Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

utrum beatitudo educatur de potentia creaturae

QVAESTIO OCTAVA. De beatitudine, an educatur de potentia creaturae.

OCTAVO quaeritur, vtrum beatitudo educatur de potentia creaturae. Et vidotur, quod sic, quia illud quod consistit in bonis corporis educitur de potentia creaturae vel materiae, quae est pars corporis eslentialis, sed beatitudo consistit in bonis corporis. ergo &c. Maior patet, quia materia qua est pura potentia, pars est essentialis corporis: vnde sicut corpus nihil agere potest nisi per virtutem formae, sic nihil recipere potest nisi per potentiam materiae. Minor patet dupliciter. Primo, quia quanto aliquid est bonum communius, tanto melius: sed bona corporalia sunt communiora quam spiritualia, quia corporalia se extendunt ad plantas & ad bruta animalia: spirituales autem non: ergo bona corporalia sunt meliora quam spiritualia: sed in paucioribus bonis est beatitudo ponenda. ergo &c.

secundo, quia beatitudo est bonum hominis, sed homo constat ex anima & corpore: ergo beatitudo debet esse communis animae & corpori, sed nullum bonum spi rituale est vtrique commune: bonum autem corporale est vtrique commune inquantum anima in bonis corporalibus delectatur: ergo beatitudo consistit in bonis corporalibus: ergo &c.

Contra, Dos, aureola, & fructus pertinent ad beatitudinem, sed ista non educunt de potentia subiecti, quia ista fiunt supernaturaliter & miraculose: in rebus autem mirabilibus tota ratio faciendi est potentia facientis. ergo &c. Respondeo, ad huius quaestionis euidentiam sunt quinque videnda quae implicant in titulo & in argumentis. Primo, quod beatitudo non consistit in bonis corporalibus essentialiter. secundo, an beatitudo educatur de potentia. Tertio, de dotibus. Quarto, de aureolis. Quinto, de fructibus.

Quantum ad primum sunt tres conclusiones. Prima de duplici beatitudine hominis. Vbi dicunt quidam & bene, quod cum beatitudo no minet perfectum bonum illius qui dicitur beatus: sicut aliquid dicitur bonum alicuius dupliciter, sic beatitudo alicuius dicitur dupliciter. Dicitur autem bonum alicuius dupliciter. Vno modo extrinsece solum per modum agentis vel obiecti, sicut ignis dicitur bonus frigescenti per modum agentis vel efficientis, quia causat in eo calorem qui est sibi bonus formaliter, & viror oculo est bonus per modum obiecti. Alio modo dicitur aliquid bonum alicui formaliter & intrinsece, sicut sanitas est bonum hominis quo ad corpus: & scientia, & virtutes, & earum actus seu operationes sunt bonae quo ad animam quam perficiunt formaliter. similiter beatitudo hominis dicitur dupliciter: vno modo illud quod beatificat hominem solum extrinsece per modum obiecti, vel agentis: alio modo illud quod beatificat ipsum formaliter & intrinsece tanquam perfectio sibi inhaerens.

secunda conclusio est de comparatione vtriusque, beatitudinis adinuicem. Vbi dicunt quidam & bene, quod cum beatitudo sic dicatur dupliciter: magis tamen proprie dicitur hominis illud quod beatificat ipsum formaliter & intrinsece, quam illud quod beatificat ipsum solum extrinsece: cuius ratio est, quia illud magis proprie dicitur beatitudo nostra quo magis proprie dicimur beati: sed per illud quod formaliter nos beatificat magis dicimur beati quam per quodcunq, extrin secum: ergo illud quod formaliter nos beatificat magis proprie dicitur beatitudo nostra quam quodcunque extrinse cum. Maior patet de se, minor probatur tripliciter. Primo, quia denominatio formalis semper est magis propria quam quaecunque alia: cuius ratio est, quia in eo quod sic denominatur est vere & proprie res nominis, sicut animal propriissime dicitur sanum, quia in eo est sanitas a qua denominatur sanum: non autem ita proprie dicitur medicina sana, nec animal sanum ratione medicinae: sed homo denominatur beatus formali denominatione a beatitudine, quae est perfectio in eo existens: ab obiecto autem & efficiente non dicitur beatus formali denominatione, quia beatitudo quae est obiectum vel causaeagens non est in homine, sed est denominatio solum extrinseca: ergo per beatitudinem quae est in nobis formaliter magis proprie dicimur beati. secundo, quia illud proprie dicitur nostrum quod est nobis magis vnitum, sed beatitudo, quae est in nobis sormaliter & intrinsece est nobis magis vnita, quae beatitudo quae se habet solum ad nos extrinse ce & obiectiue, quia illa non attingitur a nobis nisi mediante beatitudine formali: ergo illa est magis proprie beatitudo nostra. Tertio, quia illo proprie magis dicimur beati quo posito & omnibus aliis circunscriptis essemus vere beati quam quodcumque aliud, sed posita beatitudine formali nobis, & excluso quocumque alio per possibile vel impossibile, essemus & diceremur vere & proprie beati, quia forma denominat semper suum subiectum: exclusa autem formali beatitudine & positis quibuscunque aliis nullus posset dici proprie beatus: ergo beatitudo formalis magis proprie dicitur beatitudo nostra qua sumus beati quam beatitudo obiectiua. Dico autem quod magis proprie dicitur beatitudo nostra & non beatitudo absolute, quia Deus qui est obectum beatitudinis nostrae vt patuit, est magis proprie & vere beatitudo quam sit nostra beatitudo formalis, sed non magis dicitur proprie beatitudo nostra, imo minus.

