Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum scilicet iustitia sis in Deo

DIsTINCTIO. 46. QVAESTIO vnicasi valde malis detur mitigatio poenae.

Thom. 4. Distin. 46. Quaest. I. &. i.

CIRCA. 46. Distin. quaeritur vnum, vtrum scilicet iustitia sis in Deo? Et videtur quod non, quia illud o non est bonum nisi vt medicina non est bonum simpliciter nec in Deo ponendum: sed iustitia saltem vindicatiua non est bona nisi vt medicina: ergo saltem talis non est in Deo ponenda: maior patet: quia quicquid est in Deo formaliter videt dicere bonum & perfectionem simpliciter, quod autem est bonum solum vt medicina non est bonum nisi secundum quid & propter aliud: minor probatur: quia poenae quas infligit iustitia vindicatiua sunt medicinae respectu peccatorum: vt dicitur in. 2. Ethi. ergo. &c.

Contra est auctoritas scripturae quae in pluribus locis iustitiam Deo attribuit: & probatur ratione sic. Illud quod est nobilissimum est Deo attribuendum: sed iustitia est nobilissima & praeclarissima omnium virtutum vt dicitur. 5. Ethiergo. &c.

Respondeo: dicendum, quod circa hanc quaestionem sunt tria videnda. Primo, quaeritur & qualis & quomodo iustitia sit in Deo. secundo, quomodo poena aeterna debeat peccato ex iustitia. Tertio, quomodo in punitionem malorum concurret simul misericordia & iustitia.

Quantum ad primum sunt quatuor conclusiones. Prima, in qua consistit ratio iustitiae & quot modis dicitur: vbi sciendum quod sicut dicitur in. 5. Ethi. iustitia proprie dicta constituit aequalitatem in acceptionibus & dationibus, hoc autem dupliciter. Vno modo secundum quod constituitur aequalitas inter dantem & accipientem: vt scilicet accipiens tantum accipiat a dante quantum econuerso: & in tali aequalitate consistit iustitia commutatiua, quae ponit medium aequalitatis in emptionibus & venditionibus & in omnibus retributionibus. Alio modo, constituitur aequalitas inter duos recipientes ex hoc qui vterqueaequaliter recipit secundum quod dignus est, & in hoc consistit iustitia distributiua. In prima ergo iustitia. scilicet con mutatiua requirit aequalitas quantitatis. scilicet vt tantum vnusquisque accipiat secundum valorem quantum dedit: & ideo inter illos inter quos non potest esse aequalitas quantitatis in receptis, non potest esse proprie iustitia commutatiua, sicut est inter illos quorum vnus non potest reddere aequiualens beneficiis acceptis ab alio, sicut filius non potest aliquid reddere aequiualens patris beneficiis a quo accepit esse, & nutrimentum, & eruditionem: propter quod quantumcumque filius retribuat patri in obsequiis numquam tamen est ibi perfecte aequalitas: propter quod non saluatur ibi proprie ratio commutatiuae iustitiae, sed tantum aliquismodus in quantum filius retribuit quod potest secundum modum suum, sicut pater dedit secundum modum suum vt loco aequalis secundum quantitatem sumatur possibile vel proportionale. sed iustitia distributiua non re quirit aequalitatem quantitatis, sed proportionis: non enim oportet quod distribuens bona communitatis distribuat aequaliter omnibus: sed vnicuique proportionabiliter secundum quod est dignus.

