Quaestio 3
Quaestio 3
de circunstantiis, an sint confitendae
TERTIO Quaeritur de circunstantiis, an sint confitendae? Et videtur quod sic: quia cum confessio sit ad sc endum grauitatem peccati: vt secundum quantitatem delicti sit plagarum modus: cum circumstantia aggrauet illam, dici oportet.
CONTRA, quia in confessione homo non debet alium prodere, sed tantum se: quia iustus in principio sui sermonis accusator est sui: frequenter autem etiam quod si vellet circunstantiam dicere alium diffamaret. ergo saltem tunc debet subticere.
RESPONDEO, circa istam quaestionem. Primo videndum est de circumstantiis, quantum ad numerum. secundo quantum ad effestum. Tertio quantum ad confessionem.
QVANTVM ad primum, dicendum, quod numerus circunstantiarum consueuit his versibus denotari. Quis, quid, vbi, per quos, quotiens, cur, quo, quando. Quilibet haec seruet morbi medicamina dando. Vel secundum Bonauenturam. Aggrauat ordo, locus, persona, scientia tempus. Aetas, conditio, numerui, mora, copia, causa. Est modus in culpa, status altus, lucta pusilla. sed quis dicitur pro variatione personae, status, aetatis, sapientiae, ordinis. Quanto enim altior est gradus, tanto periculosior est casus, & ingratitudo maior. Quid, vtrum malum: quia pruhibitum, vel ex genere suo malum, mortale vel veniale. Vbi, vtrum in loco sacro: quod grauius est, quam in non sacro. Per quos. salios trahendo ad peccatum: quod est proprium Diaboli. Quotiens, si in consuetudine, & de nu mero actus. Cur, an ex infirmitate, ignorantia, vel electione. Quomodo, vtrum naturali modo, vel non naturali. Quando, si in festo, vel ieiunio solemni.
sciendum, quod in actu ipso essentialiter est peccatum. vnde non potest vnum peccatum esse in pluribus actibus.
QVANTVM ad secundum de effectu circumstantiarum sciendum, quod circunstantiae sunt in quintuplici genere. Primae, nec alleuiant, nec aggrauant: sicut ille, quae non important aliquam conuenientiam, nec disconuenientiam ad rationem, nec ex se, nec ex suppositione, sicut furari cum dextera, vel cum sinistra. secundae alleuiant, sicut illae, quae importantconuenien tiam, vt facere malum bona intentione, vel ex ignorantia. Tertiae aggrauant, sed non mutant: sicut ille, quae important disconuenientiam ex suppositione, vt furari multum. Quartae grauant, & mutant, non in infinitum, vt quando vtrunque est veniale, vel vtrunque mortale, vel primum mortale, secundum veniale: vt in speciebus gulae, quarum vna aduenit alij, & qfiq, sunt mortales, quandoque veniales. Qui te mutant, & grauam in infinitum: vt quando actui veniali: puta lautae, & studiosae praeparationi addatur ebrietas, vel notabilis anticipatio horae in ieiunio sine causa
Dicendum quod non, vt puta verbum ociosum, vel huiusmodi: nisi speciem mutaret: quia nubere, vel velle nube re, quod seculari non est peccatum, si propter prolem, vel veniale, si propter voluptatem, est mortale professo, vel ordinato in sacramentis: quia sacrilegium est: non autem motus primi luxuriae, furti, vel inobedientiae: quia nullus vouet se non habiturum primos motus, qui non sunt in potestate nostra. Vtrum autem sint plura peccata circumstantia, & subiecta? Dicunt quidam, quod sic, quando sic sunt disparata, quod non faciunt vnum, vt genus, & differentia: pro quibus est: quia aliter non essent circunstantiae de necessitate confessionis-
sed quia actus exteriores non habent rationem peccati, nisi ex interiori: videt, quod sint vnum peccatum semper: quando est vnus consensus: vt si quis vno solo actu consentiat furari propter moechari: non sunt duo peccata: etiam si actus exteriores sint diuersi. si autem econuerso actus exterior sit vnus: vt furari, vel fornicari, & sacrilegium: dum tamen alio actu velit vnum, quam alium: essent duo peccata, aliter vnum. Est autem circa hoc communis opinio, quod etiam si est vnus actus interior, ex qao sunt plures deformitates speciei, quod sunt diuersa peccata: quia peccatum nihil est. ergo secundum priuationem ipsam multiplicatur.
sed contra hoc est, quia actus est de essentia peccati commisiionis: Primo, quia aliter non differet a peccato omissionis. secundo, quia diffiniturper actum. Tertio, quia de ipso praedicatur in abstracto, & in rector& sic essentia peccati commissionis non est sola priuatio: imo actus subtractus. Nam dicitur dictum, vel factum, vel concupitum contra legem Dei, & conuersio ad bonum commutabile, & auersio a bono incommutabili. Vnde licet auersio, & priuatio fit formale in peccato: non est tamen totale peccatum: sed est ibi materiale aliquid positum. sicut ergo non essent duo homines, si haberent duas aminas, & non haberent nisi vnum corpus: quia est pars essentiae, licet materialis: ita nisi sint plures actus: quamuis sint plures deformitates, non erunt plu ra peccata, vt videtur.
