Quaestio 1
Quaestio 1
utrum beati videant omnes poenas damnatorum
CIRCA. 50. & vlti. Distinctionem quaeritur vnum tantum. scilicet vtrum beati videant omnes poenas damnatorum. Et videtur quod non, quia si viderent cum sint in charitate quae patiens & benigna est, compaterentur, compassio autem cum sit passio & triititia non cadit in eis. ergo &c.
Contra, quia magis beati debent videre miseros q econuerso: sed miseri vident beatos: vnde Diues vidit Abraham & Lazarum in sinu eius. ergo &c.
Respondeo, hic sunt tria viden da. Primo, de multiplicitate poenarum & diuersitate in generali. secundo, de afflictione torum & miseria in speciali. Tertio, de visione mutua bonorum & malorum.
Prima de poeria eorum spirituali, quia praeter omnem poenam corporalem vel a corpore causatam habent poenam spiritualem, quae dicitur vermis conscientiae qui non moritur: & iste est remorsus conscientiae & sinderesis, de quo dicit Aug. Iussisti Domine & sic est, vt poena sit sibi omnis inordinatus animus, quae poena licet nunc non sit multum afflictiua, sicut etiam dolor carentiae beatitudinis na turaliter amatae, qui modo paruus est delitiis delinitus: sed tunc erit maximus, & vtraque poena & omnis alia spiritualis nomine vermis continetur, quia de omni cogitato praesenti, praeterito, & futuro dolebunt, quia sibi omnia displicebunt, & sibimet sibiipsis: sicut econuerso diligentibus Deum omnia in solatium & bonum: sic igitur desperatio, & obstinatio, & omnia alia spiritualia vermis nomine continentur, quae immediate de putredine peccati generantur sine corpore aliquo adhibita.
secunda conclusio est de poenis corporalibus, quia praeter poenam ignis habebunt poenas aliorum trium elementorum. Non enim manebunt mixta praeter corpora humana sed solum corpora simplicia coelestia, & quatuor elementa: sed non patientur immediate a corporibus coelestibus, a quibus non tangentur immediate: imo post diem iudicij nec ea videbunt: sed a quatuor elementis affligeni. Et de igne quidem manifestum est per multas authoritates: & verificabitur quod Pythagoras posuit ignem carcerem Iouis i. Dei punientis. De aqua Iob. 32. Transibunt ab aquis niuium &c. De aere, quia mittentur in tenebras exteriores, quia non videbunt clare sed obscure, & solum illud quod potest contristare. Terra etiam affliget, quia erunt in centro in vilissimo loco mundi, qui erit eis locus foetidus & turbulentus. Vnde dicitur, sulphur & spiritus procellarum pars calicis eorum. Ibi etiam erit fletus & stridor dentium: stridor quidem propter frigus niuium: fletus autem fecundum quo sdam, quia sumus tormentorum ascendet in saecula, sed probabllius est quod non sit ibi fumus nec resolutio lachrymarum formaliter sed virtualiter. i. dolor & conturbatio capitis, quae ex his causari solet.
Tertia conlusio est de comparatione istarum poenarum adinuicem. Vbi est sciendum, quod poena spiritualis in gehenna maior est omni corporali, quia dolor de priuatione magni boni est maximus, ad quod oportet quod omnes damnati habeant cognitionem hic vel ibi, sibi reuelatam de magnitudine beatitudinis supernaturalis: alias plus dolerent de perditione boni naturaliter cogniti, quae de perditione maioris boni totaliter ignorati, sed inter poenas corporales poena ignis maior est. Vnde illa in scriptura frequentius nominatur: ratio tamen quorundam, quia est maxime actiuus, ideo est maxime afflictiuus, non est necessaria: quia coelum est maxime actiuum non tamen maxime afflicti uum: sed cum hoc requiritur quod sit maxime actiuum effectus disconuenientis ipsi passo, & sic est de igne. Varietas autem poenarum calidi & frigidi non praestat eis refrigerium, sed auget supplicium: quia vel illa est successiua vt scriptura innuit, quod transibunt ab vna in aliam & erit tempus eorum in saecula: quod importat succesionem non simultatem, quia non paulatim recedetur ab vna remittendo, nec paulatim transferentur in aliam intendendo quod esset refrigerium: sed sublto a calore maximo transibunt ad frigus maximum: vel secundum allos, sicnt gloria beatorum est tota simul, sic poena malorum, & calore & frigore simul affligentur: quia hoc non erit secundum immissionem harum qualitatum sensibilium, quae sua contrarietate mutuo se non compatiuntur, sed secundum immutationes spirituales quae simul sunt in medio & pari ratione in organo.