Tertia conclusio est, quod beatitudo formalis & subiectiua essentialiter dicta non consistit in aliqua perfectione corporali, quod probant aliqui sic, & bene. De ratione beatitudinis sic acceptae est, quod ipsa sit optima perfectio hominis ad quam omnes aliae perfectiones ordinantur sicut ad finem: sicut nomine beatitudinis vel foelicitatis vtuntur tam Philosophi quam Theologi. Dicit enim Philosophus. 1. Ethic. quod foelicitas est omnium ope ratorum summum bonum, & infra eodem dicit, ꝗipsam volumus propter se, alia propter ipsam. Ex quo potest sic argui. Illa perfectio quae non est summe bona nec propter se volita, sed propter aliam meliorem, non potest habere rationem beatitudinis, sed omnis perfectio corporalis est huiusmodi. ergo &c. Maior declarata est, sed mi nor probatur, quia sicut se habet corpus ad animam, sic so habent perfectiones corporis ad perfectiones animae, quia sicut se habent perfectibilia adinuicem sic se habent perfectiones eorum: sed corpus est propter animam & vniuersa liter materia propter formam tanquam propter aliquid melius, vt dicitur. 2. Physic. ergo perfectiones corporis sunt propter perfectiones animae tanquam propter aliquid melius, & haec fuit minor: sequitur ergo conclusio. Per idem patet quod perfectiones animae quaneumrad partem sensi tiuam quae est totius coniuncti non possunt habere rationem beatitudinis, quia sicut se habet sensus ad intellectum, sic se habet perfectio sensitiuae partis & appetitus correspondentis ad perfectionem intellectus volunta ris, sed in homine sensus est propter intellectum tanquam propter aliquid melius & nobilius: ergo perfectiones sensitiuae partis sunt propter perfectiones intellectiuae, tanquam propter meliores: ergo in eis non potest consistere beatitudo hominis. Ex quo sequitur quod cum pars intellectiua prout distinguitur contra sensitiuam includat intellectum & voluntatem quibus nihilominus est in homine quod beatitudo consistat in optima perfectione intellectus vel voluntatis vel vtriusque simul.

Quantum ad secundum de eductione beatitudinis sunt tres conclusiones.

Prima, quod potentia passiua importat ordinem ad actum & ad potentiam actiuam: potest ergo dici potentia naturalis vel per comparationem ad actum, & sic di citur esse in potentia naturali ad aliquid quod cum eo habet esse naturale, & isto modo materia prima est in potentia naturali ad animam rationalem, sicut ad alias for mas, quia esse humanum ita est esse naturale, sicut esse ani malis alterius: imo magis, quia magis est de intentione naturae: sed isto modo anima non est in potentia naturali ad supernaturalia, qᷓdant sibi esse supernaturale & non naturale. secundo modo per comparationem ad potentiam actiuam: & sic materia non est in potentia naturali ad animam rationalem nec ad formas supernaturales: sed solum ad illas quae per agens naturale possunt indu ci. Tertio modo per conpassionem ad vtrunque : & sic for mae reales immersae materiae praeexistunt in potentia materiae naturali: formae vero artificiales neutro modo, quia nec dant esse naturale sed artificiale: nec sunt ab agente naturali sed ab arte, possunt vero dici in potentia artificiali, quia potentia denominat ab actu, similiter & formae supernaturales praeexistunt in potentia supernaturali, non autem naturali.

