Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

utrum cum bigamo liceat dispensare

QVAESTIO QVARTA. De bigamia, & eius poeenis.

Thom. a. Diff. 27. q. 27. 1.

QVARTO queritur, vtrum cum bigamo liceat dispensare: Et videtur, quod non, quia coritra ius diuinum non licet dlspensare: sed de iure diuino est, quod bigamios non promoueatur ad ordines, cu noc contineat in Cano ne. 1. ad Ii. 3. oportet episcopum irrepraehensibilem esse vmus vxoris virum: ergo nulli in hoc licitum dispensare.

Praeterea extra de bigamis dicit, quod clericis, qui quantum est in ipsis duas secundas mulieres matrimonialiter coniunxerunt tanquam cum bigamis dispensare non licet.

Contra, da Lucium Papa dispensauit cum Panormitano epo, qui erat bigamis vrdicit Gaufredus in summa.

Respondeo, hic sunt vj denda. 5. Primo, quid sit bigamia, & vnde dicatur. scd', quot modis contrahatur. Tertio, quo bigamia punratur, Quarto, quomodo bigamus non promoueat. Quintd, quo tollatur.

Primo igitur quaerit, quid fit bigamia, & vnide dicatur: sciendum quod bigamia est defectur ex setundis num ptiis proueniens. Hosti. hanc definitionem reprobat, quia non est conuertibilis cum definito, cum aliter contineat sed simili modo reprobat sua, qua dicit, q bigadila &t li regularitas ex defectu proueniens sacri, quia etiam sine vllo sacramento quandoque contrahitur: Et si dicas de bigamia vera, & propria? sicut illa non est nisi ex defectu sacri: sic hi si exsecundis nuptiis: dicitur autem monogamus a monoi, quod est vnum, & gamos, quod est coniugium, mulier, vel vxor, quasi vnsus coniugij muneris, vet vroris? Et bigamus, quan omi: pergama a pyr, quon eit ignis, & gamos, quod est muller: quasi igne mulierum destructa, scilicet, pergama Troiae. 26. Distinctio. vdius vxoris virum, id est, monogamum: vnde est defectus veri sacramenti, & computant, nec distinguitur, vtrum violent cum corrupta, an cum virgine contrahendo. Nec valet, si dicat, quod nunquam matrimonium de facto causat bigamiam interpretatiuam, nisi vbi verum matrimonium de iure causaret eam veram: quia hoc est falsum: vt patet in eo, qui duas ducit ambas de facto. Tunc enim secundum matrimonium de facto facit bigamiam interpretatiuam, vbi de iure non faceret veram: quia non est vera bigamia, vbi non fuerunt duae verae vxores: hic autem prima non fuit vera. Non sic autem censendum est de illo, qui cum virgine contrahit de facto, propter aliud impedimentum, quam ordinis: puta consanguinitatis, vel aliud: quia non est expressum, & poenae sunt restringendae.

Tertius articulus est videre, quomodo bigamus puniat. Et licet bigamus, vel trigamus non peccet: poena tamen bigami est quintuplex.

Prima, quia nudat omni priuilegio clericali. de bigamis. c. 1. lib. 6. Et videt generaliter, quod quicunque potest dimittere clericatum, vel statum, quo habet priuilegium clericale, si incidat in aliquem modum bigamiae de tribus primis, perdit priuilegium clericale, sicut acolythus, & nouitius religiosus. si autem sit talis, qui non potest exuere sta tum, illud quo manente semper retinet priuilegium, quousque prius degradatus in speciali tradatur iustitiae saeculari, iste per nullam bigamiam perdit priuilegium hoc. Vnde quod ibi dicit adiiciendus est coerctioni saeculari: non potest referri ad eos, qui sunt in sacramentis, & professi.

secunda poena est, quod priuantur tonsura clericali, sicut dicitur in praedicta Decretali. Ex quo apparet, quod non potest intelligi de quarto modo bigamiae: quia subdiaconus, & religiosus propter illud non perdunt tonsuram. potest autem, si intret religionem portare tonsuram monachalem, quae non est via ad ordinem plus, quam tonsura conuersorum.

