Quaestio 2
Quaestio 2
Vtrum poenitentia possit per aliquid impediri
QVAERITVR secundo de impedimentis poenitentiae. Vtrum poenitentia possit per aliquid impediri? Et videtur quod non: quia si per aliquid impedliretur, hoc esset peccatum sed ipsa destruit omne peccatum, ergo no potest impediri per aliquod peccatum.
CON. TRA, quia impeditur per non peccatum: quia ludi, qui aunt muateria virtutis cutropeiiae: & miiitra, quae eit actus virtutis fortitudinis, & negociatio, quae est actus iustitiae commutatiue ipsum impediunt, vt habetur in litera. ergo &c.
RESPONDEO, circa istam quaestionem facienda sunt quatuor: secundum quod quatuor sunt impedimenta hypocrisis, ludus, spectaculum, & negociatio.
Primo quidem videndum est de primo: vbi sunt tres conclusiones. Prima, quod semper hypocrisis est peccatum: quia semper est oppositum virtutis veritatis: per quam homo ostenditse talem in factis, & dictis exterius, qualis est interius.
Hic etiam mentir facto, nec refert, vtrum aliquis declaret voluntatum suam verbis, an factis. ff. de legibus. l. idem quibus. Sicut ergo omne mendacium verbi est peccatum secundum Aug. sic & hypocrisis, qua homo mentitur oueratione exteriori iimuians ianctitate, qua non naDet. Et naec cit menIOr ratio, qui prima: quia actus ma trimonij est contrarius virginitati, quae est virtus, nec tamen est peccatum.
Secunda conclusio est, quod non semper est peccatum mortale, si enim hypocrisis dicatur omnis simulatio, quae est in aliquo dicto, vel facto: vt cum aliquis vuit videri donus propter nomines, non eit mortale, nisi intenderet heresim seminare: vel nisi obtinere intenderet indignus aliquod beneficium(de qua dicitur) est qui nequiter se humiliat &c. Si autem hypocrisis dicat illud vitium, per quod homo simulat se esse bonum: cum non iit, icutrnariaei, qui omnia raciendo propter nomi nes: intus erant pleni rapina, & omni iniquitate: quia carere bonitate etiam sine simulatione non est sine mortali in habente vsum rationis: multo magis ea carere, & ipsam ostentare: quod addit mendacium. vnde simulata aequitas est duplex iniquitas.
Tertia conclusio eit, quod impedit veram poenitentiam. Nam prout est peccatum mor [indent]tale: certum est, quod impedit: sic quod cum ea non potest esse ali qua vera poenitentia Deo grata, vel accepta: prout autem est tantum peccatum veniale: adhuc ipsa est impedimentum poenitentiae. Primo, quia cum ille actus, qui fit cum hypocrisi sit malus propter deformitatem finis: nam non est Deo acceptus. Secundo: quia hypocrisis dicit habitus malus: quo homo est promptus bona opera facere propter homines. Et sic inclinat, vt opera, quae aiias enent digni tructus poenitentiae, non habeant hunc effectum: sic autem non est de aliis peccatis. Si quis enim haberet habitum homicidij, velfurti: non propter hoc inclinare ad omnia ordinanda ad illud, propter quod superbia, & inanis gloria est radix omnium peccatorum: omnia trahens ad suum finem, Propter hoc igitur hypocrisis est speciale impedimentum. Iterum quia peccator quanto a Deo se elongauit, & ei displicuit: tanto plus reducit eum de poenitentia ad placendum Deo, contra quodspecialiter inclinat hypocrisis.
QVANTVM ad secundum, de ludis sunt tres conclusiones. Prima, quod ludi seruiles, & illiberales, qui omnibus interdicuni impediunt: vt ludentes viros cum muneribus ma led ixit. Barna bas etiam Cnoree, quae damna biles sunt: quia non sunt, quales olim soror Moysi duce bat: quae seorsum a viris cantabat laudem Deo. Item Iudus alaearum, & taxillorum. Vnde quidam dicunt, quod ludere ad taxillos est peccatum mortale laicis, & clericis. Vnde Ber. Ego te acquisiui manibus crucifixis: & tu te consumis manibus dedicatis. Ideo si qui sunt ludi illiberales: qui vel de se sunt peccatum mortale, vel quia prohibiti, vt tornea mentum, & huiusmodi isti semper impediunt, de quibus dicit lex: quod ludus noxius semper est in culpa.
Secunda conclusio est, quod ludi liberales, qui sunt materia eu tropeliae pro tanto impediunt: quia aliꝗd est vni virtuosum: quod alij vitiosum. Vnde qui ducit vxorem, decet eum habere laetitiam. Et qui habet patrem mortuum, decet eum habe re tristitiam. Sicut ecclesia deponit cantica laetitiae tempore doloris, quae resumit tempore gaudij. Quia ergo poenitentia est opus duloris. ideo coutrariatur ei laetitia: quae alias esset virtuosa. Non autem est totaliter poenitenti interdicenda: ne ampliori tristitia absorbeatur. Sed tempore poenitentiae plus a ludis est abstinendum. Cum etiam nobiles abstineant, qui in Quadragesima, quando est tempus poenitentiae, ioculatores licentiant, qui tunc veniunt Parisius addiscere, de quo postea possunt ludere.
QVANTVM ad tertium de spectaculis sunt tres conclusiones. Prima, quod spectacula turpia ad malum incitantia impediunt, quia ad mortale alliciunt. Vnde & ad poenitentiam agendam secundum iu ra aliqui in monasteriis, vel in locis religiosis te debantur, ne haberent videre vanitates mundi.