secunda conclusio est, quod aliud est dicere formam praeexistere in potentia, aliud educi de potentia, quia formam praeexistere in potentia materiae, non in clodit respectum ad potentiam actiuam: educi vero de potentia includit respectum ad potentiam actiuam. Iterum aliud est formam praeexistere in potentia materiae, aliud est materiam esse in potentia ad formam. Forma enim quae dependet a subiecto quantum ad esse & operari, dicitur praeexistere in potentia subiecti & educi de potentia eius, & non solum quod subiectum sit in potentia ad ipsam: sed forma quae non de pendet a subiecto in operari, nec per consequens in esse: non dicitur praeexistere in potentia subiecti nec per consequens educi de potentia: nihil enim educit de illo in quo non est: cum autem nihil praeexistat nisi in suis causis, & vnum quodque dependeat a suis causis: illa forma quae non dependet in esse suo a materia, nec per consequens eam habet sibi pro causa, non praeexistit in ea: vnde talis dicitur produci de nihilo, non educi de potentia, nec obedientiali, nec natura li, nec aliquali passiua, sed solum de potentia Dei actiue & de nihilo obiectiue, sicut anima rationalis quae creatur, licet aliquid sit ad ipsam in potentia, sicut materia prima, quod non est de angelo: visio igitur beatifica & omnis forma supernaturalis accidentalis praeexistitur in potentia passiua subiecti, quia non potest esse sine illo sine miraculo: item educitur per consequens de illa potentia non natura li, sed obedientiali: & praeexistit in potentia supernatura li non naturali.

Tertia conclusio est, quod per hoc refelluntur duae contrariae opiniones. Prima quae dicit, quod non educunt de aliqua potentia sed creantur & de nihilo producuntur, quia sunt supernaturales, hoc enim falsum est. Non enim ideo est forma supernaturalis quia est ab extrinseco, cum anima rationalis sit forma naturalis & de consideratione Physici quae tamen est ab extrinseco. Item si non educerentur de aliqua potentia: sed ita essent ab extrinseco tota liter sicut anima: haberent operationem sine corruptione, & possent separari naturaliter sicut anima, quod est falsum. similiter falsa est opinio quae di cit, quod educuntur de potentia naturali, quia tunc darent esse naturale & ab agente naturali, sed de obedientiali.

Quantum ad tertium de dotibus sunt tres conclusiones. Prima quid est dos, & vnde dicatur, & cui conueniat in generali. Est autem dos perpetuus ornatus animae & corporis iugiter in aeterna beatitudine perseuerans. Vnde cum Christus sit sponsus animae: Trinitas autem sit pater animae: ideo sicut a patre datur ei dos vt sit digna sponsa. Cui autem conuenit: Dicendum, quod dos non conuenit Christo secundum nomen, quia est sponsus & non sponsa etiam secundum humanitatem, quia sponsus & sponsa sunt duo supposita, sed perfectio dotis sibi excellentius conuenit: nec angelo conuenit secundum nomen, quia non est sponsa, cum non conueniat in natura speci ei, sed perfectio dotium spiritualium sic. sed large sicut Christus dicitur caput Angelorum, sic dicitur sponsus ecclesiae triumphantis.

secunda conclusio est de dotibus animae, communis assignatio est, quod dotes animae sunt tres. Prima est visio, id est, lumen gloriae confortans ad videndum. secunda dilectio vel fruitio, id est, charitas perfecta. Tertia compraehensio vel tentio quae respondet tribus virtutibus Theologicis, nisi quod compraehensio vel tentio non dicit aliquem habitum sicut spes: sed con- ditionem perpetuitatis: item tribus partibus imaginis, item tribus viribus animae. Alia assignatio est magis propria vt videtur, quae est visio, dilectio, & fruitio, quia compraehensio vel tentio est communis his tribus: sed haec tria distincta sunt re vel ratione specifica. sed de paraphernalibus quae sunt bona iuxta dotem dicta seeundum hanc parabolam, videtur qui paraphernalia beatorum sunt alia dona minus praecipua siue sint aureolae siue fructus, siue quaecunq, alia, vt laus, securitas, sufficientia, & multa alia huiusmodi.

