Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

utrum aliquid corruptum possit per naturam idem numero reparari

QVAESTIO SECVNDA. De corrupto an tale idem numero possit

QVAERITVR secundo vtrum aliquid corruptum possit per naturam idem numero reparari. Et arguitur quod sic. Nam negatio illa quae succedit corruptionem rei est eiusdem rationis cum negatione: quae praecedit rei productionem: sed illa negatio quae praecedit generationem rei non impedit eius productionem. Ergo nec illa quae sequitur impedit quin eadem res producatur. Item variato posteriori non oportet variari prius: sed veritasrei prior est quam eius permanentia: & permanentia posterior est veritaterei. Ergo variatio in permanentia: seu in continuatione durationis, quae est per mediam corruptionem inter generationem rei & eius reparationem non impedit eius vnitatem.

In connaturaliter redire. trarium est quod dicit philosophus secundo de generatione: quia quorum substantia deperit non possunt eadem numero redire, saltem virtute naturae de qua loquitur philosophus.

Respondeo, hic sunt tria facienda: quia primo, recitabitur quaedam opinio singularis cum suis motiuis. secundo: ponetur aliorum reprobatio probabilis. Tertio inquiretur de dictis vtriusque.

Quantum ad primum dicunt quidam, quod natura seu agens naturale potest rem corruptam candem numeroreparare: & rationes istius opinionis sunt illae quae tactae sunt in arguendo. & praeter istas duae aliae.

Prima talis est. Manente eadem materia vel subiecto: & eodem agente secundum numerum oportet effectum esse eundem secundum numerum: sed idem agens numero quod prius produxit aliquam formam, & idem subiectum quod prius eam recepiteadem numero possunt remanere post corruptionem rei: & concurrere ad actionem. ergo per talem actionem potest idem numero redi re. Maior patet per philosophum. 8. physi. qui dicit, quod diuersitaseffectus reducitur in diuersitatem causae efficientis: vel materiae. ergo vbi nulla diuersitas ex parte materiae: vel agentis ibi nulla potest esse diuersitas in effectu. Minor etiam manifesta est: quia lumine causato in aere a sole, & corrupto per interpositionem alicuius opaci remanet idem sol & idem aer. ergo.

secunda ratio est talis. Ponamus aliquem effectum factibilem in tribus signis temporis. a. b. c. constat quod idem numero effectus est in a. & in. c. sed existentia eius tam in a. quam in. c. non dependet ab existentia eius in. b. ergo quod fieret in a. & non in b. adhuc posset esse idem numero in. c. hoc autem non esset nisi corruptum posset idem numero reparari. ergo &c. Et respondent isti ad auctoritatem philosophi, secundo de generatione: quod intentio philosophi est, quod ea quorum substantia non deperit redeunt eadem numero: sicut sol est idem numero in qualibet circulatione: sed ea quorum substantia deperit non est necesse eadem numero redire: sed non intendit quod non sit possibile. Et in tantum procedunt isti, quod non solum dicunt eandem formam numero posse reparari per actionem naturae in aliis ab homine, sed etiam in homine, dicentes quod formam corporis organici quam ponunt in homine aliam ab anima intellectiua: potest natura vel agens naturale eandem numero reparare. Nam agens potest approximari eidem passo numero: vt prius & interruptio non plus impedit reparationem eiusdem in numero hic quam in aliis. Dicunt tamen quod natura non potest eodem modo eadem numero reparare quo Deus reparabit in resurrectione. Nam natura producendo formas in materia vtitur determinato processu: vum septimo Metaphy. dicis philosophus quod ex aceto non fit vinum immediate, licet econuerso ex vino fiat immediate acetum. In resurrectione autem non obseruabitur talis processus, sed subito actione diui na resurgent corpora sub quacunque forma inuenta fuerint. Addunt autem quod licet natura possit formam corporis organici reparare candem secundum numerum: tamen non potest esse causa effectiua vnionis animae cum corpore. Quod probant: quia illa causa esset vel corpus: vel anima. Corpus non vt de se patet: nec anima: quia causa aequiuoca simpli citer nobilior est suo effectu, vt dicit Auguctinus in libro. 83. questionum. 82. q. &. 12. super gene. ad literam: & Auic. 6. metaphy. suae. ca. 3. sed homo est perfectius ens: quam anima: quia totum est perfectius sua parte, ergo anima non est causa effectiua hominis: esset autem si ipsa esset effectiua istius vnionis: quare &c. Item. secundo physicorum dicit philosophus, quod forma & efficiens non coincidunt in idem secundum numerum, sed anima est forma hominis. ergo non potest esse causa efficiens ipsius.