Secunda conclusio est, quod spectacula curiosa, voluptuosa, sient venationes cum canibus, & auibus, quae maxime in Quadragesima fiunt, quando soli voluptati seruiunt: cum hic cor distrabant, & a Deo retrahant, ad quem poenitens debet habere cor collectum, & attentum poenitentiam impediunt. Ob quam etiam causam personis ecclesiasticis prohibetur: extra. de cle. ven. per totum.
Tertia conclusio est, quod sunt spectacula necessitatis: sicut Petrus ad piscandum hamo rediit, vt haberet. vnde solueret didragma. Et iterum. Duc in altum, & laxare rhetia. in Luc. Item in Ioanne: Mittite in dexteram nauigij rhete. Et talia poenitentiam non impediunt.
QVANTVM ad quartum sunt tres conclusiones. Prima, quod negotium publicana tus impedit: quia inquantum ad peccatum implicat: intantum necesse est, quod ad illud poenitens non recurrat secundum Grego. Est autem istud peccatum tribus modis. Primo, si nova vectigalia leuet sine authoritate Principis contra iuraC.noua vectigalia &c. per totum. Secundo, si immoderate adaugeat antiqua pedagia. Tertio, si a personis, vel prorebus exigat, a quibus, vel pro quibus non licet: quae za chaeus restituebat in quadruplum.
Secuda conclusio ost, quod militia etiam est impedimentum non inquantum lefend it ecclesium: cum etiam detur in poenitentiam, vel ire vltra mare, vel huiusmodi: sed quantum ad ea, in quibus milites contra iustitiam agunt, transgredientes praeceptum Ioannis Baptistae. Neminem concutiatis, & estote contenti stipendiis vestris: vt quando faciunt extorciones illicitas, & insolitas: sicut Roboam voluit aggrauare iugum patris sui. Haec & huiusmodi poenitentiam impediunt.
Tertia conclusio est, quod omnis negociatio inquantum est peccatum, impedit poenitentium: quia vnum contrarium destruit aliud. Est autem peccatum, vel ratione personae, cui est interdicta met catio, vel na est monachus clericus, vel conuersus. Non enim excusantur conuersi: quia sunt laici, quia sunt vori religiosi. Et si propter lucrum faciunt, non videntur ex cusari a mortali. Si vero propter necessitatem victus iam non est mercatio proprie dicta, nec per consequens prohibita.
Secundo, ratione loci, de immunitate ecclesiarum. c. Decet. domum Dei: quia mercatura in ecclesiis, & in cimiteriis fieri non debet: nisi consuetudo excuset: quam praelati sciunt, & dissimulant. Aliter si praelatis contradicentibus est per violentiam introducta est corruptela. Vnde Christus eiecit ementes, & vendentes de templo.
Tertio, ratione temporis: quia diebus Domicis & festiuis non est mercandum alicubi. Tamen est priuilegium Papae, vt teneantur numdinae in Dominicis: quia Dominus est filius hominis etiam Sabbati. Vnde & eius vicarius potest dispensare: quia Sabbatum sanctificare licet sit mortale quantum ad hoc, quod aliquando Deo vacetur, & est iudispensabile ab homine: tamen quod tali tempore tantum, & taliter vacetur, est positiuum, & dispensabile. Et per consequent, vbi est consuetudo a Papa scita, & dissimulata peccatum non est. Et inde est, quod qui tunc non perdit missam, & sermonem: cum alias per hebdomadam ire non possit: si pro necessariis emendis, vel vendendis tunc vadit, non peccat, quia finem praecepti seruat: licet non sic liceret vacare agriculturae post auditam missam: sed non sunt excusati, qui toto die festo in foro sedent: sicut in feriali non audientes missam.
Quarto, ratione modi: quia plus debito vendens, aut vilius emens etiam citra dimidium iusti precij tenetur ad restitutionem: quia hoc requit aequitas iusti precij: considerato secundum iustam extimationem, quantum res valebat rempore contractus. si autem tempore contractus dolus inter ueniat: forte quia celat vitium aequi: siquidem sit dolus dans causam contractui: quia. scilicet non erat alias empturus, nisi quia iste decepit, sicut aequum cadentem periculorum, si quis sciret fatuus esset, si emeret: tunc licet valeat precium: tamen venditor qui celando decipit emptorem, tenetur ad restitutionem precij emptori reofferenti rem: quia propter talem dolum potest re scindi contractus secundum iura. si autem fuit dolus incidens in contractu: quia emisset quidem, sed non tanti: tuncest quidem peccatum in celando: sed non tenetur ad restitutionem: supposito quod equus tantum valeat, quantum venditus est: quia ex quo volebat emere, debebat emere iusto preaio: & iniustus emptor est, si velit, pro minus habere iusto precio.
Quinto, ratione rei, quae si sit talis, quod non cadat in commercium, aut propter bonitatem, vt res facra, vel propter religionem, vel quia solo malo vsui est apta, vt venenum, semper est peccatum. si autem sit tale vene num, de quo potest etiam fieri medicamentum, tunc licet, & vendi potest. sed tamen in his Deus non decipitur, nec irridetur. Nam si res est talis, quod communiter ea male ementes vtuntur, vt taxilla, & huiusmodi, peccat vendens mortaliter, vel venialiter, sicut est vsus illius rei, vt de sertis, & huiusmodi: quae propter vanitatem fieri solent: licet conferant ali quando ad sanitatem. Quae autem indifferenter bene, & male vsitantur, vt gladij vendi possunt: sic tamen, quod nunquam illi vendantur, quem verisimile sit abusurum. Alioquln consentit ill i in crimine, & cooperatur: & participat in crimine criminoso. Ad argumentum dicendum, quod poenitentia destruit peccatum, de quo est, sed destruitur ab illo, de quo non est.
On this page