Prima, de possibilitate appetendi non est. scilicet quod creatura rationalis non potest appetere non esse propter quancunque miseriam vel tristitiam, voluntate naturali vel volunta 1o deliberatiua sequente rationem rectam, sed solum sequente rationem erroneam. Primum patet, quia desiderium naturale est propter quietem in non esse, aut non est nec pontesse quies naturae: quia non esse, naturam interi mit, & ideo naturali desiderio nullus potest appetere non esse ad vitandum poenale esse, quia natura non odit poenale esse, nisi propter desiderium quietis ab illa poena. Vnde dicit Augu. si quis dicat, non esse magis quam miser esse vellem: respondebo, mentiris, quia cum miser esse nolis, esse tamen vis. secundum patet, quia si voluntas eligat aliquid vt deliberatiua: tunc aut sequitur rationem rectam aut falso errore deceptam: si sequatur rationem rectam, sic dicendum est, quod miserum esse quacunque miseria pene magis est eligibile quam omnino non esse, quod patet primo sic. Omne illud quod aliquis ratione praeeligit, necesse est quod cum ad illud peruenerit meliori fiat quam esset habendo aliud quod refutat: sed ille qui peruenit omnino ad non esse, non est melior quam si esset miser: imo deterior si recte dici possit, quia miseria non tollit omne bonum sicut non entitas: ergo qui eligit non esse potius quam miser esse non eligit recte.
Item miseria non est mala nisi inquantum tollit aliquod bonum, sed omnino non esse plus tollit de bono quam miserum esse: ergo peius est non esse, quam miserum esse & magis fugiendum.
Item secundum Aristotelem. 9. Ethicorum: Amabile quidem simpliciter bonum: vnicuique autem bonum proprium: nullus igitur amat seu eligit aliquid nisi id aestimet esse bonum sibi: sed nullus potest recte aestimare quod non esse sit bonum sibi neque positiue, vt de se patet, neque priuatiue seu negatiue: ergo non esse nullo modo potest pro quocumque statu recte eligi. Minor probatur quantum ad partem dubiam, quia quod est bonum alicui quocunque dictorum modorum suorum supponit ipsum esse: aliter non esset bonum ei magis quam cuicunque alij, omnino autem non esse nihil supponit, sed totum destruit. quare &c. Et hoc intelligendum est etiam si non esse posset alias eligi sine peccato. Tertium patet, quia si voluntas sequatur rationem erroneam: sic potest praeeligere non esse ei quod est miserum esse, quod potest contingere dupliciter. Vno modo, quando propter vrgentem miseriam aliqui volunt non esse in miseria: & ideo se interimunt aestimantes se habere quasi quoddam esse occultum, in quo nec habeant bona huius mundi nec patiantur miserias quod putant quoddam melius esse. Vnde Augu. 3. de Libero arbitrio dicit, quod aliqui vrgente miseria se interimunt, eo quod fugiunt illuc vbi fore melius putauerunt. Alio modo potest contingere quando aliquis propter vaehementiam miseriae incidit in tantam perturbationem & obnubilationem rationis, quod credit non esse omnino fore melius quam in miseria esse, quod est absurdum: cum priuatio mali non sit bona, nisi propter assequutionem boni oppositi: non esse autem non est as sequutio alicuius boni qualitercunque possit confingi, & ideo talis nihil eligit: propter quod erronea est electio eius tanquam nihil eligentis sicut concludit Aug.