Tertia conclusio est de dotibus corporis, de quibus dictum est. 44. Distin. Ad quarum tamen sufficientiam habendam sciendum est, quod sicut in praesenti anima in corpus influit, & per illam influentiam corpus est coloratius & durabilius, virtuosius, agilius, quam cum anima separatur: ita & tunc erunt dotes quatuor corporis illis proportionabiles. Et prima est impassibilitas: haec autem dos correspondet durabilitati quam dat anima corpori: secunda dos correspondens calori, est dos claritatis: tertia subtilitatis respondet virtuositati: quarta agilitatis etiam secundum nomen correspondet agilitati naturali.

Quantum ad quartum de aureolis sunt quatuor conclusiones. Prima in generali. secunda in speciali de aureola doctrinae. Tertia de aureola virginitatis. Quarta de aureola martyrij.

De aureolis in generali. Prima conclusio est quid sit. Est autem gaudium quoddam de operibus a se factis quae habent rationem victoriae excellentis: vnde patet quod differt ab aurea, quae est gaudium de Deo & debetur victoriae communi: & sicut illa in anima est principaliter, sic & istas sed per redundantiam in corpore erit quaedam decentia & pulchritudo singularis repraesentatiua aureolae, praedicatori in ore, virginibus in illa parte, martyribus in cicatricibus vel aliis partibus corporis secundum genus martyrij, vt statim ex aspectu corporis sciatur qualis quisque fuit, virgo, martyr, aut Doctor. sunt autem tres secundum tres animae vires, & tres victorias excellentes. Praeeminet simpliciter aureola martyrum, post quam illa Doctorum: vt patet in Catalogo sanctorum, quia in Litaniis ecclesia praefert martyres Doctoribus & Doctores virginibus: vna autem praefertur alij eiusdem speciei secundum excellentiam actus, vt qui acerbius martyrium, aut qui puriorem virginitatem vitando occasiones, aut qui plures saluat praedicando, aut qui frequentius praedicat. Vnde Paulus qui plus aliis laborauit dicit, De reliquo reposita est mihi corona iustitiae &c. Non competit autem Christo proprie, quia nihil est id cui est simile, nec angelis, quia in eis non est pugna, cum sint immortales & incorruptibiles.

secunda conclusio est in speciali de aureola Doctorum, quod eis debetur secundum glos. Can. vlti. Ephe. 1. & Danie. 12. Qui ad iustitiam &c. secundo, quibus Doctoribus, quia non solum praelatis & Magistris in Theologia, sed aliis dum tamen missis, nec illis nisi actu praedicantibus. Tertio, cui doctrinae, quia de pertinentibus ad salutem: vnde licet laudlabile vitaeque hominum necessarium aduocationis officium maxime a principibus praemiis oporteat remunerari. C. de aduo. diuer. iudi. I. laudabile: non tamen habebunt aureolam: & idem de medicis, Philosophis, & aliis: imo nec Theologis dum philosophica docent, nisi prout his vtuntur ad declarationem Theologiae: captiuantes omnem intellectum in obsequium fidei: sicut Paulus etiam dictis poetarum vtitur praedicando. Quarto, de modo, quia siue scripto siue verbo, legendo vel praedicando, dum tamen publice merentur eam: vnde mulier hanc aurcolam habere non potest, cui praedicare non licet, nec fraternae corre- ctioni debetur. Quinto de fine, quia si propter vanam gloriam vel lucrum temporale verbum Dei adulterat, recipit mercedem suam quam nec per poenitentiam recuperat, quia poenitentia non viuificat mortua: dicuntur autem mortua non solum sine charitate facta, sed etiam sine recta intentione, & quaecunque non fuerunt a principio meritoria.

