Quaestio 3
Quaestio 3
utrum gratia, quae est in sacramento novae legis differat a gratia, quae est in virtutibus, et donis
TERTIO Quaeritur, vtrum gratia, quae est in sacramento novae legis differat a gratia, quae est in virtutibus, & donis. Et videtur, quod non. quia aut est gratia gratum faciens, & illa est vna, aut est gratis data, & illa potest esse sine gratia gratum faciente, sed gratia sacralis nullo modo. ergo &c.
CONTRA. B. di. Diuisiones gratiarum diuersis sacramentis sunt collatae: sed hoc non est de gratia gratum faciente, quae est vna in omnibus indiuisa. ergo &c.
REsPONDEO, communis opi. est, quod sunt idem, quod probatur quinque rationibus: quarum prima est ex comparatio- ne sanitatis spiritualis ad corporalem sic, quia sicut se habet sanitas per artem restituta ad sanitatem per naturam, sic gratia sacramentalis ad virtutes, quia sacramenta sunt, quaedam medicinae, sed illa est eadem. 7. Metha. ergo &c.
secunda est ex generali ammonitione mali sic. Per idem tollit malum, inquantum priuat bonum oppesitum, & inquantum ledit subiectum diminuendo habilitatem ad illud. vnde & visus miraculose restitutus, qui tollit caecitatem, & indispositionem, est vnus, & idem cum visu naturali, sed peccatum vnum, & idem est, quod tollit, siue priuat gratiam, & corrumpit potentiam animae per maculam. ergo eode:a tolletur formaliter quantum ad vtrunque.
Tertia sumitur ex gratia secundum, quod fluit ad defectus tollendos, & potentias perficiendas, sic eodem formaliter tollitur defectus potentiae, & perficitur potentia. Cum enim defectus potentiae dicat puram priuationem perfectionis, quae est imperfectio sola positione: habitus destruetur imperfecto, primo quidem ex parte materiae: secudo perficietur potentia, sicut eodem lumine pellitur tenebra, & illuminaturaer.
Quarta sumitur ex oppositione sic: Licet vni secundum diuersa opponantur plura, vt aequali maius, & minus. 10. Meta. Tamen vnius secundum idem vnum est oppositum. sed vnum est peccatum, quod habet inordinationem actus, & vulnerat potentias animae. ergo vna est vir tus, quae perficit habentem, & opus eius bonu reddit.
Quinta sumitur ex termino sic: Per idem recedit aliquid ab vno termino, & tendit ad oppositum, vt per leuitatem a centro sursum. Nec valet solutio, vt opponitur virtuti, & vt vulnerat, quia si oppositio ad virtutem esset formaliter per aliud, quam per vulnus: bene requireretur aliud, & aliud remedium, sicut in vulnerato, qui cum hoc habet febrem: requiritur duplex sanitas, sed quando vtrunq, est per idem, vtrunque tollitur per idem, verbi gratia: Aer est tenebrosus per absentiam luminosi, & interpositione opaci. Vnde requiritur lux formaliter pellens tenebram, & remouens opacum interpositum, quod causat inhabilitatem ad lucem. sed si sola absentia lucis causat tenebram, sola restitutio eius tollet tenebram, quantum ad omnem eius effectum. Et sic est in proposito, quia peccatum non corrumpit potentiam animae per habitu aliquem, vel priuationem differentes ab habitu, & priuatione oppositis virtuti. Et ideo sola virtus restituta sufficit quo ad vtrunque
NEC obstat, quod dicitur, quod sacramentalis gratia non erat in statu innocentiae necessaria, sed gratia virtutum tunc erat necessaria, & sic videt, quod non sint idem: nam licet gratia sacra mentorum, & virtutum sit vna: tamen fuit necessaria haec, & non illa in statu innocentiae inquantum huiusmodi, sed tamen id, quod est vtraque, fuit necessarium, sicut sanitas per medicinam restituta non est necessaria ei, qui nunquam fuit infirmus, est tamen necessaria infirmo, & tamen non differunt a naturali, nisi penes causam extrinsecam, & accidentalem.
Vel dicendum, quod gratia sacramentalis non fuit in statu innocentiae necessaria inquantum confertur per sacra menta, nec inquantum ordinatur ad sanandu, sed inquantum ordinatur ordinatur ad bene operandu, sic fuit necesaria. Nec obstat secundo id, qquod dicitur, quod non contritus recipit gratiam sacramentalem, si non fictus accedat, non contritus aute m non habeti vrtutem poenitentiae, nec per consequens alias virtutes, & sic videtur, quod non sint idem: nam licet nullus adultus recipiat gratiam sacramentalem, nisi non fictus: tamen non fictus potest carere gratia, & virtutibus, vt si sit attritus, & non contritus, nec tunc erit sine peccato, & gratia: imo erit in peccato mortali, sed virtute sacramenti attritio mutabitur in contritionem, & suscipiet gratiam virtutum, & sacramenti. sic enim dicit frater Tho. 4. sententiarum di. 6. q. 1. ar. 3. q. 1. in vlti. argu. In contrarium, quod sufficit attritio praecedens ad ex cludendum fictionem. si autem sit contritus, tunc suscipiet gratiam sacramentalem, non per infusionem nouae gratiae, sed per augmentu praeexistentis, sicut in illo, qui bis vere poenituit, & de eodem peccato. Nam in secunda susceptione sa crameti constat, quod nulla noua gratia sibi infunditur, sed sola praeexistens auget, quia nouiter infusa esset eiusdem rationis cum prima.
