Quaestio 4
Quaestio 4
de effectu excommunicationis
QVAERITVR quarto de effectu excommunicationis. Et videtur quod non posbi sit habere aliquem effectum: quia non ens q vel priuatio non est causa alicuius entis: & sed per hoc quod aliquis excommunicatur nihil ut in eo nisi relatiorationis, & priuatio commuhionis. ergo, &c. Contra quia tradit hominem sathanae: vt dicit apostolus. Respondeo dicendum: quod in generali excommunicatio duos habet effectus. Primus & maximus. est separatio a diuinis. secundus est. separatio a quocunque legitimo actu & consortio fidelium. Nam confortium infidelium est iure diuino: etiam non excommunicato prohibitum. 2.ad Corin. vj. Nolite iugum ducere cum infidelibus. Vnde non est propter hoc concessum excommunicanti: sed secundum iuristas excommunicatio habet quinque inter alios effectus notabiles.
Primus. quod non debet Ecclesiam intrare etiam si non ditantur ibi diuina. 1. q. 1. Non liccat. 24. q. 3. sicut olim immundo non licebat intrare templum. & hoc nisi cau fa praedicationis audiendae: qua audita statim exeat. extra eo.
Respondeo. si etiam per Ecclesiam sit communis viae transitus, causa itineris transire potest: non causa orationis: maxime quando non dicuntur ibi diui na. Item non debet de foris ad ostium auscultare. de poe. quod in te. de priuile. quod nonnullis. & clerici non debent eis sic audientibus celebrare: quia audire diuina est participare diuinis. similiter nec licet eis videre corpus Christi.
secundus effectus est. quia non potest eligere nec eligi: non solum loquendo de dignitate Ecclesiassica regulari vel saeculari: sed etiam laica. vnde in regem vel imperatorem non potest eligi. de elec. per veherabilem. similiter non potest conferre beneficium. de exces. praela. Tanta. nec potest recipere. de cle. excom mu. Postulastis. de aeta. & quali. Cum bene imo quandio est excommunicatus non facit fructus suos. de appel. Pastoralis in fine. si quis autem est iniuste excommunicatus: vel facit posse suum de impetrando ab solutionem ab iniusta excommunicatione, in foro conscien liae facit fructus suos: & in foro exteriori debet cum eo dispensari. Et per simplicem dispensationem secum factam etiam pro tempore in quo in mora erat, potest fructus percipere. secus autem si tempore electionis, vel confirmationis, vel collationis erat excommunicatus, quia tunc nullum ius fuit acquisitum: propter quod non sufficit dispensatio: sed requiritur noua collatio. vnde si est beneficium pertinens ad collationem Episcopi: vel simpliciter: vel pro tunt ratione delicti: quia contulit excommunicato non sufficit eius di spensatio: sed dispensatio Papae: vel alterius qui potest conferre ex certa scientia facta sufficit: & habetur pro noua collatione, absolutus autem non ex hoc ipso facit fructus suos medio tempore perceptos: nisi cum eo super hoc fuerit specialiter dispensatum, vel iniuse fuisset excommunicatus. 2. q. 5. super causas. vel non fuisset in mora petendi vt dictum est.
Tertius effectus est: quia non potest iudicare nec committere: quia non habet officium iurisdictionis. de offi. dele. licet, nec valentsententiae ab eis latae: nec statuta per excommunicatos facta. Et hoc verum est si sunt excommuntcati publice: de sen. & re iudi. c. Ad probandum. quia facta & iudicata per occulte excommunicatum valent. Vnde & in spiritualibus non valet quod fit ab excommunicato. de appel. constitutus. Et tamen quandiu tolerantur praelati: & sunt occulte excommunicati, valet quod fit ab eis. 8. q. 4 Vnde si contulit beneficium, vel confirmauit electionem, tenet. Et similiter si absoluit in foro conscientiae vt dictum fuit. 17. dist. q. an repenul. Non sic autem videtur ex parte ipsius recipientis beneficium spirituale vel temporale: quia quantumcunq, sit occulte excommunicatus: & probabiliter ignoret videtur tamen nihil recipere, nisi distinguatur inter beneficium extrinsecum & intrinsecum. Potest enim aliquis sine culpa sua fieri non capax beneficij Ecclesiastici non sacramentalis. sicut per irregularitatem quae interdum contrahitur sine peccato & etiam cum merito sed quod homo sine culpa perdat beneficium sacramenti necessarij ad salutem: quod dico propter ordinem: videtur absurdum. Vnde cum sacramentum poenitentiae sit necessarium: ille qui non est in culpa aliqua: sed est iniuste excommnnicatus. vel si est iuste excommunicatus: ipse tamen probabiliter ignoscat se esse excommunicatum, & de culpa illa confitetur: & facit quod potest. videtur quod sit ab solutus: & quod non teneatur plus confiteri. Alias esset iniusta sententia Ecclesiae si vellet aut innocentem punire: aut ignorantiam inuincibilem condemnare.