Tertia est, quod non debet deferre habitum clericalem, non quod cogani, vt Iudaei conuersi semper habere vestes radiatas, vel virides: sed possunt ferre quales clerici, sed prohibent deferre superpelliceum, & similia, & per consequens dicere epistolam etiam sine superpelliceo. Qui vero habet vnicam, & virginem tenetur deferre tonsuram, & habitum clericalem, alias perdit priuilegium. de cle. coniug. lib. 6. non quod teneatur ferre superpelliceum, imo non debet: sed non radiatum, vel viridem: similiter & tonsuram cucufa tegere potest, ne sit scandalum vxori. si etiam propter infirmitatem capillos rasit quousque creuerint, excusatur: sed clericus solutus non debet cucufam deferre, nec est necessaria admonitio, quam quidam officiales faciunt: quia sine admonitione alia priuilegium perdunt, nisi tonsuram, & habitum clericalem deferant.

Quarta, quod ordinatur ad aliquem ordi nem nisi dispensatiue, imo nec corona sibi dari pont: quia si non potest vti antiqua corona, vel ordine, multo minus potest accipere de nouo. & licet characterem recipiat, quamuis Nicolaus Furiosus dixerit, quod bigamus non plus potest ordinari, quam asinus: quia Papa non potest tollere defectum, quem habet: tum erequutionem non recipit. extra eo 6. 3. imo ordinator priuandus est potestate, & officio. extra. e. c. 2. nisi cum eo dispensetur.

Quinta, quod non est capax alicuius beneficij ecclesiastici, nec saecularis, nec regularis: quia non confert laico, sed tantum clerico: vnde si est indignus non solum sacro ordine, cui debetur pro motio: licet non habens illum possit promoueri ad multa beneficia: tamen qui ordinat illum, tenetur promouere: imo simplicitur omni ordine, & toto clericatu est indignus. ideo &c. Item cum beneficium sit propter officium quicumq: est indignus ordine, vel officio, per consequens, & beneficio, nec solum constante matrimonio: imo etiam postea quousque dispensetur: quia etia coniugatus cum vnica, & virgine interim non promouetur. de cleri. coiu. c. 2.

sed dubium est de illo, qui contraxit sponsalia per verba de futuro: & cognouit sponsam talem: quam cognoscendo per verba de praesenti fieret bigamus, cogtbuit, dico affectu fur nicario non maritali: vtrum fiat bigamus saltem interpretatiue, quo ad poenas superius enumeratas, in quibus pa rificat verus, & interpretatiuus bigamus.

Et dicendum, quod sic in foro ecclesiae, quae iudicat matrimonium, & praesumit: & idem etiam in foro conscientiae: quia bigamia habet ortum ex statuto ecclesiae, quae videt ea, quae patent. Vnde ad contrahendam bigamiam etiam in foro consclentiae sufficit matrimonium in foro ecclesiae. Nam etiam illud, quod apparet esse matrimonium in foro ecclesiae: licet sit nullum etiam iudicio ecclesiae causat bigamia: ergo multo magis illud, quod ecclesia iudicat matrimonium: & est praesumptio iuris, & de iure: vnde qui sponsam secundam de futuro, vel corruptam, vel post ordinem cognoscit, vel fornicario, vel matrimoniali affectu fit bigamus, pari modo, ac si per verba de praesenti.

Quartus articulus est, quare bigamus non promoueat, & hic sunt quinque conclusiones.

Prima. scilicet de vere, & proprie bigamo, qui. scilicet habuit duas veras vxores: quia ad supremum sacramentum accedens non debet pati desectum in sacro. sed verus, & proprius bigamus habet defectum sacramenti: quia non est vnus vnius, sicut Christus: quia vna est ecclesia ab Abel vsq, ad vltimum electum, qui in fine mundi nasciturus est. Nam cum sit vna fides modernorum, & antiquorum, & scriptum est, sponsabo te mihi in fi de: per consequens vna sponsa ecclesiae, & synagoga, nec plus habet luxuria, quam castitas in poenis, quae propter culpam in fligunt: sed in his, quae propter defectum sacramenti: sic quia non est defectus sacri, vbi non est sacramentum, sicut in pluralitate concubinarum, sed tunc est instantia, quia qui non habet sacramentum, plus deficit in sacro, quam qui habet illud imperfecte: sed qui num quam fuit coniugatus, potest ordinari, & promoueri: ergo magis qui fuit licet defectuose. si autem bona est ratio de ordine, bona est de beneficio, quod est propter ordinem: vnde qui est ineptus ad ordinem, est ineptus quo ad beneficium, licet bepeficium possit haberi sine ordine, & econuerso.