secunda conclusio est de desperatione eorum quantum ad factum esse, quia sic sunt desperati & obtenebrati & absorpti poenis, quod voluntate deliberatiua errante vellent non esse. Primo quidem si esset possibile vellent beati esse: vnde Diues petiuit refrigerari linguam. secundo, supposito quod illud non sit possibile vellent non esse, supposito etiam quod esset possibile & vtrunque vellent esse possibile: vtrunque igitur volunt quadam velleitate: sed neutrum electione perfecta, quae non est impossibilium, quia sciunt vtrumque impossibile. Quod ergo dicitur, desiderabunt homines mortem, intelligendum est de velleitate imperfecta & erronea, quia secundum veritatem melius est eis miseros esse quam non esse: imo esse sic est quoddam bonum, non esse autem est omnino non bonum. Quod autem dicitur de Iuda, quod bonum erat ei si natus non fuisset, intelligitur quod melius fuisset mori in vtero cum peccato originali, quam nasci & damnari pro actuali tam graui.
Tertia conclusio est de obstinatione, quia mittentur in tenebras: non solum exteriores, sed interiores. Obscuratum est insipiens cor eorum Non possunt enim bonum bene velle sed omnis voluntas eorum deliberatiua est mala.
Primo sic, quia qui habet quicquid habebat quando poterat bene velle: potest bene velle sicut tunc, quia vbi est eadem causa potest esse idem effectus, sed angelus malus habet arbitrium ita liberum sicut vnquam, quae est tota causa per quam potest velle bene, quia naturalia re manseruntlin eis integra: ergo &c.
solutio, qui habet nunc quicquid habebat prius intrinsece & extrinsece potest quod poterat prius, alias non, vt si subtrahatur igni calefactibile non calefaciet, vel si subtrahatur vnus trahentium nauem, alius forte non poterit trahere: habet autem Dei iustitia non cooperari ad bonum damnatis sicut prius, nec saluatis ad malum: vnde sicut elementa non agent inuicem quamuis virtutem habeant, quia Deus non cooperabitur sicut prius, nec erit miraculum ignem non agere sicut in camino fuit, quia status ille hoc requiret: ita in proposito, boni non poterunt peccare, nec mali bene agere, non quia non habeant voluntatem qua geccatur & qua recte viuitur, sed quia Deus ad hoc non cooperabitur, quod esset nunc miraculum, sicut in beata Virgine quae non poterat peccare: tunc autem non erit, quia communis lex illius status hoc requirit.
secundo sic, Motus praecedens & quies sequens sunt eiusdem rationis, si enim graue mouetur naturaliter deorsum, quando erit ibi, quiescet ibi naturaliter: sursum vero sicut mouetur violenter sic & quiescit violenter, sed angelus libere & voluntarie elegit quod elegit quando peccauit, ita quod potuit contrarium eligere & illud respuere: ergo libere ibi quiescit & voluntarie, ita quod potest non quiescere sed ab illo resilire.
secundo dicendum, quod quando quies sequitur ad motum sic quod non est aliqua alia causa motus quam quietis: tunc est vera maior, sed potest esse alia causa quietis cum illa quae erat causa motus, propter quod potest esse maior firmitas in quiete quam in motu. sicut beati prius libere & non necessario ferebantur in beatitudinem quam habent, ita quod poterant non ferri, quia sola cognitione aenigmatica in illum tendebant, sed nunc per visionem claram in illo quiescunt: & ideo nec possunt non quiescere: similiter in damnatis quia in via aderat generalis influxus ad vtrunque : inde est quod indifferenter possunt bene & male velle: sed postquam sunt in termino diuina ordinatio habet oppositum, vt aliquando sit status in motu creaturae spiritualis, sicut erit quies perpetua in corporibus: vnde sicut in illo statu & situ in quo erunt stellae coeli quando cessabit motus coeli, in illo perpetuo remanebunt, ita & in proposito.
