Quaestio 2
Quaestio 2
de generali confessione utrum deleat omnem culpam
QVAERITVR secundo de generali confessione vtrum deleat omnem culpam. Et videtur quod non, quia culpa non remittitur ni si per sacramentum, sed ista non est sacramentum, cum fiat aliquando non sacerdoti: sicut lacerdos contetur adiutori, qui non est etiam forte clericus sed laicus. ergo. &c.
Respondeo. hic sunt tria videnda. primo, de effectu generali confessionis quantum ad remissionem venialium, & meritum bonorum. 2. quantum ad remissionem mortalium. 3. de virtute confessionis quae debet esse in omni confessione tam generali quam speciali: tam sacra mentali quam non sacramentali.
Quantum ad primum sunt tres conclusiones. Prima quod confessio generalis est actus meritorius: quia virtutis charitate informatus: sed videtur non esse elicitus ab humilitate, sed a poenitentia: prout est virtus siue sacramentalis siue non, quamuis ad eam concurrat humilitas. Ad eandem enim virtutem pertinet actus interior elicitus: & actus exterior imperatus ei correspondem. Vnde cum interior contritio sit actus poenitentiae virtutis, siue sit contritio specialis, siue sit contritio generalis vt actus elicitus. & per consequens actus exterior confessionis imperatus siue generalis sit: siue specialis, siue sacramentalis siue non.
secunda conclusio est. quod confessio generalis valet ad remissionem peccatorum venialium quoad poenam: sed non sic delet omnem poenam sicut omnem culpam. sicut enim sola voluntate culpa committitur: sic sola voluntate quaten' culpa est deletur: sed praeter hoc poena alia debetur. Quod tamen dictum est, omnem culpam venialem deleri: intelligendum est, nisi retincatur actu vel habitu in asfe ctu confitentis. Valet autem ad remissionem quo ad poenam, & inquantum est sacramentalis: & inquantum non sacramentalis: cum per quemlibet actum charitate informatum ad hoc applicadum in remissionem huiusmodi poenae homo consequatur.
Tertia conclusio est: quod confessio generalis valet ad deletionem venialium, quo ad culpam, ex quo contra illa dirigitur. cum enim tali confessione sit contritio alias est ficta: si sola contritio generalis sufficit contra venialia, multo magiscontritio cum confessione. Nam cum nullum peccatum sine contritione deleatur: nunquam confessio generalis deleret sine contritione: quia nec specialis. Et quia non est ratio, quod deleat vnum & non aliud, ex quo non magis contra vnum quam contra aliud dirigitur: ideo quo ad culpam omnia de- let: & sic sequitur, quod saepe homo est sine omni culpa: tamen si minus requiritur ad dimissionem venialium quam mortalium: & ad dimissionem mortalium sufficit contritio & confessio specialis: non sequitur propter hoc, quodad dimissio nem venialium sufficiat generalis: sicut aliqui arguunt: quia aliter potest esse minus: quia. scilicet sufficit sola contritio specialis sine confessione quacunque : sed supposito, quod sufficiat contritio generalis: sequitur, quodmulto magis cum ea confessio generalis: quia non requiritur maior specificatio in confessione, quam in contritione cum aliquando contritio sine confesfione quacunque sufficiat. Videretur tamen alicui: quod sicut in quolibet veniali fuit specialis & distincta complacentia: sic ad delendum requireretur specialis & distincta displicentia: & hoc quo ad venialia ex consensu deliberato commissa. Alioquin non sic reordinatur voluntas fuit deordinata: nec est tanta conuersio: quanta fuit auersio: quod tamen videtur necessarium: secundum illud Apostoli, sicut portanimus imaginem. &c. Et sicut exhibuistis membra vestra. &c. Et etiPaequalitas iustitiae videtur exigere, quod tantum sub trahatur voluntati de placentia, quantum sibi addidit: quod non est nisi toties & tantum specialiter & distincte sibi displiceat malum, quoties & quantum sibi placuit. Quod autem dicunt doctores generalem contritionem sufficere: intelligitur de peccatis venialibus subito & sine deliberatione commissis, vel quae consistunt in primis motibus sensualitatis contra quos vnus motus voluntatis deliberatiuus praeponderat. Confessio ergo generalis delet venialia, quo ad culpam. quia etiam sine sacramento venialis culpa remittitur: & sic per confessionem generalem non sacramentalem: & multo magis per sacramentalem, sed cum oporteat peccata displicere, sicut placuerunt: vel formalitervel saltem virtualiter: cum homo abundet multitudine venialium raro est, quod vnquam possit habere vnum actum displicentiae: qui aequipolleat ex se tot complacentijs particularibus: vt sic vna contritione deleatur omnis culpa venialis: nisi forte ex adiunctione sacramenti in tantum valor augeatur, vt quando communicat vel confitetur de peccatis venialibus in generali sacramentaliter.
secundus articulus estvidere, quomodo confessio generalis valet ad re missionem peccatorum mortalium. Circa quam sunt tres conclusiones pricipales, & quarta corollaria.