secunda, quare bigamus interpraetatiuus primaria interpretatione. i. verus maritus corrupte non promouetur. Et dicendum, quod hoc est, quia etiam habet defectu sacramenti. Nam sponsa Christi non diuisit mentem suam in plures. Quanuis enim in synagoga, & ecclesia fuerit aliquae animae prius cum Diabolo fornicatae: propter quod Hiero. vocat duas mere trices salomonis: tum ecclesia ab Abel vsque ad vltimum, nec fuit, nec erit sine aliqua sancta anima sponsa fideli Deo, non alij coniuncta: & in illa, quae erat fidelis Deo merito ecclesia residebat: vnde ecclesia semper fuit virgo, & immaculata. Despondi vos &c. vnde non diuisit se in plures. Vnde per illud, quod dictum est, videt Adam, & Euam non habuisse gratiam ante peccatum: quia statim ecclesia militanhominum incepit, quando fidem formatam habuit: quia per charitatem militatur. Cum autem per peccatum gratiam perdidissent, si habuissent: ergo eccesia postquam cepisset, desiisset: & post quam Deus eam desponsasset, ipse eam repudiasset: quod non videt. Et plus videtur, quod non habuit gratiam ante Abel, quia ecclesia no incepisset ab Abel, si ante Abel aliqui gratiam habuissent: quia quicunque est in gratia, est in ecclesia: & per multos annos saltem duos, aut. 18. menses antequam nasceretur Abel, fuerunt Adam & Eua & Chaim an te per nouem menses, quia non fuerunt gemelli.

Tertia conclusio, quare alij higami? Et dico, quod propter similitudinem ad primos duos: vnde oens, qui sunt bigami propter plu res, quarum vel vtraq, vel altera de facto propter similltudi nem ad primum: qui vero propter vnam de facto propter similitudinem ad secundum exceptis his, qui votum solemne emiserunt, & cum virgine contraxerunt, qui propter duplex matrimonium, vnum spirituale aliud carnale, assimilant primis. Oens igit sunt bigami: quia vel sunt viri duarum vxorum de iure, vel de facto carnaliter, vel spualiter, vel sunt viri vxoris bine, putacius, quae diuisit carnem suam in plures.

Quarta conclusio, quare plus requiritur integritas ex parte vxoris, quam viri? Ratio Tho. quia motus recipit speciem, & defectum a termino ad quem, non a quo: vnde vxor virgo consentiens in virum corruptum suo modo fit irregularis: puta ad ordinem diaconissae. si enim dicit Apostolus, quod diaconissa sit vnius viri vxor, quemadmodum oportet epraem esse vnius vxoris virum: per consequens oportet eam esse vxorem viri virginis, sicut epraem virum foeminae virginis.

Quinta conclusio, quare corruptus in epraem consecrat, vt Petrus, Hilarius, & Genebaldus, & Dious, & multi alij, & Philippus, quatuor virgines filias: corrupta autem non consecratur in virginem. Ratio. Tho. de velo virginum, quia non significaret perfecte integritatem, nisi esset integra.

Propter quod ex his insurgit qᷓstio, si quis contrahat de facto matrimonium in casu, in quo contrahens de iure fieret bigamus, vtrum fiat bigamus: puta, contrahit quis cum cognita, videtur quod non, quia non est ponenda bigamia, vbi non inuenitur expressum. de spon. Cum apud. quia poenae sunt restringendae: non autem inuenitur, quod matrimonium nullum causet bi gamiam nisi in duobus casibus. Primus, quando est nullum per votum solemne ordinis, vel religionis. extra eo. c. Nuper. & c. vlt. Qui clerici, vel vo. c. 1. & in Decre. 26. di. c. decreuimus. &. c. Quotquot. secundus quando nullum propter ligamem, vt in contrahente cum repudiata. de bigamis. c. 1. nisi quod Hosti. in apparatu exemplificat de acolythis cum consanguineis & affinibus.

In contrarium, quia indistincte dicunt doctores, quod bigamus est, qui de facto contrahit cum duabus, vel cum corrupta: & eadem ratio videtur in omnibus. scilicet propter affectum non propter effectum. de biga. c. fi. si enim aliquis In facie ecclesiae publice contraxit cum secunda, aut cum vialua, omnes iudicant eum bigamum, qui nesciunt impedimentum: vnde quia ecclesia videt ea, quae patent a qua est instituta bigamia, videt, quod omne matrimonium in facie eccl'iae contractum saltem propter scandalum causet bigamiam, etiam si sit nullum: in casu, in quo causaret, si esset verum. Nam impedimenta, quae habent ortum ex statuto ecclesiae: ita oriunt ex factis apparentibus, sicut existentibus, vt publicae honestatis lustitia. ex spon. nullis. & si matrimonium publicum hoc faceret eandem ratione, & occultum.