Tertio arguitur, quod angelus nec ante nec post peccare possit, & quod non possit aliquo modo variare nec nisi bene iudicare nec eligere, quia angelus se habet ad conclusiones sicut homo ad principia in iudicando, quia non discurrit & per consequens in eligendo: sed homo non potest non assentire primis principiis speculabilium nec agibilium, nec potest non appetere vltimum finem: nec in talibus potest errare nec peccare: ergo angelus in nullis.
solutio, quantum ad conclusiones necessario consequentes ex primis principiis tam in speculationibus quam in agibilibus: verum est quod an gelus se habet ad illas sicut homo ad principia, quia non discurrit, sed quantum ad alias non oportet: imo non est possibile, quia in materia contingente nulla vniuersalis est vera, sed subcontrariae simul sunt verae & falsae: sicut quod omnis vel nulla mater diligit: & quod omnis homo vel nullus sit albus, & in talibus non necessitatur intellectus angeli: omnis autem materia moralis est contingens variabilis & non necessaria, quantum ad illa in quibus peccatur: vnde circa talia potuit & potest intellectus angeli deficere & voluntas.
Prima de visione malorum a bonis, quia poenas malorum vident visione intellectuali & corporali. Intellectuali quidem semper vident in Deo poenas malorum, vt & beatitudo sua comparatione contrarij magis placeat, & vt de cuasione vberiores gratias agant. Visionem etiam corporalem habebunt non quidem in coelo existentes, propter maximam distantiam, sed egredientur ad corporaliter videndum: vel terram opacam vsque ad infernum transeundo, Deo ad nutum assistente ad duo corpora simul locandum: vel terra sic erit per uia quod non obstabit eis ad videndum ignem & ardentes: quae tamen non sufficiet oculis damnatorum ad videndum solem & stellas, obtenebrante eos igne turbulento.
secunda conclusio est de compassione, quia sancti non compatienter damnatis: nec secundum electionem, nec secundum passionem: sed gaudent de punitione eorum, non quia poena sed quia iusta. Primum patet, quia compassio electionis est voluntas deliberatiua liberandi alium a poena, quam non habent beati, quia discordarent scienter a diuina iustitia. secundum patet, quia compassio secundum passionem, aut praeueniret iudicium rationis: & nihil tale est in beatis respectu cuiuscumque, aut sequeretur rationem, & probatum est quod ratio dictat oppositum. Tertium patet, quia de malo vt malum est gaudere nullus potest, & marime recta ratione: sed de bono quod est recta iustitia diuina, laetabitur iustus cum viderit vindictam.
Tertia conclusio est de visione bonorum a malis, qui possunt damnati videre bonos qui sunt in aliis inferni rceptaculis: item beatos vsque ad diem iudicij inclusiue, non autem posteam. Primum patet, quia sancti qui erant in limbo nec locum nec gaudium habebant, nec pueri habent in limbo quae transcendant bonum naturale: licet ergo animae damnatae nesciant quid agatur apud nos in mundo: tamen quid agerent patres in limbo prope eos cognoscebant: vnde Diues vidit Abraham & Lazarum, & multo magis pueros in limbo, quorum status minus distabit a statu naturali animae separatae: sicut autem vnus angelus nouit alium naturaliter quo ad naturalia, sic vna anima separata aliam: similiter purgatos in Purgatorio quamuis supernaturaliter affligantur, cum ipsi hanc supernaturalitatem sciant per experientiam: gloria autem quam pueri perdiderunt vel alij praestolantur, nesciunt aliter quam dicetur postea. secundum patet, quia gloriam sanctorum corporalem videbunt in die iudicij: & ex illa perpendent intellectu eos esse in gloria mentis inenarrabili, quam dolebunt se perdidisse: sed in speciali eam scient quantum fide in via eam didicerunt, quia nunc fidem de vtraque habent qui habuerunt: vel si fidem hic non habuerunt, ibi eis reuelabitur quid per suum demeritum perdiderunt, vt amplius torqueantur. Tertium patet, quia post diem iudicij glorlam beatorum nunquam videbunt oculo corporali: oculo autem mentali non apparet, quare non retineant memoriter quod videbunt, nisi quia Gregorius dicit quod postea non videbunt, quod forte pro tanto est, quia cum infirmitas corporalis grauis absorbeat animam vt aliud cogitate non possit: sic damnati homines occupata mente dopliciter plus u m prius, scilicet, poena animae & corporis: non poterunt illam gloriam cogitare quam antea cogitabant, sed de daempnibus nulla apparet ratio.
On this page