secunda conclusio est, de differentia inter iustitiam distributiuam & commutatiuam. Nam ex praedictis apparet quod iustitia distributiua per quam bona distribuuntur communia primo attendit ad proportionem personarum, ex qua concludit proportionem rerum distribuendarum: sed iustitia econtrario ad habitudinem rei ad rem, sicut patet in commutationibus, puta in emptione & venditione: vel ad habitudinem actionis ad passionem: vt in iniuriis vindicandis & puniendis, ad conditionem autem personae nunquam respicit principaliter, non enim bos debet magis vel minus vendi vni quam alteri. si autem respiciat ad conditionem personae hoc non est nisi ex consequenti inquantum conditio personae faceret ad quantitatem iniuriae, sicut maior est iniuria si percutiatur princeps quam priuata persona. Ex quo videt saluo meliori iudicio, quod iustitia distributiua magis dependeat ex commutatiua quam econuerso: quia iustitia distributiua est in distribuente: per quam tenetur bona communitatis distribuere proportionabiliter personis communitatis secundum vniuscuiusque dignitatem: haec autem tentio ortum habet ex hoc quod ipse est obligatus communitati, habens ex communitate & honorem regiminis & stipendia laboris: ratione quorum tenetur communitati quasi per quandam commutationem ad recompensandum bona quae recipit prout potest, quod facit quando honores & officia conmunitatis dat vnicuiq, secundum quod est dignior & vtilior communitati. Alioquin est vere iniustus in non reddendo communitati quod debet pro eo quod accepit.

Tertia conclusio est, quomodo in Deo sit iustitia commutatiua. Vbi sciendum quod iustitia commutatiua non est proprie in Deo, quia illa consistit in aequalitate rei datae & acceptae: sed beneficiis diuinis non potest aliquid a creatura retribui aequale, multo minus quam beneficiis patris carnalis. Et iterum per commutationem proprie dictam res vnius fit alterius quae prius non erat eius. sed nihil est in creatura quod non sit ipsius Dei magis quam ipsius creaturae: ergo nulla iustitia commu tatiua proprie potest esse inter deum & creaturam: potest tamen ibi esse quidam modus iustitiae commutatiuae accipiendo pro aequali possibile vel proportionale, in quantum creatura Deo retribuit quod potest secundum suam paruitatem, sicut Deus dat superabundanter secundum suam excellentiam: & hoc in bonis. In malis autem attenditur iustitia commutatiua in ter Deum & creaturam, inquantum creatura peccus tantum vel tantum contra Deum ex sua malitia punitur tantum vel tantum a Deo, secundum condecentiam diuinam & non secundum qualitatem culpae praecisae: quia sicut in bonis decet quod ex parte Dei sit ex- cessus & ex parte creaturae sit defectus, sic in malis decet vt sicut ex parte creaturae est excessus in peccando, sic ex parte Dei sit defectus in puniendo vel in infligendo malum poenae quod idem est. Quod autem nunc dicimus ex parte Dei esse excessum vel defectum non intelligitur hoc prout sonas in vitium, sed prout dicit eminentiam ex parte Dei respectu creaturae in plus conferendo de bonis quam creatura digna sit, vel in minus inferendo mala quam creatura mereatur: quod totum prouenit ex decentia bonitatis diuinae.

Quarta conclusio est, quomodo in Deo sit tristitia distributiua. Vbi sciendum, quod iustitia distributiua ponitur in Deo respectu creaturarum inquantum omnibus creaturis dat secundum vniuscuiusque dignitatem. Nam secundum quod creaturae tenent secundum suam naturam altiorem gradum in vniuersalitate rerum. sic Deus confert nobiliores proprietates & operationes quasi quaedam officia communitatis. Vnde Diony. 7. cap. de di. nominibus dicit. Quod iustitia laudatur in Deo inquantum omnibus secundum dignitatem tribuit, quod est intelligendum de distributione immediate dicta: quia distribuere praemia pro meritis, vel poenas pro culpis pertinet ad iustitiam commutatiuam. si tamen bene aduertamus iustitia distributiua sic accepta in Deo non proprie accipitur: quia iustitia proprie accepta semper includit debitum. sed distributio quam Deus rebus naturalibus confert vnicuique secundum gradum dignitatissuae: non prouenit ex aliquo debito: sed solum ex eius liberalitate, ergo non est ibi proprie iustitia. Et confirmatur, quia iustitia distributiua proprie dicta ortum habet ex commutatiua vt declaratum fuit. sed talis iustitia distributiua non proprie habet ortum in Deo ex commutatiua. ergo. &c. patet ergo quod iustitia tam conmutatiua quam distributiua in Deo non est aliud quam decentia diuina in redditione praemiorum & poenarum, & in distributione proprietatum & principiorum agendi prout congruit substantiae vniuscuiusque rei.