Nec valet quando tertio dicitur, quod virtutes sunt connexae, sed gratiae sacramentales non. ergo non sunt idem, quia non est simile. Nam virtutes habent connexionem, quia fluunt ab vna gratia, q sine cis esse non potest, sed sacra non fluunt a gratia, quae etiam sine eis esse potest.
Nec valet etiam, quod quarto consueuerit arguit, quia diuersorum effectuu sunt diuersae causae, sed effectus sacramentales sunt diuersi. ergo sunt a diuersis gratiis, & sic non vna.
Dicendum, quod diuersa sacramenta habent diuersos effectus, qui sunt characteres, vel ornatus, non autem gratiae. Vel dicendum, quod ad diuersitatem causarum formalium sequitur diuersitas effectus, non autem ad diuersitatem efficientium maxime instrumentalium. sicut enim vna est sanitas, q diuersis infirmitatibus tolli potest, & sic habet diuersis medicinis recuperari: ita vna est gratia, quae diuersis peccatis tollitur, & diuersacramentisreparatur.
sed singularis opinio Thomae est in contrarium. Et sic posset concordari. Quod enim in quarto dicit sacramenta non attingere ad gratiam, sed ad ornatum, verum est de gratia gratum faciente. Et quod dicit in vltima parte, quod attingunt ad gratiam verum est sacramentalem, quae differt a prima.
sed Tho. videt velle, quod ista gratia sacramentalis non solum differat a gratia gratum faciente, & virtutibus acquisitis, & infusis, & donis, sed etiam ab ipso ormatu, vel charactere, quia dicit, quod gratiae sacramentales fluunt a gratia, sicut & virtutes, & supponunt gratiam gratum facientem, quod non facit character, vel ornat. Et pro ista opi. est quia vnumquodq, sacramentum est introductum in speciale remedium contra specialem defectum, siue sit culpa, siue poena ex culpa derelicta, siue quodcumque aliud. Vnde cum effectus particularis reducatur in causam particularem, non vniuersalem immediatam, cum commune sit sacramentis no. le. conferre gratiam, & virtutes: speciale vero sit vnicuique supposita gratia remedium praebere contra specialem defectum, videtur, quod vnumquodque sacramentum habet specialem aliquem essectum contra suum proprium defectu. Et hoc patet in singulis, sicut poenitentia contra omne peccatum actuale, baptismus contra originale: matrimonium contra concupiscentiam, confirmatio contra timiditatem, & verecundiam. In confirmatione igitur audacia maior formaliter est per gratiam sacramentalem, & non solum per virtutem fortitudinis, quae maior datur in sacramento, quod plus contert de gratia: sicut in eucharistia, & ordine. Et similiter in eucharistia maior temperantia infunditur, quam in matrimonio, sed in matrimonio specialis gratia sacramentalis datur, vt sciat vnusquisq, suum vas possidere. ergo in confirmatione est aliquod robur, quod est gratia gratis data, suppouens tamen gratiam gratu facientem, & similiter in matrimonio. In ordine autem datur specialis gratia exequendi suum officium, & sic de aliis.
si dicatur, quod per vnum sacramentum, plenius habetur effectus alterius specialis, sicut per baptismum actualia plenius remittuntur, quam per poenitentiam. ergo a simili non est inconueniens per aliud sacramentum: plus mederi concupiscentiam quam per matrimonium, & sic de aliis, non valet, quia illud est per accidens, istud autem est per se. scilicet collatio virtutum, & augmentum in eucharistia. Vnde si specialia remedia in aliis sacramentis essent per se ex gratia gratum faciente, & virtutibus per se, & non per accidens eucharistia plus remediaret ad omnia, quam caetera, & sic superfluerent.
Ad quinque autem rationes pro alia opi. quae sunt contra istam est similiter respondendum per, interptationem eius, quod supponitur, quia in omni sacramento datur remedium contra diuersum defectum, cui non subuenitur per gratiam gratum facientem per se, & immediate, nec per eius augmen tum, cum se compatiantur, sicut licet per gratiam gratum facientem tollatur culpa, & macula mortalis, & poena aeterna, quia ista non possunt simul stare: tamen nec culpa venialis, nec poena temporalis, nec verecundia, nec concupiscentia, nec multi alij defectus inclinantes ad peccatum, qui stant cum ea, etiam intensa per eam tollunt, quia nihil corrumpitur, nisi a suo contrario. ergo est alia gratia contraria istis, per quam tolluntur, vel remittuntur.
Vtrum autem ex vno sacramento iterato profluat vna gratia tantum specie, an diuerse dubium est. Et potest dici probabiliter, quod quando deffectus est vnius speciei, tunc est vna: sicut in matrimonio, & similibus, sed quando defectus licet sit vnius generis, est tamen differens specie, tunc forte gratiae differunt specie: sicut in sacramento poenitentiae, de eodem peccato, numero, vel specie bis confitens gratiam eandem, vel augmentu reciperet de diuersis diuersam. Vel forte, sicut vna virtus poenitentiae est de omnibus, sic & hic vna gratia differens tamen a poenitentia virtute, cum illa maior infundatur in eucharistia.
On this page