Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum eucharistia fit tantum sumenda a ieiunis

QVAESTIO SECVNDA. Quomodo sit sumenda Eucharistia.

Thom. 3.9. so. arti. scilicet

ECVNDO quaeritur, vtrum eucharistia fit tantum sumenda a ieiunis? Et videtur quod non: quia apostolus dicit: Imitatores mei estore, situt & ego Christi: sed iam Christus, quam apostoli communitauerunt in coena sumpto agno Pasthali. ergo & caerer.

CONTRA, quia confirmatio sumenda est, an a ieiunis? de confecra. dist. 5. c. Vt ieiuni. ergo multo magis cucharistia.

Ad euidentiam huius quaestionis sunt tria declaranda. Primo, in generali declarabitur, quod quaeritur. secundo, hoc idem fiet magis in speciali. Et tertio, declarabitur, vtrum post communionem sit ieinnandum.

QVANTVM ad primum sunt tres conclusiones. prima; quod eucharistia non debet suminisi ieiuno stomacho, uifi in necessitatis articulo: vt qfi timetur, quod infirmus pransus non possit crastinum expectare, quin moriatur, vel quin quadat in frenesim, vel in alium grauem casum ipsum pritantem a communionis perceptione: nam aliqua conueniunt rei quantum ad initlum, quae non conueniunt ei, quo ad progressum: sicut aliud est de puero in vtero matris, vbi respiratione non indiget: allud quando natus est: quia tune nisi respiraret, fuffocaret. Ita huic sacramento debebatur in fui exordio, quod post comestionem agni in die coenae someretur propter causas dictas lii fine praecedentis articuli: postea vero propter huhismodi sacramenti omnimodam reuerentiam debetur, vt a icili sumatur: de conse. dist. 2. Liquido apparet. Quia autem dicit de cons. dist. r. c. sacramenta. stitramenta aiciunis sumantur excepto die coenae: exponi posset de sumentibus spiritnaliter, sed non sacramentaliter: quia etiam non ieiuno licetastrre misse, & audire missam, quod est spiritualiter manducate, sed telebrare, aut obmenicare non licet: quod est saeramentaliter manducare/ sed tunc non deberet excipi dies coenae magis, quamus alia dies, sed minus: quia licet illa·lie, quando missa fnit instituta, magis debeat audiri: non tn minus debet alidiri E itianis, quam alio dic: quia dies est ielunij: nec vstz post missam, & vesperas est comedendum: sicut in alis diebos quadragesimae, nisi quod quidam religiosi tune habent deconsuetudine refectorium intrare ante missam, & aliquid gustare: vt in sancto Matroi

Potest ergo aliter dici, quod in primitiua etelesta in reprefentationem Dominicae coenae celebrabatur post · prandibir illo die: sed per contrariam consuetudinem est abogato, nec modo est obseruandum.

secunda conclusio est, quod communicare post prandium non est malum de se: quid tile nulla necefsitate posset benefieri: nisi forte Deo tispensare, sicut illud, quod secundum leges tempotules: & tationem inferiorem est malum, vt fornicari, & occidere in. nocentem: qᷓratio humana iudicat per se mala Deo dispperr sante sunt licita: qui in praeceptis secundae tabulae dispensare potest, vt de immolatione Isaac, expoliatione Aegyptiorum, vxore fornicationi, sed no homine dispensante. Vnde quod apostoli communicaterunt in die coenae post esum agni si de se fuisset malum, fuisset excusatum: quia hoc fecerunt Christo dispensante, & corpus suum eis tradente, & dicente: Accipite, & comedite &c. sicut excusani, quod sabbato euellebant spicas: quia filius hominis Dominus est etiam sabbati, quamuis nec illud esset malum de se.