Quantum ad secundum est sciendum, quod quidam dicunt hanc opinionem non esse consonam philosophiae nec veritati. Philosophiae non consonat: quia expressa intentio philosophi est, quod illa quorum substantia est corruptibilis non reiterantur eade secundum numerum, sed solum secundum speciem: vnde dicit sic, Quorum quidem igitur substantia incortuptibilis mota, manifestum est qu numero eadem erunt. Motus enim sequit, quod mouet, quorum autem non sed corruptibilis, necesse est spocie, numero autem non reiterari. Item nec veritati concordat, quia quando aliquid dependet ab alio per se, & de necesri tate multiplicato eo necessario ipsum oportet multiplicari, sed forma producta per se & ex necessitate dependet a sua productione: imo est idem secundum aliquos quo dato magis haberet propositum. scilicet quod plurificata actione necesse est formam. productam multiplicari. Constat autem. quod alia actio secundum numerum est illa per quam ros primo prodoci tur, & illa per quam secundo reparatiergo & forma quae est terminus primae productionis est alia secundum numerum ab illa quae. est terminus secundae. Quod autem illae actiones sint duae & non vna pates, quia quaelibet earum vel est motus vel mutatio sequens motum: sed motus qui sunt in diuersis temporibus, & mutationes sequentes tales motus sunt ox necessitate. diuersi motus, & mutationes quantum est de cursu naturae de qua nunc loquimur, & communis doctrina Philosophi hoc habet quod vnitas temporis requiritur ad vnitatem motus & actionis. quare &c. sequit igitur conclusio principalis, quod natura non potest eadem numero reparare. Quod autem dicunt quod natura potest reparare formam corporis organici in homine eandem numero quae prius fuit: & tamen non potest esse causa vnionis animae cum tali corpore: non videtur verum, quia agens quod potest in dispositionem materiae quae est necosfitas ad ani mam introducendam, potest vt videtur dici causa effi ciens hominis velectiua. Et hoc patet statim, quia secundum Phi. a. Phy. homo generat hominem & sol, & tamen non faciunt in materia hominis nisi dispositionem quae est necessitas ad animam: per quam homo est homo, sed per te natura seu agens naturale potest reporare formam corporis organici eandem numero quae fuit prius, quae quantum est ex natura sua est dispositio necessitans ad animam posteriu asicut prius: ergo sicut agens naturale dicitur generare hominem, & esse causa primae vnionis animae cum corpore, eodem modo potest dici causa vnionis secundae, nec valet quod dicit, quod nulla dispositio necessitatis est in materia ad faciendum vnionem animae cum corpore, quia efficientia illa non est a dispositione effectiue sed a Deo agonte, vel libere, vt ponunt Theologi: vel ex neces fitate vt ponunt Philosophi. Illud enim non impedit pro positum nostrum, quia sufficit nobis quod agens naturale eodem modo sit causa secundae vnionis sicut primae, & tantum infallibiliter concludit argumentum, nec dicimus quod cor pus sit causa istius vnionis nec anima sicut isti arguunt: sed agens quod reparat vt dicunt eandem formam corporit organici.

Ad rationes eorum respondendum est. Ad primam quod agente & materia feu subiecto manentibus eisdem fecundum numerum oportet effectum esse eundem secundum numerum. Dicendum, quod non est verum, quia si vnitas agentis & materiae fiue subiecti sufficit ad vnitatem effectus: tunc sequeretur quod eadem numero circulatio coeli quae fuit heri esset hodie & cras & sic semper, quia idem numero coelum manet & eadem numero intelligentia mouem: hoc autem est absurdum, ipsi etiam sibiipsis contradicunt, quia in alio dicunt, quod si in aliquo instanti appropinquaret ignis generaret hunc ignem, & si in alio instanti appropinquaret ignis alius eidem ligno generasset illum eundem ignem numero: ergo secundum eos diuersitas agentium secundum numerum non causat diuersitatem effectus numeralem: quare nec identitas identitatem: igitur supposito eodem subiecto & eodem agente secundum numerum non necesse est effectum esse eundem secundum numerum. Quod autem dicit Phil. in. 8. Meta. quod diuersitas effectus est ex diuersitate agentis & materiae: intelligendum estde diuersitate specifica, ficue Phil. exemplificat de arca & de lecto, quae fiunt ex ligno propteraliam formam existentem in mente artificis quae mouet ad vtrunque: vnde pluralitas materialis effectum, non cadit sub illa regola.

