Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum eucharistia sit sacramentum
DISTINCTIO. scilicet QVAESTIO I. CIrca octauam distinctionem tria quaeruntur. PriAmo, vtrum eucharistia sit sacramentum, quomodo praefiguratum, & quando institutum? secundo, de suscipientibus, vtrum debeant esse iciuni. Tertio, de forma.
QVAERITVR Ergo primo: vtrum eucharistia sit sacramentum? Et videtur quod non: quia sacramenti non est sanctitatem habere in se: sed in alio causare: vnde, & dicitur a sacrando actiue: sed cucharistia continet in se essentialiter sanctum sanctorum. ergo non est sacramentum, sed potius sanctuarium.
CONTRA quia eucharistia dicitur sacramentum progredientium vnde dicitur viaticum. 26. q. 6. Qui recedunt. &. c. De hiis.
RESPONDEO: Circa istam quaestionem tria sunt consideranda. Primo, vtrum eucharistia sit sacramentum? secundo, de praefiguratione huius sacramenti. Tertio, de institutione.
Prima, quod est sacramentum dignissimum, & plusquam sacramentu. Est enim aliquid sanctum tantum, & non sacramentum, nec sacramentale: sicut illud, quod habet in se sanctita tem formaliter, & subiectiue: non autem effectiue, nec significatiue, vt homo sanctus. secundo, est aliquid sacramentale tantum: vt quod habet habitudinem dispositiuam ad sacramentum ante, vel post: sicut illa, quae pertinent ad solennitatem cuiuslibet sacramenti: vt cathecismus, & huiusmodi. Tertio, est aliquod sacramentum inperfectum: vt sacramenta ve. le. in quibus non erat sanctitas, nec effectiue, nec actiue: sed tantum significatiue. Quarto, est aliquod sacramentum perfectum, in quo est sanctitas, & significatiue, & causatiue: vt in. 6. de sacramentis nouae le. haec est enim tota, & perfecta ratio sacramenti: vt sit inuisibilis gratiae visibilis forma, vt imaginem gerat, & causa existat. Quinto, est aliquod, quod est sacim: quia est causa, & signum sanctitatis, & plusquam sacramentum: quia intra se continet essentialiter sanctitatem: & tale est eucharistia. Propter quod, sicut Ioannes Bapti. fuit propheta praedicendo futura, & plusquam propheta demonstrando praesentia: puta agnum Dei digito: sic est in proposito de eu- charistia.
Ex quo statim apparet solutio ad argumentum in oppositum: quia eucharistia est sacramentum ratione signi, & effectus, & plusquam sacramentum ratione contenti, quia est sanctuarium.
secunda conclusio est, quod vnum est sacramentum: quia vnum idem est, quod indiuisum est in se, & diuisum ab alio. Istud autem sacramentum est indiuisum, non quidem ratione materiae, & formae: quia illa bene sunt diuisa, & diuersa in se: sed ratio ne, qua sacramentum est indiuisum. sratione signi, & causae: quia omnia, quae hic sunt ad vnum, & idem praefigurandum ordinantur: & ad idem causandum: siue illud sit res, & sacramentum: sicut corpus, & sanguis Christi, quae sunt vnum supposito, & subiecto, quomodo forte non fuisset vnum, si fuisset consecratum tempore mortis suae, quando sanguis erat a corpore separatus, siuc quo ad illud, quod est res tantu: siue in generali. scilicet corpus Christi mysticum, quod est vnum ordine, siue in speciali. scilicet animae perfecta refectio: sicut dicit vnum prandium, vna coena, illud in quo multa concurrunt ad vnam refectionem. scilicet cibi, & potus. secundo, est vnum, quia ab aliis diuisum, & distinctum. scilicet a baptismo, & confirmatione, quia quiuis vna esset potentia generatiua, nutritiua, & augmentatiua, & vnum instrumentum: puta calor, & vna materia: puta alimentum, nihilominus diuerse sunt actiones, generare, nutrire, & augmentare: vnde animalia semper quidem nutriuntur: non semper autem augentur vel generantur. similiter quamuis vna sit principalis potentia Dei, quod vnum instrumentum character episcopalis, & vna materia. i. gratia gratum faciens, quibus homo idem primo generatur in baptismo: secundo augmentatur in confirmatione: tertio nutritur per eucharistiam: in vtroque tamen diuersae sunt actiones, regenerare, perficere, & reficere: vnde cum sacramenta sint actiones quaedam exteriores ordinatae ad istas diuersas interiores: per consequens diuersa sunt sacramenta.
Tertia conclusio est, quod licet illud sacramentum sit vnum perfectione, & ordine: est tum diuersis nominibus nuncupatum. Primo enim inquantum est reme moratiuum Dominicae passionis dicitur sacrificium, hostia, oblatio. vnde dicitur sacrificium altaris. 13. q. 2. Non estimemus. Et quod omnia sacrificia praecellit corpus, & sanguis Christi: de consec. dist. 2. Nihil. De tertio dicitur de conse. di. 2. Tribus. in fi. quod est oblatio spiritualiter corpus, & sanguis Christi: & quod oblatio eucharistiae, quae pure spiritualis est, praecedit omnem oblationem: de consecr. dist. 2. Nihil. Et ab hac oblatione prohibent immundi. 82. dist. Proposuisti. secundo, quo ad rem significatam, & contentam eucharistia quasi bona gratia: quia continet fontem gratiae. Eucharistia enim Graece, Latine bona gratiae interpretatur. 1. q. 1. Multi. Et ibidem ante medium. Quia caro Christi inter alia sacramenta eucharistia dicitur: tertio quo ad finem in via dicitur communio: quia sicut cibus vnitur omnibus membris ad quae singula defertur, & sic quaelibet pars aucti, aucta est: sic per hoc sacramentum non solum Christo capiti: sed etiam omnibus membris eius vnimur, vt simus omnes vnum corpus in Christo: vnde ab illis, qui in vnione ecclesiae sunt, recipitur eucharistia spiritualiter, & si non recipiatur sacramentaliter: de consec. dist. 2. quia passus. &. c. quia quid est: quarto, quo ad finem in patria, ad quem perducit, dicitur viaticum: quia substentat in via quousque perueniamus: viaticum enim dicitur eucharistia. d. l. his vero. & quod viaticum in morte nulli est negandum: di. ead. Poenitentes. 27. q. 1. virginibus. 26. q. 6. his qui.