sed nunc quia Christus non dispensat si etiam Papa dispensaret, non videt eius dispensatio, nec aliqua consuetudo excusare infirmos, communicare in necessitate post prandium, si esset malum de se: quia in his, quae sunt de se mala nulla consuetudo excusat: de consuet. c. cum tanto. Nec seruui potest tollere legem Domini sui, nec Papa dispensare in praeceptis Dei. Vnde de poeuitetiis, & remis. c. cum infirmitas. in fine prohibetur medicis ne propter quodcumque periculum corporalis vitae suadeant infirmis ali quid, quod sit contrarium animae: puta satrilegiu, & fornicationem, & hmondi. Cum igitur sit licitum pranso in necessitate communicare: licet nunquam sit licitum pranso celebrare etiam pro communicatione morientis. ergo illud non est de se malum, sed solum malum: quia ab ecclesia prohibitum. Nec atiam tenendum est, quod notauit Hugo. d. 75. Quia a patribus, quod cum caetera sacramenta possint confici a pransis, licet non debeant eucharistia, tamen nec debet, nec potest confici post prandium, quia imo potest sicut ante, sed non debet, quia & Christus post prandium confecit, & positis illis, quae sunt de substantia, est verum sacramentum. Cum ergo character, & in tentio sacerdotis, & verba, & materia possint ita concurrere post, sicut ante: ita esset verum sacramentum post, sicut ante. sed non licet pro necessitate celebrare non ieiuno, sicut licet non communicare: quia cum vtrunque sit a Papa, & vniuersali consuetudine ecclesiae prohibitu solus Papa, vel generalis consuetudo potest dispensare. Inuenitur autem de communione in necessitate permissum, & dispensatum a Papa, & a generali consuetudine: non sic autem de celebratione: imo quando licet plures celebrare: in prima non est sumenda lotio, quae soluit ieiunium. ergo in nulla necessitate celebrare licet non ieiuno.

Tertia conclusio est, quod huiusmodi iciunium, quo debent esse iciuni sumentes cucharistiam intelligendum est de ieiunio naturae, non ecclesiae, quia non solu in iciuniis ecclesiae, sed etiam aliis diebus licet communincare, & celebrare: vt Dominicis diebus quibus ecclesia non consueuit iciunare. Vnde nec post pram dium in. 40. licet communicare: quando tamen homo est ieiunus ieiuno ecclesiae, quod durat ante prandium, & post: quia non soluitur nisi per secundam comestionem, Ieiunio igitur naturae, quod soluitur per omnem cibi, & potus sumptionem qualemcuque debet esse iciunus, qui digne vult communicare, vel celebrare. Vnde. 7. q. 1. Nihil. Nullus post sumptum cibum, potumque quantumlibet minimum missas facere praesumat. Excipit casus, quando licet secundo celebrare. secundo enim celebrans non est iciunus ieiunio nature, quia species sumptae nutriunt, & sic soluunt ieiunium naturae: sed non soluunt ieiunium ecclesiae. Aliter in diebus iciuniorum, vel non liceret conicare semel comedenti: vel non liceret communicanti etiam semel comedere: quia communio. cum alio cibo est duplex comestio, & nutritio. Et secundum hoc intelligenda est conclusio prima sequenti articuli.

QVANTVM, ad secundum sunt tres conclusiones. Prima, quod omnis potatio, vel cibatio proprie dicta quocumque fine fuerit facta impedit dignam eucharistiae sumptionem: etiam si fiat causa medendi tantum, non nutriedi: sicut in electuariis, & potionibus, quae tantum causa medicinae comedunt, & bibunt, sicut dicit glo. in. d. c. Nihil. 6. Nullus. & extta de celebratione missarum. c. Ex parte. quia ibi dicit, quod sacerdos debet facere post communionem, & sumere vini perfusio- nem: nisi sit secundo celebraturuss: ne illa perfusio impediat, quasi diceret, si sumeret illud vinum, quod tamen non sumeret animo nutriendi nihilominus ieiunium solueret, & secundo celebrare non posset. ergo licet non causa nutriendi: sed metendi biberet, vel comederet postea communicare non debet.