Ad argumentum dicendum, quod vnitas & entitas effectus existentis in tribus signis temporis dependet per se a suo conseruante, & ab actione per quam conseruatur quae actio interrumpitur si effectus sit in secundo signo, & non in prima vel econuerso: actio autem interrupta & maxime naturalis non potest per naturam eadem numero redire, quare nec terminus actionis. Alij tamen dicunt contra hoc, quod non oportet si motus vel actio non sit eadem numero, quod terminus non sit idem numero, quia duo motus differentes secundum speciem, vt motus circularis & motus rectus possunt esse ad eundem locum numero, vt patet ex. 7. Phy. Item Augu. 3. de Trin. c. 9. dicit quod generatio vnica & aequiuoca possunt ad idem terminari. Aliqua enim sunt quae possunt generari ex putrefactione & nihilominus ex propagatio ne. Item in proposito resurrectio & propagatio naturalis ad idem numero terminantur: & tamen sunt dsuerse actiones differentes secundum speciem, & ideo non sequit numeratio vel actio non est vna, ergo non est vna forma.

Ad primum istorum responsum fuit prius, & similiter ad tertium quod non est simile de actionibus quarum quaelibet roducit terminum actionis vt sit: & de actionibus quarum neutra vel saltem altera non producit termitum actionit vt sit, sed vt sit in hoc, uel aliud in ipso: pluralitas etiam primarum actionum necessario ponit pluralitatem terminorum: non autem pluralitas secunda quarum suut duo motus locales. scilicet generatio & resurrectio.

Ad secundum dicendum, quod non fuit intentio Augustini, quod productum pet propagationem & postea corruptum possit idem numero reparari per putrefactionem vel econuerso: nec propagatio & putrefactio poscit concurrere ad idem numero producendum, ita quod per quamlibet actionem producat totum, quae sunt impossibilia, sed voluit dicere quod aliqua sunt quae secundum suam speciem possunt per propagationem produci vel per putrefactionem quod non esset contra propositum nostrum.

Quantum ad tertium de veritate praemissorum. Primo, ad authoritatem Philosophi non valet responsio aliorum, quia aut ipsi intelligunt quod est possibile per naturam, sed nunquam contingit vel raro, aut ipsi intelligunt quod frequenter vel semper contingit. si secundo modo manl festum est contra intentionem Philosophi, quia si illud contingit: semper. scilicet idem numero reparari: ergo est necesse & non solum possibile, quia sempiterna sunt necessaria. si autem contingit frequenter & raro oppositum: tunc Philosophus debuit dicere magis qui redeunt quam quod non redeunt? quia quod est raro & per accidens non cadit sob arte, sed illud quod frequenter est ponendum a Physico. si autem intelligit primo modo. squod est possibile: sed rato vel nunquam contingit, falsum est, quia virtutes naturales agunt vt frequenter vel vt semper. si ergo virtus naturae est ad idem numero reparandum ergo vel frequenter vel semper idem numero reparat: & si cum natura agit de necessitate naturae illud quod potest quantum & quando potest: per consequens natura coelestis quae superioribus agit, vt semper quandocumque in superioribus ageret semper idem nu mero ageret. Et sic eadem erit numero circulatio hodie quae heri, etiam si fuisset interrupta quod omnes dicunt etiam Deo esse impossibile: & eadem eclipsis numero setoper redibit, & illuminatio aeris & stellarum semper eadem numero redibit ex quo natura illuminantis & illuminabilis hoc potest. Ratlo quam postea tangit in quaestione tertia replicabitur. Processum autem primae opinionis bene destruit cui potest addi, quod sequeretur fi organizatio posset eadem numero fieri per naturam quod & per consequens resurrectio fieret per naturam, sicut generatio ho minis, quia possibile est quod illo instantl quo erit resurrectio gencralis, foetus in ventre matris virtute naturae sit vltimate dispositus: & tunc redibit eadem anima numero si fuit eadem materia numero, quod est possibile quando menstruum ex carnibus humanis vel ex embryone fuit: runc enim nihil minus faceret homo ad resurrectionem quam nunc ad generationem. Tertium non valet, quia sicut sol generat ho miuem aequiuoce licet nobiliorem se, sic & anima faceret: & sicut forma nutriri facit se in materia alimenti immediate, secundum eum qui dicit potentiam non differre ab essentia, non obstante quod agens & forma non coincidunt, quia illud iutelligitur quod Idem non facit seipsum osse simpliciter cum prius non esset: non autem quin forma praeexistens possit se conicare corpori cui prius se non conicabat.

