbum, quod non remaneant vestigia & readducentia morbum. Item ad hoc quod medicus adhibeat medicinam perfectam: sic debet sibi morbus detegi, quod possit ei perfecta medicina adhiberi, siue adhibeatur siue non. Nihilominus apparet quod Tho. non intendit vniuersaliter demonstrare: quare confessio semper debet esse integra: quia licet ita sit in quibusdam peccatis contrarijs, non tamen omnia sunt contraria: imo aliquando peccator non habet aliquod peccatum alteri contrarium, sed simile: imo raro homo afficitur vitijs contrarijs. Et sic non deberet esse integra, nisi haberet vitia contraria. Item peccatum semel factum ex illo quod postea fit, nec alleuiatur nec aggrauatur, sed tunc solum vnum aggrauas aliud, quando circunstantia est alterius: licet status peccatoris aggrauetur ex multiplicatione peccatorum.
Ratio etiam secunda habet instantias, quia non oportet sic signum respondere significato, quod si signatum est integrum, quod signum sit integrum, quia facies integra potest repraesentari per spe culum fractum dimidiatum. Item in sacramento altaris res contenta & signata est vna & diuisa, & vna non separata ab alia. scilicet corpus & sanguis Christi, & in se & in sacramento. Cum sacramentum sit diuisum & separatum. i. species ipsae quae sont materia & verba vtriusque formae, & forma corporis significat diuisim corpus & materiam quae tamen vtrunque continet, & econuerso forma & materia sanguinis.
Praeterea satisfactio est signum contritionis, confessionis, & absolutionis: sed satisfactio potest dimidiari. Non sic autem quod ipse satisfaciat de vno peccato, pro alio autem nec nunc, nec alias intendat satisfacere, sed sic quod hodie facit poenitentiam iniunctam pro vno, & cras pro alio iniunctam, sicut quandoque iniungitur ab eodem absoluente poenitentia distincta pro distinctis peccatis, & quia vnus potest pro alio satisfacere, partem poenitentiae facere per se, aliam per alium: & vnam per indulgentias, aliam per elcemosynas, & huiusmodi & partem hic partem in purgatorio: ergo similiter potest dimidiari confessio, & absolutio. scilicet quod iste hodie confiteatur vnum cum pro posito confitendi cras aliud alij, & absoluitur nunc ab isto, cras ab alio.
Item minor potest interimi, quia si homo conteritur de omnibus in generali, postea vult de singulis in speciali conteri. Non oportet quod sit vna hora totum, nec etiam vno die ex quo habetur propositum de singulis conteri, de vno post aliud: antequam ad vltimam contritionem de vltimo venerit: ex solo bono proposito, Deus eum de omnibus absoluit. Et sic sacerdos antequam ille totum dixerit, ex quo tamen alias dicere proponit vt videtur: potest statim absoluere se Deo conformando. Nam non est dubium, quod confessio dimidiari potest eidem: sic tamen quod absolutio non recipiat quousque totum sit confessus, sicut in illis qui multis diebus generalem confessionem continuant. sed quantum ad propositum verum est, quod confessor non potest se conformare Deo, quia si absoluit a dictis & non a scienter retentis Deus hoc non facit, sed ab omni, vel a nullo mortali. si autem absoluit a re tentis non oblitis nec dictis: hoc non potest: quia non sunt materia nisi confessa specialiter, & oblita confessa generaliter. Ergo. &c.
Item probatio sua circularis est: quia in quaestione de contritione probauit de omnibus mortalibus simul conteri & sigillatim: quia sic est de ipsis confitendum. Et modo econuerso probat confessionem debere esse integram per integritatem contritionis. Et sic vtrobiqueest petitio principij.
Et ideo potest esse tertia ratio ad eandem conclusionem talis. Confessor debet se conformare Deo quantum commode potest: Deus autem non absoluit nisi ab omnibus: ergo nec iste debet nisi ab omnibus, sed non potest nisi a confessis vel oblitis, quae habentur pro confessis, per generalem confessionem: ergo omnia debent omnia confiteri. Dico autem si potest, quia quando non praet ab omnibus absoluere, tunc non praet se conforma re Deo, & excusatur vt inferior, qui tantum absoluit a casib suis. superior vero non potest commode ab omnibus, quia non potest nisi audiat, & non potest audire omnia omnium ad se confluentium de tota dicc. forte vno die vel septimana poenosa. Grauarentur etiam homines bis omnia dicendo. Ideo. &c.
QVANTVM ad tertium de iteratione confessionis sciendum, quod confessio in generali potest iterari, sed non est necesse nisi in quatuor casibus. Primo quando propter defectum manifestum absoluentis fuit absolutio nulla, siue quia non potuit absoluere aliquo modo, vel quia non sacerdos, vel quia non proprius: aut quia non potuit in parte & in parte potuit, & tunc pro parte qua non est absolutus tenetur iterum confiteri, quia tenetur totam absolutionem recipere: vnde quamuis sit liberatus a confessione directe: non tamen indirecte, quia non potest absolui, nisi confiteatur.
secundus casus est, quando non potest absolui propter defectum suum, vt quia excommunicatus maiori excommunicatione vel minori, nisi quod in hoc casu & in alijs si confiteretur eidem, non oporteret iterari peccata explicite, sed solum implicite: dicendo peccaui in illis quae vobis alias dixi: sicut si nulla fuisset absolutio de facto. Et dilata absolutio per multos dies impartiri potest: etiam si iste oblitus fuerit: dum tamen prius poenitentiatum innotuerit, quia si non taxasset poe nitentiam tunc oporteret sibi ad memoriam reducere, vt moderaretur iuste propter quod remittens ad epraem si non absoluat, debet poenitetiato innotescere, quod post reditum absoluens iniunget, dicens facias quod tibi dixi, quia ligare non debet antequam soluere. Ita in proposito.
Tertius casus est quando aliquod mortale scienter per hypocrisim caelauit: tunc debet iterum confiteri, nisi forte eid em confi teretur: quia tunc sufficit illud caelatum dicere explicite: & alia repetere implicite, sicut in primis casibus, nisi quod primus videtur dubitabilior alijs, quia confessio coram non suo iudice facta non tenet. Vnde cum ille esset non suus iudex in primo casu saltem in hoc: ideo confessio nulla, nec per consequens ex illa praet procedi ab illo postea facto iudice. de iudicijs. At si clerici. Et dicendum, quod si aliquis confiteatur coram suo iudice esse verum, illud quod coram non suo iudice confessus fuit de quo constat: ex ista noua confessione condemnari potest, ac si de nouo explicite confessus fuisset. Et sic est hic.
Quartus casus est, quando dedit poenitentiam obliuioni. Tunc em tenetur poeniten tiam sibi impositam complere, & non potest nisi sciat eam. Et ideo tenetur confiteri, vt sciat sibi imponendam, & sic impleat loco illius: quia sicut votum quod impleri non potest, potest & debet mutari in votum possibile: sic & poenitentia impossibilis: quia oblita debet mutari in possibilem, quod non potest fieri iuste, nec aequaliter nisi peccata dicatur. Multis tamen videtur, quod non tenetur confiteri peccata, quia & forte dedit omnia vel partem obliuioni sicut & poenitentiam. Nec tenetur ad aliquam poenitentiam, nisi ad sibi impositam, a qua propter impossibilitatem ex ignorantia excusatur vel liberatur. Vnde cum homo non teneatur ad confitendum nisi peccata non confessa, obliuionem & negligentiam poenitentiae habet confiteri de necessitate salutis: & nihil aliud.
On this page