Quidam autem adducunt vnam talem rationem ad probandum, quod talis qui sumit medicinam ante communionem, sit fraudator praecepti ecclesiae, quia quod hoc sacramentum debet sumi ante sumptionem cuiuscumque ad nutritio nem pertiuentis per se, vel commixtim est institutum in honorem, & reuerentiam sacramenti, vt patet de conse. di. 2. c. Liqui do. sed sicut est irreuerentia sacramento proferre alium cibum, sic & praeferre aliam medicinam hoc enim sacramentum non solum est spiritualis cibus: sed & spiritualis medicina. ergo sumens eucharistiam post medicinam eum transgressori praecepti ecclesiae. Hoc verum est si medicina sumatur per modum cebi, & potus: non autem si per modum alium: sicut sumitur clistere, vel vnctio: & sicut fit minutio, & huiusmodi, quae ante communionem sumpta: communionem non impediunt.

sed contra hoc est alia opinio, quae dicit, quod licet post huiusmodi communicare: quod probant multiplicirer: primo, quia praeceptum ecclesiae de ieiunio accipiendum est, secundum quod ecclesia interpretatur ieiunium. ergo praeceptum Decletalis, quod hoc sacramentum sumatur a ieiuno, debet intelligi de ieiunis ieiunio ecclesiae: sed electuaria non soluunt leiunium ecclesiae, nec etiam medicinae. ergo post talia potest licite sumi hoc sacramentum.

secundo, quia quando prohibetur absolute vsus alicuius rei, intelligendum est de vsu principali, & non de aliis. Cum ergo prohibetur sumptio cibi ante sumptionem eucharistiae: intelligendum est quantum ad principalem vsum, qui est nutritio, siue ad nutriendum, & sic sumitur per modum cibi: non autem de vsu eius solum ad alterandum, quia sic sumitur solum per modum medicinae. sic igitur sumendo cibum ante sacramentum non est transgressio praecepti.

Et confirmatur hoc: quia quando pluries celebratur sumere species in prima celebratione non impedit secundam celebrationem, quamuis nutriant, & hoc ideo quia non sumuntur propter corpraeorale alimentum: sed propter aliud: quia propter spirituale. Ita licet medicinalia nutriant si non nutrimentum, sed aliud intendatur postea sumpta poterit communicari.

Item Christus, & apostoli conmunicauerunt post esum agni: eo quod non propter nutrimen tum comederunt illum, sed propter misterium. Et quod non propter alimentum probai, quia Christus nunquam legitur alias comedisfe carnes. Item sub appellatione nutrimentorum non intelliguni medicamenta. ff. de penu. leg. l. Nam omne. sed haec non valet.

Vnde ad primum dicendum, quod ieiunium, quod requirit ecclefia ad communicandum, & celebrandum non est ieiunium ecclesiae, vt dictum est, sed naturae: quia si leiunium ecclesiae solum requirerei, quando non est ieiunium, non posset communicari, & etiam posset, vt dictum est supra licite sumi post prandium in quadragesima. sic igitur interpretatio ecclesiae sumenda est, tam ex consuetudine ecclesiae, quam ex verbis. c. praeallegati. Liquido. & ibidem. c. placuit.

Ad secundam dicendum est, quod quando prohibetur principalis vsus alicuius rei prohibetur etiam omnis alius, in quo est principalis inclusus, praecipue si subest eadem causa prohibitionis. Nam autem sumere cibum per modum medicinae includit principalem vsum cibi, qui est nutrire. semper enim sumptus cibus nutrit, vel aptps est nutrire de se. Et causa prohibitionis in proposito est itreuerentia sacramenti, quae vtrobique commitritur. ideo &c. Et ideo non est simile de duplici vsu cibi: licet secundus includatur in primo, quando est eadem prohibitionis.

Nec est simile, quo dicitur de speciebus: quia non est prohibitum ante communionem sumere aliquid nisi quod est aliquod separatum ab ipsa eucharistia: species autem non sunt separatae ab cucharistia: nec vna eucharistia est alius cibus absalia: sed vnus, & idem numero: quo ad rem contentam: & eiusdem rationis sacramentalis quo ad rem continentem. Vnde non est ad propositum.