Ad primam rationem eorum de agente & patiente, non videtur valere de identitate & diuersitate, quia si diuersa agentia producunt vnum effectum non propter hoc sequitur econuerso quod vnum plura & diuersa, quia enim in diuinis Pater & Filius spirant vnum: sed non propter hoc Filius duos: nec in creaturis videmus necesse cum ad vnum efsectum concurrant quatuor causae, quod quaelibet earum faciat plures effectus, imo necesse est contrarium. solutio autem alla licet sit bene ad mentem Philosophi, tamen a simili potest argui, quod sicut diuersitas specifica effectus nunquam est nisi ex diuersitate agentis vel patientis specifica: sic nec naturalis nisi ex numerali propter quod potest dici, quod idem manens idem & eodem modo se habens specie idem facit specie, siue illud esse specificum sit secundum substantiam, vel secundum accidens absolutum vel relatum, quod tamen concurrit necessario ad agendum sicut idem approrimatum agit, non approximatum non agit, cum agere & non agere differant plus quam genere, inter agens tum & patiens non est differentia in his: nisi in habitudine propinquitatis & distantiae. Et similiter quia approximare nunc & prius non est idem numero sicut nec motus localis cuius est terminus, ita nec effectus eius nunc & prius est idem numero. secus autem quia in Deo vbi nulla est variatio per hoc quod causat nunc & prius.

Ad secundam rationem de tribus signis, non valet solutio sua, vt dicetur in sequenti quaestione. sed dicendum, quod existentia hodierna vt sit eandem cum ante hesterna dependet ab hesterna, non simpliciter nec respectu Dei, sed secundum quid & respectu creaturae, quae creatura conseruandozum heri & cessando conseruare heri, si hodie reicipit conseruare, non eodem modo se habet nunc sicut prius, mutata de otio in actum, quia omne genus creatum referi realiter ad passum quod Deo non conuenit: imo si propter hoc creatora agit aliud nunc quam prius necessario, quia aliter se habet nunc quam prius & non eodem modo per oppositum semper se habens nunc sicut prius: si de necessitate naturae egerunt semper egerunt eundem effectum quem prius, nisi effectum repugnarunt stare sicut motui, vel quia agit vt vult, facit hoc qum vult, & non quando non vult.

Ad authoritatem non valet responsio per illud quod dictum est primo, qa diceret aliquis quod sicut duae generationes aequiuoci non necessario terminantur ad effectum aequiuocum, sed vni uocum: vt vnus per putrefactionem generatus seminando alium generat vtique suae speciei ex soemella: simili modo per putrefactionem generata, quando autem masculus & foemel la sunt vnius speciei genitum est eis vniuocum: quamuis aequiuoce cum eis genitum, sicut Adam & Eua aliter producti genuerunt filios eiudem rationis. Quod autem ab equo & asino generetur burdo vel mulus est, quia coeunt cum soemellis alterius specici: vnde aliter duae generationes numero differentes terminant ad genita differentia numero. sed quia ista ratio concluderet, quod nec Deus posset hoc, dicendum quod per naturam possunt duae generationes terminari ad idem productum, quando terminus per primam est produ- ctus: & per secundam non productus, sed conicatus: sicut generatio & nutritio ad idem. quando vero per vtrumq, terminus producitur per naturam sunt duo producta, sicut & duae productiones: sed respectu Dei non oportet qui potest multipli xare media ad vnum extremum. Nec obstat de generatione vninoca, quia diceret aliquis quod illae generationes sunt vni uocae extrinsecae. Equus enim creatus & generatus sunt vnius rationis. Et per consequens generatio & creatio secundum quod intrinsece consideratae: quia speciem accipiut a termino ad quem: sed extrinsoce prout diciem vni uoca quae est ab agente vui ronis, & aequi uoeeae quae ab alio sunt aequiuoco, sic enim & omnis generatio in qua concurrit agent naturale vni uersale & particulare eiusdem rationis habet rationem aequoce & vniuoce ex trinsece: nam intrinsete est vna per essentium.

sed scienalum est contra primum rationem superius positam, quod non sequie est idem numeto agens & materiat ergo: idem effectus, quia fi ideo homo per canda viam vadat & redeat, non ost propter hoc eadeitio; nec eadem ambulatio, quia valet habere nouam mercodo & iu ste. similiter si dicat, ambulatio non est res manens sed sur cessina, dicendum quod motus ita est effectus sicut res permanens: vnde si ad vnitatem agentis & materiae sequit vnitas effectus, ita tenebit in motu sicut in re permanente.