Quartus effectus est. quod non potest ordinare, nec ordinari quo ad executionem etiam si ignoret: vnde ordinati ab episcopo excommunicato etiam ignoranter indigent dispensatione: quo ad executionem ordinis. de eo qui renum. c. vlt. quod intelliaeo quando erat publice excommunicatus. licet isti probabiliter ignorarent: quod est possibile. secus autem si esset occulte excommunicatus. similiter qui excommunicatus publice siue ignorans ius, siue factum ordinatur: non suscipit executionem. de sententia ex co. Cum illorum.
Quintus effectus. quod si celebrat: vel ordines recipit fit irregularis. Et hoc verum est, nisi probabilis ignorantia excuset. de cleri. excommu. mi. c. Apostolice. siue autem suscipiat ordinem sacrum, siue non sacrum in excommunicatione irregularis est: quia non distinguitur. extra. e. Cum illorum. Et licet ibi non distinguatur inter errorem iuris & facti, quod ad incursionem irregularitatis: si tamen error facti, esset probabilis excusaret: cum grauius sit celebrare excommunicatum quam ordinari. Vnde si probabilis ignorantia praeseruat ab irregularitate celebrantem: pari ratione ordinatum. si autem est ignorantia non probabilis abbas dispensat. si vero saecularis est solus papa. vt ibidem: & quanuis aliqui restringant illum casum ad excomunicatum propter iniectionem, tamen quacunque de causa aliquis sit excommunicatus, videtur eadem ratione quod abbas possit dispensare. Qui autem existens excommunicatus non celebrat: sed in suo officio exequens, sicut prius ingerit se diuinis irregularis efficitur: ita vt non nisi per papam cum eo dispensetur. 2. q. 3. c. penul. Vnde sacerdos solenniter baptizando: aut etiam in conscientiae foro absoluendo irregularitatem contrahit. Et · sicut non refert vtrum dicat missam cantando publice, vel oeculte: sic nec quomodo absoluat in foro conscientiae: quia ista duo semper sunt actus ordinis sacerdotalis, non magis publice quam occulte. sed si baptizaret in necessitate, in casu in quo & vetula non incurreret. Et similiter si priuate dicat epistolam, vel etiam solemniter sine manipulo, tamen vbi est consuetudo quod fiat per non ordinatum. Item si actum Minorum ordinum etiam solemniter exerceat. Cum hoc etiam per non ordinatum licite fieri possit non incurrit. si autem sicut sacerdos officiaret Ecclesiam solemniter in matutinis: vesperis, vel alijs horis incurreret. secus si psalmodicando cum alijs: quod etiam laici faciunt. si autem episcopus excommunicauit celebrantem in aliqua capella sine licentia sua, sic celebrans secunda vice fit irregularis, sed non prima: quia prima vice non est excommunicatus quousque celebrasset: quia causa praecedit effectum, & sic celebrauit nondum excommunicatus. Et hoc patet: quia sicut excommunicatus celebrans est irregularis: sic & ille cui est ingressus Ecclesiae interdictus. extra. e. Ne cui. li. 6. sed ille, qui excommunicatum publice admittit ad diuina, hoc faciendo suspenditur ab ingressu Ecclesiae: non tamen propter hoc est irregularis: nisi postea ingerat se diuinis. extra. de priuile. episcoporum: & de sententia ex. Is qui. li. 6. sed si capella esset simpliciter interdicta: & cum hoc epraes tulisset sententiam in omnes ibi celebrantes: tunc excommunicationem incurreret & irregularitatem contraheret: etiam si non esset lata sententia. extra. de sententia ex. c. Is qui. li. 6.
Ad argumentum in contrarium dicendum quod excommunicatio habet aliquos effectus iuris positiui, qui non sunt reales, sed priuatio vel relatio rationis: sicut esse irregularem & huiusmodi: quae sunt ab homine. Habet autem alios effectus iuris diui ni, vt quod tradatur sathanae: & illud causatur virtute diui na vel angelica non ipsius excommunicationis.
On this page