Non fuit etiam causa, quod Christus, & apostoli communicauerunt post esum agni, vt dicunt, propter sacramentum, sed propter causam dictam in primo artic.

Item appellatione cibi, & potus continetur, quicquid comeditur, & bibitur: siue nutriat, siue sumatur ad nutriendum siue ad quodcunque aliud: communicaturo autem, siue celebraturo non prohiber alimentum, nec nutrimentum, sed cibus, & potus quantumlibet minimus, nec distinguit, quo fine sumatur.

secunda conclusio est de reliquiis cibi, quae remanent in ore causaliter traiiciuntur: quia huiusmodi non impediunt communionem: tum quia traiiciuntur per modum saliuae: tum quia non sumuntur de nouo. Verum est, quod si ex proposito traiiciuntur, quamuis illo die non intrent in os de nouo, non propter hoc impedit quin ieiunium soluant, vt si quis zucharum ab heri in ore posuit, & hodie traiiciat, ieiunus non est. Vnde quandocunque sumptum sit illud cibi, & potus, quod traiicitur de nouo ex intentione, & proposito, dum tamen non sit saliua, videtur impedire sumptionem. si quis autem sale, & aceto perfunderet dentes, & quicquid faceret, siue medendo, siue lauando, dum tamen non deglutiret, non esset comestio, nec bibitio. ideo non impediret, quia stomachus ast ieiunus. licet os non sit ieiunum.

De reliquiis autem aquae, ex quo casu aliter non ex proposito osabluendo traiiciuntur: licet non sint conuersae in saliuam, dicendum est, quod non impediunt: quia nec per modum cibi, nec per modum potus sumunt: quia neutrum intenditur. secus autem est de medicina, quae ex intentione bibit, vel comedit, licet non ex intentione nutrimenti. Nutrimentum autem ante communionem non prohibet, cum tunc maxime fiat nutritio, cum homo est ieiunus cibo digesto: sed cibus, & potus prohibentur, non autem curatio dentium, nec ablutio oris, nec transglutio, nisi prout est pars comestionis. Vnde si id, quod positum est per modum cibi, & potio: quandoque per modum cibi transglutiat, comestio reputatur, & non solum ieiunium naturae, sed etiam ecclesiae soluit. Nec debet esse homo, vt animal ruminans, aut canis lingens labia. sumptum autem non ad cibum, nec potum, si transglutiatur animo potus idem est, ac si sic a principio sumptum esset. sed si casualiter transglutitur, nullum ieiunium soluit, ac si nunquam fuerit comestio, vel bibitio.

Tertia conclusio est de his, quae sumunt per modum gustationis, sicut tabernarij, & coqui faciunt, qui cibum, vel potum super linguam ponunt solum ad probandum, & statim proiiciunt, quia non videt, quod impediant, sicut si aliquis ad probandum vtrum sit aqua, vel vinum album, hoc facit. Non enim est cibus, & potus: quia ex quo non glutitur, nec per se, nec per accidens potest nutrire. Et de Christo dicit, quod cum gustasset, noluit bibere. i. glutire. ergo gustare non est comedere, vel bibere. Tabernarius tamen, & coquus, qui debent communicare ex decentia debent a talibus abstinere. Et ille, qui celebrat, si odorem vini non discernit, facit alium non communicaturum gustare. si autem deglutiret ex proposito: licet statim euomeret non alteratum in aliquo: nihilominus impediret: quia vera comestio, vel bibitio fuit. si autem in conductum anhelitus intrasset illa comestio, vel bibitio, & eiecisset illa deglutio non fuisset, nec pertineret ad comestionem, quia nec ex illo nutritio, sed potius suffocatio sequi posset. si vero ad gustandum sumeretur, & praeter intentionem descenderet: idem videtur dicendum, quod de reliquiis aquae quando os lauatur: quia neutrum intentione cibi, vel potus sumitur. ideo non impediunt.