sed tunc est dubium, aliquis contraxit per verba de praesenti cum corrupta ab alio, & eam rognouit intendens decipere, & non contrahere, quaeritur, vtrum contrahat bigamiam, & videt quod non: quia sponsalia, quae sunt nulla propter defectum consensus non causant publicae honestatis iustitiam. ergo &c. & a simili matrimonium nullum propter defectum consensus non causabit bigamiam, etiam in casu, in quo causaret, si teneret. solutio, dico, quod imo per idem vtrobique : quia ecclesia, quae haec impedimenta intro duxit, iudicat solum de apparentibus: vnde quando dicit, sponsa lia quae sunt nulla ex defectu consensus: non causant publicae honestatis iustitiam, supple, euidentis: sicut quando infans & furiosus contrahunt, vel maior, & sanus sub conditione: secus vbi defectus non est patens, nec euidens. Et ideo dico in casu de facto de quodam diacono, vel monacho, qui de facto contraxit per verba de praesenti in facie ecclesiae, vel clandestine, quia licet non intenderet contrahere, vt pote sciens se non posse, licet etiam nollet nisi ad vnam noctem decipere: ex quo tamen exterius expressit verba consensus de praesenti per idem est: vnde bigamia contrahitur quo ad iuris interpretationem per matrimonium de facto in omni casu, in quo contraheretur per matrimonium de iure.

Dico autem matrimonium de facto est illud, quod habet in apparentia omne illud, quod habet matrimonium verum in substantia: puta, quia in facie ecclesiae contrahit per verba de praesenti: item quando illa publice vel occulte dicuntur, & fiunt: de quibus si constaret ecclesia iudicaret matrimonium: puta, quia fuit per verba de praesenti clandestine: licet ille vellet decipere non contrahere, vel quia fuit de futuro, sed fuit sequuta carnalis copula, licet deceptorie: quia omne matrimonium, quod est matrimonium secundum iudicium ecclesiae, vel secundum faciem ecclefiae, sufficit ad bigamiam in casu, in quo verum matrimonium sufficeret, & plus: quia vbi nullum verum matrimonium causaret, matrimonium de facto causat in quarto casu: vt dictum est de matrimonio post votum solemne contracto, quod semper facit bigamum copula sequuta.

Quintus articulus est, quomodo bigamia tollatur, vbi sunt quinque conclusiones.

Prima, quod non tollit per baptismum secundum Aug. Nec obsat, quod ecclesia non iudicat de his, quae foris sunt, quod verum est, quandiu foris sunt: sed postquam intrauerint iudicas eos etiam secundum ea, quae foris habuerunt, vt patet in conuersione infidelium.

secunda, quod tollit per dispensatio nem Papae, quia Papa cum omni bigamo ad omnia totaliter, & vniuersaliter dispensat. i. cum vero, & interpretatiuo ad oens ordines, beneficia, & dignitates: vt Lucius Papa cum Panormitano epo. vnde. C. de episcopi. & cle. l. nulla. Auth. ibi signata Imperator dispensat cum diaconissa in aetate. 6o. annorum, quam ponit Apostolus vocans eam viduam. 1. ad Corin. 5. Et hoc, quando Imperator de voluntate, & authoritate Papae in talibus ordinabat, sicut etiam epraeatus conferebat: ergo multo magis Papa per se dispensare potest in statutis Apostoli: vnde non obstat. 25. q. 1. sunt quidam. Et confirmat ratio, quia in omni poena, quae est ex statuto ecclesiae, vel praelatorum ecclesiae Papa dispensare pont: huiusmodi est ista, quia Apostolus dicens vni' vxoris virum, loquebat disponendo, & ordinando ecclesiam, in qua non habuit maiorem potestatem Papa: vnde & ibi dicit, non vinolentum, non percusso rem: in quibus Papa dispensat. Et licet non possit facere de bigamo non bigamum: quia tamen bigamum non promoueri est de statuto ecclesiae: ideo potest illud amouere, sicut potest homicidam ordinare, licet non possit facere, quod non sittalis, sed ꝗa talem existentem non promoueri est ordinatio ecclesiae.