Prima, quod sacramentorum no. le. tria praecesserunt realiter: licet non secundum ritum sacramentalem: quem habent in le. no. sicut matrimonium, poenitentia, & ordo, quia & matrimoniu ab initio fuit in officium, & post peccatum in remedium: sed habebat aliquas personas tunc habiles, quae nunc sunt inhabiles: vt quae in ter tio, & quarto gradu: & vxor fratris sine liberis mortui, tunc habilis, nunc inhabilis. Et poenitentia tunc non requirebat hominem homini confiteri, sed soli Deo, qui nondum erat homo. Et ordo non habebat characterem, nec vera sacramenta dispensabat. Baptismus autem, & eucharistia prae cesserunt non realiter, sed figuraliter: sed extrema vnctio & confirmatio neutro modo: quia sunt plenitudinis gratiae, nec sunt necessaria, nec quo ad se, vt baptismus, nec quo ad fidem rei continente, saltem explicitam, vt eucharistia: quamuis posset dici praefiguratam esse confirmationem in benedictione filiorum Israel a sacerdotibus. Numeri. 6. vel in benediction ibus Iacob, & Moysi, & similibus: aut in electione pugnatorum, & remissione formidolosorum a pugna: extremam vero vnctionem, qua quis intraturus est coelum in vnctione vasorum tabernaculi, quae fiebat de oleo vnctionis, priusquam inferrent in tabernaculum ad aliquem vsum.
secunda conclusio est, quod eucharistia fuit multipliciter praefigurata: quia quantum ad illud, cuius rememoratiua est per omnia sacrificia ve te. leg. quae erant figurae hostiae factae in ara Crucis praecipue per iuge sacrificium agni, quod figurabat iugem huius sacrificij representationem, secundo quo ad sacramentum tantum: per oblationem Melchisedech: tertio, quo ad rem sacra mentalem per agnum Paschalem: quarto, quo ad vsum fidelium in manna: quinto, quo ad finem vltimum in ligno vitae.
Tertia conclusio est, quod propter hoc dicit Christus sacerdos inaeternum secundum ordinem Melchise dech potius, quam secundu ordinem Aaron: quia Aaros suo sacerdotio sacerdotium summi Pontificis representat. dist. 21. c. 1. nihilominus tamen in hoc deficit: quia peccauit. dist. 50. Econtra in lumbis Abrahae decimatus fuit: & sacerdos Aaronicus iu maximo sacrificio vitulae immundus fiebat. Melchisodech autem non sic: sed quando obtulit panem, & vinum benedicens recepit decimas ab Abraham. sic Christus innocens impollutus in hoc sacrameuto perfectam nobis benedictionem tribuit: quod oblario Melchisedech expressius quo ad ritum sacrificij figura uit: praeter alias causas, quas apostolus prosequitur ad hebraeos.
QVANTVM ad tertium suntares conclusiones. Prima, quod debuit institui sacramentum, in quo Christus contineretur essentialiter, & realiter: quia ad perfectionem membrorum requiritur, quod capiti vniantur: & quia sacramentis Deo iungimur: sacramentum autem ost signum sensibile, sicut ad hoc, quir anima perficiat sensibus praeter sensibilia, quae sibi coniunguntur per solami similitudinem distantia medlo separato, vt color, & olor, & sonus, quibus assimilantur sacramenta vet. leg. qua erant tantum signa diuinae gratiae, & non causa, sunt sensibilia, quae per realem virtutem coniunguntur sensui per modinm coniunctum: quae tum non fiunt vnum cum eo: vt imta stu patet: quibus asiimilantur sacramenta no. le. in quibus diuina virtus interius operatur. Est autem vlterius gustus, quo sensibile nobis realiter coniungit, & nobis incorporatur: & vnum efficitur por conuersionem ipsius in nos sio dobuit hec sacramentum institui, in quo caput coniungamur, & incorporemur, & eius membra efficiamur: non per eius conuersionem in nos, sed econuerso secundum quod Aug. dictum fuit.
secunda conclusio est, quod non debuit institui ame Christi aduentum: quia continet verbum incarnatum: & ideo ante verbi incarnationem institui non potuit: quia nihil potest conuerti in id, quod non est. Ideo cum status ecclesiae sit medius inter statum legis antiquae & gloriae prius eratur rerum sperandarum figura non veritas: sed in patria est veritas sine figura: nunc autem est veritas cum figura: quia ie speculo in en igmate maxime in facramento eucharistiae.
Tertia conclusio est, quod institui debuit in coena Domini, sicut fuit. Primo, quia quando ostendi: cessare virtutem legalium in agno Paschali debuit ostendere virtutem nouorum in maximo sacramento. secundo, quia quando erat recessurus, visibiliter debuit remanere spiritualiter. Tertio, vt altius cortsibus infigeretur, quod vltimo traderetur. Quarto, in memoriam imminentis passionis.
On this page