Quantum ad secundum quomodo peccato debeatur poena aeterna sunt quatuor conclusiones. Prima, quod non est dare actu poenam infinitam secundum intensionem vel acerbitatem: quia hoc est summum malum, & corrumperet seipsum & suum subiectum. Et quia non est beatitudo infinita creata: ergo multo minus miseria infinita: quia Deus praemiat vltra meritum non autem punit vltra.

secunda conclusio est, quod poena etiam successiue non potest intendi in infinitum, quia si aliqua qualitas augeri potest in infinitum, hoc est vel propter infinitatem subiecti, sicut si ignis cresceret in infinitum secundum quosdam. 4. Physi. vel ex parte obiecti quod est infinite attingibile, sicut charitas & lu men gloriae secundum quosdam possunt crescere in infinitum: sed subiectum poenae damnatorum non augetur: obiectum autem poenae sensus est finitum, obiectum autem poenae damni licet infinitum in se erit tamen finite attingendum: ergo illa non potest crescere in infinitum-

Tertia conclusio est, quod dato quod posset esse infinita intensiue: non tamen infligereturpro peccato mortali, quia pronior est Deus ad reddendum pro merito quam ad infligendum poenam pro peccato. sed pro nullo merito quantumcumque magno reddet Deus praemium infinitum intensiue, visio enim beata creata erit finita in quocunque erit: ergo pro nullo peccato seu demerito quantumque magno infligetur poena infinita intensiue.

Quarta conclusio est, quodsi loqua murde infinitate poenae extensiue sic peccato debetur poena infinita: quia sicut lumen gloriae secundum quosdam potest crescere in infinitum quantum ad durationem: sic iuste debetur peccato mortali poena infinita, quia sicut est in ciuilitate mundana, sic suo modo est in ciuilitate diuina: sed in ciuilitate mundana sic est, quod ille qui quantum in se est subuertit pacem & amicitiam ciuium adinuicem, vel obedientiam ad principem, meretur totaliter extirpari per mortem, exilium, vel perpetuum carcerem a ciuilitate: quae poena est perpetua secundum capacitatem subiecti: & secundum intentionem legis quo ad hoc vt in perpetuum non reuocetur ad societatem communitatis contra quam deliquit: ergo eodem modo debet esse in ciuilitate diuina in qua congregantur homines lege fidei & charitatis, quod ille qui sub uertit ordinem charitatis ad proximum quantum in se est: vel subiectionis ad Deum quod fit per quodcumque peccatum mortale, meretur totaliter extirpari a consortio Dei: & beatorum per mortem, exilium, & carcerem. Hae autem poenae sunt simpliciter perpetuae in ciuilitate diuina.

Prae terea mors secunda, exilium a patria, & carcer inferni damnatis erunt aeterna, quia & subiectum istarum poenarum perpetuo durabit. secundo patet idem: quia manente culpa debet manere poena. sed in damnatis perpetuo manebit culpa propter obstinationem mentis eorum ergo perpetuo manebit poena. Tertio, quia magis est peccator dignus poena propter culpam suam, quam iustus sit dignus praemio propter quodcumque meritum: quia iustus quantumcunque bene operetur propter Deum in nullo constituit eum debitorem: & ideo praemium non estei reddendum secundum debitum stricte sumptum, sed peccator voluntarie diuertens ab obedientia Dei vere debet puniri secundum iustitiam: vnde est vere debitor poenae. sed iustus propter opus meritorium praemiatur praemio aeterno: ergo fortiori ratione peccator propter demeritum iustius punitur poena aeterna.