Item si ipsa conuersio, & factum ipsum non esset peccatum, nec pari peccati. ergo non oportet confiteri: nec posset de peccato in abstracto praedicari: cum tamen dicatur, quod furtum est contrectatio & tornicatio est concubitus, & huiusmodi.
sed pos let dici, quod priuatio eit tota essentia peccati non lolu in peccato omissionis: quod est priuatio actus debiti: imo etiam in peccato commissionis: quod est priuatio debitae circunstantiae. quia idem non est de essentia duorum contrariorum: licet possit esse materia, in qua respectu vtriusque. Vnde cum actus secundum speciem naturae indifferenter subiiciatur bonitati, & malitiae morali: quae sunt contraria: videtur, quod non intret essentiamalicuius: sicut nec superficies est de essentia albedinis, aut nigredinis. Et quam do diffinitur peccatum per actum: est diffinitio per additamentum, sicut quando diffinituraccidens per subiectum.
Ad id, quod dicitur contra dicendum, quod differunt in habere actum, & non habere, sicut subiectum, non sicut partem essentiae.
Ad tertium dicendum, quod sicut cum dicitur, archa est lignum: ipsa accipitur in concreto: sic quando dicitur peccatum est dictum, vel factum &c. hoc autem est, quando vna circumstantia non est alterius determinatiua: vt differentia: alias secus est. ergo fornicatio, & adulterium vident vna species, non duae. Et similiter incestus: quia fornicatio est genus ad ista. Non tamen sequitur quin ista circumstantia sit dicenda: quia licet non sit alia species: tamen est species. si quis autem confitet genus, & non speciem: puta si quis diceret, ego nimis comedi: & non diceret in ieiuniis in frangendo ieiunium, non sufficeret: ita & hic non sufficit dicere: ego cognoui mulierem, nisi specificetur.
Aliis autem videi, quod est duplex peccatum: sicut in sacrilegio: quia sicut potest fieri irreuerentia loco sacro sine homicidio: quod sufficit ad rationem sacrilegij: & econuerso potest fieri homicidium in loco non sacro: inde est, quod homicidium factum in loco sacro est duplex delictum, & non vnum, ita vt hic: quia iniuria, vel irreuerentia ad matrimonium suum, vel alienum, vel vtrumque :quam importat adulterium super fornicationem potest inueniri sine alia, & econ-
terso: sicut si de facto contraheret cum tali, & matrimonium non consummaret: & fornicatio simplex inuenit praeter alias species. ergo non est genus eorum: quia nihil est in genere, quod non sit in aliqua specie eius: nisi dicatur, quod fornicatio est genus ad omnem illicitum concubitum: sed fornicatio simplex dicit vnam speciem, aliae aliam.
QVANTVM ad tertium, vtrum circumstantiae fint confitendae? sciendum, quod quaedam circumstantiae sunt, quae nihil faciunt ad peccatum: & istas confiteri est superfluum: quaedam, quae alleuiant, & istas confiteri est imperfectum: nisi quis timeret scandalum confessoris: quaedam, quae mutant in mortale, & istas confiteri est necessarium: quaedam, quae aggrauant, & non mutant: & istas confiteri est perfectum: nisi propter sui periculum, vel confessoris, vel tertij. Ratio autem quare istas non est necessarium confiteri, est ista: quia circunstantia est confitenda necessario, non quia mutat: vt patet in veniali: sed quia grauat in infinitum, vt patet in mortali. sed circunstantia non mutans, nunquam aggrauat in infinitum: quia intendit poenam, & non extendit. Extentio enim est infinita, nec potest crescere, sed intensio est finita: & semper potest crescere: sed per nullam circumstantiam fit infinita. ergo nulla talis de est necessitate confitenda. I8 Ad argumenta dicendum ad primum, quod si esset necesse secundum quantitate delicti, temper taxare poena pene argueretur: non est autem necesse, sed frequenter minus imponit, & laudabiliter.
Ad secundum impositum dicendum, quod circunstantiam mutantem in mortale tenetur dicere. Quia si non potest dicere sine diffamatione isti sacerdoti, vadat ad superiorem, vel ab altero petat licentiam eundi ad extraneum. Non autem coipso habet licentiam eundi ad alium, nisi quando sacerdos est in culpa, vel propter nescientiam, vel quia confessiones reuelat.
On this page