Praeterea si quis eandem pemna in eandem tabulae rescribat literam dele tam, vel in eandem cera numero, non propter hoc est eadem litera nec figura numero quae prius.

Praeterea idem agens puta sol gonera uit non coagente agente particularimisi sor t continente, puta vermex in teria, noc propter hoc resuscitauit eundem vermem numero: sic etiam si vxor autriretur carnibus solis fdiorum suorum coguita a patre eorum regeneraret eosdem numero, quia agens idem numero: quipsius, Deus, homo, sol, idem patiens eadem materia n i moro menstruum, quod est falsum. ideo &c.

Ad rationes principales dicunt quidam ad primam, quod negatio praecedens productionem rei & sequens sant eiusdem rationis quantum est de na tura negationis, & secundum hoc noutes impedit productionem rei: sed sequens negatio non quatenus negatio solum, sed quatenus interr ompens entitatem vei pexistentis facit quod pro ductio sequens non est eadem cum praecedente, propter quod nec res producta potest esse cadent hoc autem non facit negutio praeco dens.

sed ista solutio non xalet, quia concluderet quod nec Deus posset idem numero reparare & contra solutionem suam est, quia negatio praecedens tollit omnem entitatem rei: non autem est plus entitatem rei interrumpere ad tpraes aliquod praecedens & ad tps supponere, quae ipsam ad omne tpraes praecedens negaret quanto enim aliquid plus distat abentitate tanto minus potest fieri en: vnde si non obstante quod res nunquam habuit esse eadem numero potest produci, multo magis si semel habuit: dum tamen hoc ei non repugnet, nec agenti, igitur quando talisest quod non potest pluries sumi, sed tantum semel: tunc similiter res illa potest fieri tantum semel non pluries, vt motus, quia fieri terminai ad esse cui repugnat pluries, vel saepius esse & fieri. Idem est quando repugnat pluries agenti vt creaturae. Nam sicut alicui creaturae repngnat pluries agere vnum effectum spe cie vt corruptibili, quae fatigat, & tandem deficit sicut ani malia cessant generare, sic repugnat toti creaturae cundem effectum numero saepius agere: quia omnis creatura aliter se habet postquam egit quam ante: vnde non potest agere sicut ante in omnibus & per omnia etiam si alias non sit ex parte effectus repugnantia. Nec est dicendum, quod non sit defest ex parte effectus nec agentis, sed ipsius actionis, quia vbi est actio simplex sine motu & mutatione nihil ei repugnat, nisi quod repugnant principio, vel termino: motui autem & mutationi aliquid repugnat ex se, quod neutri extremo repugnat, vt simultas vel aliquid huiusmodi.

Ad secundum dicunt illi idem per interemptionem minoris, quia permanentia rei non est posterion cius vnitate: imo vuro magis est prior, quia permanen- tia non est nisi entitas rei. Rem enim permanere non est aliud quam rem esse, & rem tantum permanere tantum esse. sic ergo entitas est aliquo modo prior vnitas: quia vnitas super entitatem addit indiuisionem, sic permanentia quae est eadem cum entitate est prior vnitate: & ideo variatio permanentiae variat vnitatem.

sed hoc non videt bene dictum. scilicet quod permanentia proprie dicta sit prior vnitate: quia posterius nunquam est sine priori: est autem instans temporis habens vnitatem: vnde & dicitur indiuisibile: non tamen habet permanentiam, nec dicitur permanens aut stans sicut nunc aeui, aut aeternitatis sed dicitur nunc fluens, & diuidunt successiua contra permanentia: vnde motus habet vnitatem qui non habet ermanentiam, prout permanentia dicit durationem simul existento. Item nunc temporis habet vnitatem & non permanentiam prout dicit durationem veram quae non est in instanti: sicut enim punctus non est quantitas nec momentum motus, sed terminus, sic nunc non est duratio, sed terminus durationis: vnde quae solo instanti durant, esse vnum habent, & esse permanens non habent.

Dicendum est ergo ad argumentum, licet virtute diuina posfit prius manere variato posteriore: tum secundum naturam sem per necesse est variato posteriore variari prius: sicut mu tatio accidentium magis facta abiicit a substantia, & sic naturaliter variata rei permanentia licet posteriore: variatur vnitas, licet respectu Dei non sit semper necesse.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2