Tertia conclusio est de aureola virginum. Primo, in generali quod debetur canticum nouum non coniugatis nec viduis, sicut & fructus centesimus prae illis. Virginitas autem importat duo. scilicet mentis puritatem & carnis integritatem. In speciali autem beata Virgo habet propter pugnam hostis: non autem Abel, quia habuit propositum nubendi & procreandi si vixisset, alio quin peccasset nisi & ipse spiritu sancto continuit: & similiter Ieremias de quo Hieronymus in Prologo super eum, Virginitate sua Euangelicum virum Christi Ecclesiae dedicans consilio spiritus sancti, lege priuata continens habet aureolam: non autem filia Iepte quae virginitatem fleuit, Helyas autem sic. sed de oppressis si ex post facto consentiant & finaliter poeniteant, recuperant aureolam, quia consensus sequens non potest esse actus prae cedentis: vnde per carnis corruptionem solam non perdit virginitatem: per consensum autem perdit sed recupera biliter: sed quando ista duo simul concurrunt, tunc irrecuperabiliter perditur. De eunuchis autem videtur quod in nouo Testamento habeant illi qui nollent actum illum exercere etiam si possent, nec illam potentiam vellent habe re ad vsum: qui vero dolent de sua impotentia & vellent esse potentes ad hoc vt voluptates experirentur, non habent. Primietiam qui minus habent de pugna quam alij: minus habent de corona, habent talem aliqualem, quia est ex cellens victoria secundu genus: vnde Nereus & Achilleus eunuchigum aureola martyrij habent etiam aureolam virginitatis, quia verisimile est quod si potuissent nubere noluissent, qui tam efficaciter Domicillae nuptias abiicere suadebant: & similiter Ioan. & Pau. ad constantiam. sed de eunuchis ve. Testa. secus est: vnde videtur quod Daniel & socij eunuchi non habent eam, quia illud propositum non habebant, cum tunc non esset tempus virginitatis. De pueris autem baptizatis videtur quod habeant perfectam, quia licet non habeant virginitatem acquisitam, habent tamen infusam, quia virtutes infusae sunt magis connexae quam acquisitae. Videtur autem absurdum quod aliquis habeat virtutem virginitatis, & cum hoc integritatem carnis sine proposito mentis actuali, & non habeat aureolam quae magis respicit actum exteriorem quae interiorem. Pueri autem habuerunt carnis integritatem licet non pro positum mentis. sed dicendum quod virtus quae non est de necessitate salutis non oportet quod infundatur cum aliis, quia absurdum videtur quod virtus infusa sine peccato per datur: vel dicendum quod aureola debetur actui non habi tui nec priuationi: puer autem nullum actum habet, quia carnis integritas in actus priuatione consistit·

Quarta conclusio est de aureola martyrum ad quam tria requiruntur, poena, causa, & voluntas, nam conditio vel dispositio charitatis omnibus aurcolis est communis, quia aureola supponit auream: debetur ergo solum propter poenam mortis: vnde patet quod nec obedientibus solum debetur, quamuis per obedientiam mactetur propria voluntas, etiam si duret obedientia vsque ad mortem, nec pau peribus quamuis moriantur mundo, nec per poenitentiam quamuis crucifigant caruem suam: nec beata Virgo quamuis plus doluerit quam martyr eam habet, nec beatus Dominicus qui sitiebat martyrium, nec beatus Ioan. Euangeli sta qui calicem passionis voluntarie bibit, nec pueri in camino ignis, nec syluester qui non ex passionibus obi it, nec Lucretia quae se illicite interfecit: aliae sic, quae consilio spiritus sancti ne corrumperentur se submerserunt, de quibus dicit Aug. de ciuitate Dei, & sampson & Mac chabaei, alias non, quia martyrium est circa mortem ab alio illatam. si quis autem genus mortis sibi eligat vt bea tus Petrus, qui petiuit vt versispedibus crucifigeretur, ne simili poena seruus puniretur vt Dominus, non perdit. si autem propter seipsum vt tolerabiliorem habeat perdit, sicut dicit Hieronymus de seneca quem Nero occidit, quod fuisset martyr nisi genus mortis elegisset optione data sibi: vt. scilicet in balneo vtroque brachio minueretur, & sic insensibiliter moreretur: propter quod tertio Dialogorum sanctus quidam occidendus a Longobardis mortis optione sibi data, nullam eligere volunt, sed dixitse illam toleraturum quam Dominus permitteret, quem tamen Dominus a morte eripuit. Nec refert vtrum mors statim autpostea sequatur: dum tamen propter illud causetur vel acceleretur: vnde de mortuis in carcere vel in exilio martyria aguntur, quia huiusmodi in cis mortes accelerasse praesumuntur. si autem martyr suscitetur & iterum martyrizetur: certum est quod de vtraque morte gaudium habebit & duplicatum, vel materialiter vel virtua liter: & sic propter duas mortes, videtur beatus sebastianus duas aureolas martyrij habuisse, ad hoc, inquit, me Dominus suscitare dignatus &c. secundo, requiritur causa, quia enim martyr testis est in causa fidei pro ecclesia, pro quocumque articulo fidei, vel iure ecclesiae, aut quacunque virtute, quia virtutibus desponsatur ecclesia Christo: moriatur, martyr est. Tertio requiritur voluntas, quia si dormiens quis occidatur aut fugiens vel se defendes, inuitus martyr non est: vnde Mauritius cum sociis suis arma proiecit vt fieret martyr. De innocentibus tamen ecclesia sicut de martyribus solennizat: & certum est quod gaudium speciale habent de morte propter Christum suscepta licet non electa: vnde non est completa ratio aureolae. Qui autem cruce signati in bello hostium Christi pugnando percunt, martyres fiunt, quia non se sed Christum & ecclesiam defendendo moriuntur: vnde mortem non fugiunt.