Tertia conclusio est de cardinalibus. Et quidem de legatis licet possint multa, quae non possunt alij: tamen inquantum legatus siue a latere, siue alius a commissione, vel dignitate, non inuenio, quod possit in aliquo cum quocunq, bigamo dispensare: sed licet in iure nihil circa hoc caueatur: tamen quia de iure, & consuetudine habent pleniorem potestatem in omni dispensatione, quam epus: ficutepraes potest in sua diccesi: sic legatus a latere potest in tota sua legatione, non solum preibyter, aut epraes, sed etiam diaconuscardinalis. Nec obstat, quod non potest ordines conferre, quod est ordinis, quia potest dare beneficium, & per consequens dispensare, quod est iurisdictionis. summus autem poenitentiarius cum omnibus de mundo ad minus tantum, quantum epraes cum illis de sua diccesr: & hoc quidem rationabiliter per locum a simili, & a malori: quia cui concedunt maiora, & minora: vnde regula luris est, Non debet cui quod maius est licet: quod minus est non licere, sed aliter non probat. Epi autem cardinales in suis titu lit, & terminis legationum possunt, sicut episcopi cum suis subditis, alias oihil, nisi quantum eis specialiter committitur. Presbyteri autem cardinales in titulis, & legationibus fuis: qui possunt minores ordines conferre: possunt forte quo ad eos cum bigamis, sicut & episcopi dispensare: ita tamen quod isti duo. scilicet epi, & presbyteri, quando sunt legati in omnibus habent posse maius in sua prouincia, quam episcopus in sua dicc. similiter & hoc habet diaconus cardinalis legatus: simplex autem dlaconus cardinalis non legatus non videtur aliquid habere circa hoc.

Quarta conclusio est de episcopis, quia de archiepo, priarcha, vel primate nihil inueni, quod possit plus, quae epus: imo minus in duobus casibus, licet enim cum suis simplicibus subditis, imo diaconus possit dispensare, sicut epraes cum suis, & ipse sit maior epo: tamen cum subditissuorum suffraganeorum non, nisi forte legatus ex dignitate. argumentum, de offic. delegat. cap. r. nec iterum cum ipso suffra- ganeo publice fornicante: in quo tum casu ille posset cum suo curato: vt inde procedat curae priuatio, vnde donatio: quia propter tale quid meret deponi epraes, qui non potest deponi nisi a Papa: vnde soli Papae est ius quaesitum: vnde non potest metropolitanus dispensare cum eo ab hac poena: sed Papa secundum Host. qui hoc dicit, non obstante, quod esset epraes: sed patriarcha Constantinopolitanus, qui deponit su os epos: pari rartione posset dispensare cum eis, si post epraeatum incurrerent bigamiam, propter quam impoenitentes essent deponendi. Tunc enim ex causa posset cum poenitentibus dispensa re: alius autem inferior Papa non potest dispensare cum epraeo bigamlam incurrente. sed videi, quod epraes propter notoriam fornicationem non incurreret suspensionem: cum non sit expressum de eo, sed tantum de simplici sacerdote. Nec aliter ipse incurrit. de sententia excommunicationis c. Quia. lib. 6. Epraes autem potest dispensare primo in minoribus ordinibus suscipiendis, & exequendis. qui clerici, vel vo. c. 1. & in Decretis. c. Lector. In his enim facile dispensatur etiam ab epraeo, & in illegitime natis. de filiis presby. c. 1.lib. 6. secundo, in subdiaconatu in necessitate, quando pauci inueniunt ministri: sicut & in eo, qui publicam poenitentiam egit: vt in Decre. c. illo. Lector. Nec valet, quod dicunt aliqui abrogatum per hoc, quod tunc temporis subdiaconatus non erat sacer ordo. de seruis non ord. Miramur. Quod enim non mutatur, quare status prohibei. C. de testa. l. sancimus. Non enim inuenitur prohibitum dispensare in necessitate. Nec valet, quod dicunt alij, quod est dispensatio Papae, non episcopi, quia istud est sta tutum iuris. Vnde secundum hoc ad minores sine alia dispensatione promoueri possent: vnde cum pariter permittat bigamos ordinari ad minores ordines sine necessitate, & subdiaconatum in necessitate, & ad minores non liceat sine licentia epizpari ratione nec ad subdiaconatum, sed cum licentia sic. Tertio, quando ad religionem intrat. Qui cle. vel vo. c. 2. non sic autem forte, quando iam est in religione: tamen quantum ad dispensationem, alias parificantur: & ille, qui vult intrare religionem, & qui iam est religiosus. de sen. ex. c. Cum illorum: quia licet sit grauius crimen religiofi, quam saecularis, & quantum ad hoc minus dispensabile: tamen ratio dispensandi, quae est, vt tollatur materia euagandi, aequaliter est in nonitio, & professo. Cum bigamo ergo intrante religlonem, episcopus potest dispensare ad diaconatum, & sacerdotium: quod tamen de consuetudine non seruai in bi gamia vere, & proprie dicta, yel de vero marito corruptae Quarto, quando est bigamia contracta de facto per matrimonium in casu, in quo non contraheretur per matrimonium de iure: vt cum post votum solenne religiosi, vel clerici contrahit cum vnica, & virgine. qui cle. vel vo. c. 1. Quinto, quando bigamia est occulta: quod sic potest intelligi, vt cum est factum de natura sua occultum: puta, cum quis cognoscit vxorem suam in occulto adulteratam: nam licet publicum, & occultum nihil faciat ad bigamiam, tamen ad dispensationem sic. si autem esset factum, vel causa bigamiae occulta per accidens: puta, matrimonium clandestinum, quod de se debuit esse manifestum: tunc epraes non posset nisi in casibus praedictis: alias autem epraes non potest. extra eo. c. vl. vnde frustra quaerebatur, an nobilis factus monachus posset deferre coronam monachalem, cum esset bigamus, quia dispensante episcopo, quod facile obtinuisset, etiam sacerdos fieri posset.