Quantum ad tertium de concursu iustitiae & misericordiae in operibus Dei sunt quatuor conclusiones. Prima, quomodo misericordia sit in Deo & quomodo non. Vbi sciendum quod misericordia accipitur dupliciter. Vno modo pro passione per quam aliquis compatitur alteri patienti, quasi partem passionis alterius in se ferens. Alio modo accipitur pro actu vel habitu voluntatis, quo aliquis vult subleuare miseriam alterius accipiendo misericordiam. Primo modo ipsa non est in Deo: quia misericordia vt dicit passionem includit in se tristitiam & poenam. sed nec tristitia nec poena possunt esse in Deo: ergo nec misericordia vt est passio. sed accipiendo misericordiam secundo modo pro voluntate releuandi miseriam alterius sicest in Deo: quia Deus nihil agit circa nos: nisi volens, sed Deus per sua beneficia miserias nostras frequenter releuat, ergo in ipso est voluntas tales miserias releu andi: & per consequens misericordia secundo modo dicta.

secunda conclusio est, quomodo diuina misericordia diuidatur: vbi est sciendum, quod sicut homo misericors non repellit laudabiliter nec virtuose miseriam alienam nisi quantum ratio iudicat: sic Deus non repellit miseriam nostram nisi quantum ordo sapientiae suae iudicat eam repellendam: quae si secundum ordinem diuinae sapientiae totaliterrepellatur vocatur misericordia liberans: si vero non totaliter liberatur: sed de ea aliquid minuatur vocatur misericordia relaxans.

Tertia conclusio est, quomodo in omni opere Dei concurrunt misericordia: & veritas, & iustitia: vbi sciendum, quod misericordia & iustitia accipiuntur aliquam do large: vt misericordia dicatur omnis voluntas benefaciendi alicui, uistitia vero dicatur condecentia diuinae bonitatis: & sic non solum in punitione malorum, sed in omni opere concurrunt misericorida & iustitia, quia quaecunque Deus facit: facit secundum condecentiam diuinae bonitatis & ex voluntate benefaciendi creaturae vel circa quam agit vel alij: vel conitati: & hoc modo ex iustitia nascitur mia secundum Anselmum, quia ex condecentia diuinae bonitatis vult Deus facere bonum creaturae.

Quarta conclusio est, quomodo concurrunt specialiter in praemio & supplicio creaturae rationalis. Vbi sciendum, quod alio modo accipitur misericordia & iustitia magis stricte: prout misericordia dicit voluntatem subueniendi miseriis aliorum praeter merita: iustitia vero dicit voluntatem retribuendi secundum exigetiam meritorum: & hoc modo mia & iustitia non concurrunt ad omne opus diuinum, concur- runt tamen in punitione malorum & retributione iustorum. De retributione iustorum patet sic, quia reddere praemium excedens meritum est opus misericordiae & iustitiae: quate nus enim redditur pro merito iustitiae est, sed inquantum excedens meritum misericordiae est, sed in praemiatione iustorum redditur praemium excedens meritum, cum non sint aequalis valoris opera meritoria & gloria seu vita aeterna. ergo. & eDe punitione vero malorum patet idem sic: quia secundum rigorem iustitiae propter vitium ingratitudinis meretur aliquis priuari om̃ibus beneficiis gratis acceptis. sed quicquid sumus & quicquid habemus totum a Deo accepimus per illud apostoli. 1. Ad Corinth. 4. Quid habes quod non accepisti? & propter ingratitudinem quae committitur in omni peccato mortali meretur peccator amittere secundum rigorem iustitiae quicquid a Deo accepit: hoc est quicquid est in se: & quicquid habet in se quo facto esset homo annihilatus, cum ergo in punitione malorum non fiat annihilatio eorum: patet quod ibi est misericordia Dei aliquid relaxans, vt vere posset dici illud Threnorum. 2. misericordiae Domini: quia non sumus consumpti. qua re. &c.

Ad argumentum in oppositum dicendum per interemptionem minoris: quia iustitia vindicatiua non solum vt medicina: quia eadem est iustitia qua praemiam tur boni & puniuntur mali: quamuis alius actus hic & ibi secundum diuersitatem materiae. Et quia bonum est non solum punire malos sed punire bonos: ideo iustitia non solum est bona in ratione medicinae: quatenus est punitiua malorum: sed est ex bona secundum se quatenus est rectitudo voluntatis ordinans aliquid ad alterum · &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1