Quantum ad quintum de fructibus sunt tres conclusiones. Prima quid est fructus, quia fructus prout distinguitur ab aurea & aureola est praemium, quod specialiter debet homini ex hoc quod ex semine verbi Dei in spiritualitatem consurgit extollendo carnem suam: vnde aurea est gaudium de Deo, aureola de triummotiustus tertiet aurt nt te telestute de purte te plrtoit ter illi qui abdicauit a se carnalem affectum.

secunda conclusio est, cui virtuti fructus debeatur. Vbi dicunt Doctores, quod sicut aureola non debetur cuilibet victoriae, sed excellenti, & in materia excellenti, sic & fructus suo modo, quia enim importat delectationem debitam spernenti delectationem: ideo debetur illi virtuti non quae spernit minores delectationes, sicut gustus puta abstinentiae, sed quae spernit maiores. scilicet Venereas, sicut continentiae & castitatis.

Tertia conclusio est de diuisione fructuum, quia cum fructus debeatur continentiae, secundum diuersos modos continendi, sunt diuersi fructus. Continenti enim continentia ad salutem, qua minor non sufficit sicut est castitas coniugalis, debetur fructus. 30. continenti vero continentia abundanti, secundum determinatum tempus, sicut est continentia vidualis quae abstinet a secundis nuptiis, debetur fructus. 6o. continenti autem simpliciter & vniuersaliter quod est per perfectionem virginalem, debetur fructus centesimus. Et sicut ad aureolam non sufficit votum seu propositum sine effectu: sic nec ad fructum: vnde si quis incontinens in mor- te poeniteat cum proposito continenti, auream quidem habet, sed non fructum. Qui vero corruptus peccato poenitens vixit sanus cum proposito continendi nisi matrimonialiter, fructum habet. 30. sed si cum proposito continendi simpliciter, habet fructum. 50. Nam centesimum habere non potest sicut nec aureolam, ex quo corde & corpore semel corruptus est.

Ad argumentum dicendum, quod minor est falsa sicut probatum est in tertia conclusione primi articuli: & iterum probari potest, quia cum beatitudo sit proprii hominis bonum in quo non communicat cum brutis: homines autem cum brutis communicant in bonis corporalibus: ergo in his bonis non consistit beatitudo. Nec valet prima probatio, quia bonum communius est melius quam minus commune si sint eiusdem rationis, sed si sint diuersarum rationum nihil prohibet quod illud quod est proprium paucioribus, sit melius, quam illud quod est commune pluribus: imo sic est necessarium, quia illa in quibus perfectiora differunt ab imperfectioribus oportet esse nobiliora, quae sint illa in quibus communicant cum eis, quia ratione illorum in quibus communicant, vt sic vnum non est perfectius altero, sed solum ratione illorum in quibus differunt. Perfectiones autem corporales & spirituales non sunt vnius rationis: & ideo nihil prohibet perfectiones spirituales quae pautioribus conueniunt esse nobiliores, quam perfectiones corporales quae conueniunt pluribus. secunda etiam probatio non valet, quia licet beatitudo sit perfectio hominis: tn tamen oportet quod sit perfectio eius secundum gotum quod est in ipso: sed secundum id quod est nobilius & persectius: & illud est anima secundum superiores eius potentias, quae sunt intellectus & voluntas: & ideo in perfectione alicuius istarum potentiarum consistit beatitudo, & non in perfectione totius coniuncti immediate.

Ad argumentum in contrarium solutio patet per secundum articulum, quomodo huiusmodi supernaturalia educuntur de potentia & quomodo non.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8