Quinta conclusio est de praelatis religio sis. Primo, quod abbas quicunque, & quantumcunque de iure non habet aliquam potestatem cum bigamo dispensandi, siue in monasterio, siue ante, de iure, vel de facto contraxerit: licet in aliis irregularitatibus plus possit, quam epraes. de sen. excommunicationis Cum illorum. si vero habeat priuilegium, quod possit cum suis subditis dispensare: nisi in his casibus, propter quos merito esset sede: Apostolica requirenda: tunc potest cum monachis bigamis in bigamia prius, vel postea contracta dispensare: sicut epraes in saecularibus religionem intrantibus, etiam quo ad maiores ordines: non tamen quo ad dignitates. Non enim sequitur, dispensat quo ad maiores ordines, ergo quo ad dignitates. Nam ordo dispensat in illegitimis in omnibus ordinibus, non tamen in praelationibus: vnde nec abbas, nec episcopus in casibus, in quibus in maioribus ordinibus dispensauerunt, possent in dignitatibus, vel curis dispensare: vnde episcopus, vel abbas, qui possent bigamum canonicum regularem facere sacerdotem, non possent eum facere curatum: & episcopus non posset eum in abbatem confirmare, nec metropolitanus in episcopum, quia non est eligibilis: sed tantum postulabilis a Papa, nec abbas suus potest eum facere priorem conuent ualem, extra abbatiam: sed forte suppriorem, aut tertium priorem, quae non sunt dignitates, sed officia. Distinguendum est ergo de priore, qui habet curam ordinariam, cum quo non potest: & de priore, qui est vicarius, & in hoc potest dispensare, qui potest in sacerdotio dispensare. Vel si ex dispensatione episcopi est factus sacerdos: potest fieri talis prior, vel supprior ab illo eodem, a quo alius, qui dispensatione non indiget, poni posset: sed beneficium simplex sine cura, & dignitate posset episcopus talibus conferre: sicut & illegitime natis. extra de fil. presby. c. 1. lib. 6. quando autem dispensatur ab eo qui potest, poenae supradictae tolluntur: hactenus quatenus dispensatur. Nam si dispensetur cum eo ad ordines quoscunque , vel beneficium, quod non cadit in laicum: eo ipso recuperat priuilegium clericale speciali ter: si quis suadente Diabolo: & quod deferat tonsuram, & habi tum clericalem, & cum hoc recuperat quantum specialiter conmittitur in exequendo, & suscipiendo.

Ad argumenta in oppositum. Ad primum dicendum, quod non licet dispensare in his, quae continentur in Canone, quae sunt de iure naturali, & de necessitate sacramentorum, & fidei: sed in aliis, quae sunt de institutione Apostolorum licet: cum ecclesia nunc habeat eandem potestatem destituendi, & constituendi, quam tpe Apostolorum habuit.

Ad secundum dicendum, quod per illud verbum non licet cum bigamis dispensare: notatur difficultas dispensandi, & non impossibilitas: & sic est glossandum vbicumque simile verbum inuenitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4