CIRCA tertium sunt tres conclusiones. Prima, quod oportet gratias age re de tanto beneficio. Non tamen necesse est illud tempus seruare, quod ponitur de consecra. di. 2. c. tribus gradibus. puta, quod communicans mane ieiunet vsque ad sextam communicans tertia, vel quarta hora iciunet vsque ad vesperam: quia sicut dicit Tho. illud erat quando raro celebrabant: quod tunc maxima reuerentia exhibebatur ad sacramentum ante, & post. sicut Dio. in epistolis de Gayo narrat, quod non celebrat, nisi diuina reuelatione sibi facta.

Et hoc fuit post primitiuam ecclesiam, sicut & tempore heremitarum Aegypti in ter quos paucissimi audebant fieri sacerdotes. Nam in primitiua ecclesia tempore apostolorum propter maximum feruorem omni die communicabant etiam non sacerdotes, & multo magis sacerdotes. Vel potest dici, quod illud. c. per contrariam consuetudinem est abrogatum. & ideo nunc non est obligatorium: sicut dicitur: dist. 4. c. in istis temporibus. Actualis ergo deuotio praecedere debet, & etiam sequi aliquamdiu: quia nec est possibile, quod semper duret, sed sufficit, quod habitualis perseueret: sicut ad hoc, quod caera figuret, oportet, quod actu molescat, sed postquam figurata eum, si indurescat, nihilominus character perdurat. sumenda est tamen iterum ea charistia: ne cor nimis induretur, quia cum diu eucharistia non percipit, cor induratur 2. dist. Presbyter. circa medium.

secunda conclusio est propter euidentiam eorum, quae dicta sunt, quod ieiunium naturae est, quando homo illo die a media nocte nihilcibi, aut potus sumpsit ex intentione: quia media nocte quo ad hoc dies incipit, quando sol de sub terra ad nos redire incipit. ff. de fer. l. More Romano. Dies a media nocte incipit. Et ita nota. glo. 7. q. 1 nihil. 6. Nullus. & de cele. mis. ex parte. Vnde si aliquis post mediam noctem aliquid cibi, vel potus sumpserit: licet postea vsque ad sextam dormierit, & optime digestus sit, nec celebrare, nec communicare debet, quia ieiunus non est. Econtra si post matutinas in sero dictas, biberet ante mediam noctem: licet Te Deum dicatur dignare Domine die isto: non propter hoc impedir celebrare, vel communicare die sequenti: quia dies non incipit ab officio matutinarum, quae possunt dici diuersis temporibus: & de die, & ante diem, sed a media nocte temporis: quae non mutatur: licet illud non multum deceat. scilicet bibere post matutinas, & multo minus comedere, nisi necessitas vrgeat.

Tertia conclusio est de illo, qui ante mediam noctem bibit, vel comedit aliquid, sed post mediam noctem, nec bibit, nec comedit, nec dormiuit: vtrum celebrare, aut communicare possit. Dicendum, quod non impeditur a celebratione, vel communione: quia dormitio nihil facit ad hoc: quia multi ducunt noctes insomnes, vel propter orationem, vel quia non possunt dormire. Et quod dicitur de accusationibus. c. constiterit. intelligitur de illo, qui in taberna, vbi continue vinum apponitur per totam noctem pernoctauit sine somno. Et sic est verisimile, quod post mediam noctem bibit: & postea celebrauit. Ideo ab ecclesia priuat, quasi non ieiunus celebrauerit praesumptione iuris, & de iure: contra quam non admittitur probatio, vel saltem praesumptione iuris, cui stat, quando contrarium non probatur: quia ille, qui vigilans stetit a media nocte in taberna vsque ad diem non tam diu stetit, quin biberit, vel dato, quod non bibisset: sed ieiunus esset post tantam deordinationem, & dissolutionem, qua per totam noctem in taberna fuerat, celebrare magnae irreuerentiae, & indeuotionis fuit, propter quod solum priuari meruit: sicut in lupanari pernoctasset, cum illa vitia, & loca sint vicina, & coniuncta.

Argumentum in oppositum est solutum ex dictis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2