Prima conclusio est, quod ad remissionem mortalium quo ad poenam valet confessio gnalis, siue sacramentalis fiue non sacramentalis. vnde expendit, quod in generali confessione quam homo facit, intendat confiteri non solum de venialibus: sed etiam de mortalibus, de quibus est alias confessus & absolut: in quibus tantum valet confessio generalis quantum in venialibus: quia ita parum sunt de necessitate confessionis sicut venialia: &per consequens nec de necessitate confessionis specialis. Magis autem expedit homini hic satisfacere de mortalibus, quam de venialibus: cum sicut vnum mortale non dimissum habeat in infinitum maiorem poenam quam omnia venialia. sic per consequens mortali dimisso debetur maior poena, quae innumeris venialibus dimissis: vnde magis expedit hic de mortali: quam de veniali satisfacere. si ergo confessio generalis delet mortalia quo ad poenam sacramentalis, & non sacramentalis, quando contritio praecessit. vt Tho. dicit: salua tamen distinctione, vtrum sint oblita totaliter aut in speciali, vt homo faciat quod in se est, & ipsam etiam negligentiam confiteatur, quia periculum est ne sit mortalis
seda conclusio est: quod confessio generalis valet ad dimissionem culpae mortalis oblitae: quando homo discussit conscientiam suam vt debuit. Tunc enim virtute confessionis specialis dimittuntur dicta & scita: virtute autem generalis oblita: sed tunc oportet quod sit sacralis: quia per non sacramentalem non potest remit tivnquam culpa mortalis, etiam oblita: quia sicut nihil remittit originale nisi sacramentum baptismi susceptum facto vel voto: sic nihil mortale actuale: nisi sacramentum poenitentiae prout suscipitur facto uel voto. Delet ergo culpam mortalem oblitam si attritio praecessit: quia vi clauium mutatur attritio in contritio nem, per quam dimittitur culpa mortalis spetialiter confessa: &per consequens mortalis oblita: cum remissio mortalium sit connexa. Et hoc est vi generalis confessionis: quia materia absolutionis non sunt nisi peccata confessa, vel in speciali vel in generali.
Tertia conclusio est, iuxta illud quod modo dictum est. quia est casus in quovi generalis sacramentalis confessionis remittitur culpa mortalis, scita etiam & non oblita: vt quando homo confessus fuit fictus illa fictione qua impeditur fructus, non tamen tenetur confiteri nisi ipraeam fictionem. si ergo postea atteratur de ipsa fictione, & non conteratur confitendo de ipsa fictione in speciali, & de peccatis tunc confessis in speciali: in generali nunc confitetur: mutatur vi clauium attritio in contritionem: & post absolutio vi istius incipit habere effectum: ita quod per hanc generalem confessionem culpa mortalis non remissa remittitur. Quod ergo homo nescit vtrum vnquam fecerit vnam perfectam confessionem, expedit quod in confessione sacramentali prius quaedam specialiter enumerata, seqtur generalis clausula quae oia alia compraehendat, de oibus alijs venialibus & mortalibus confessis alias & non confessis: & sic absolutio seꝗtur: & sic valebit ad deletionem poenae mortalium & venialium, & ad deletionem culpae etiam mortalis oblitae vel ent scitae: quam tamen nonte nebatur alias in speciali iterum confiteri. Et quando diciturabsoluo te a dictis & oblitis, itelligitur a dictis in speciali & in generali: & ab oblitis & non in speciali dictis: tamen in generali: quia a nullomodo dictis non potest absolui ab homine. Vnde etiam quia talis confessio valet ad deletionem venialium non oblitorum nec dictorum in speciali, sed tantum in generali: melius dicitur ab omnibus peccatis simpliciter: quia omnia sunt dicta vel in speciali vel in generali. Ex quo intendit fic. quod dicere a dictis & oblitis. Ex quo apparet conclusio quarta. scilicet quod est minus debita forma, quae communiter seruatur in absoluendo: cum dicitur absoluo te a peccatis tuis dictis & oblitis: quia si est iste sensus absoluo te a dictis in speciali & in generali, & ab oblitis etiam non dictis nec in generali nec in speciali: error est: ua forma absolutionis non se extendit vltra propriam materiam confessionis. vum peccatam non confessa nec in gfali nec in speciali non sunt materia ab solutionis, quae est sacim. si autem sit sensus: absoluo te a dictis in speciali, & ab oblitis dictis in generali. ergo non absoluitur ab aliquo peccato scito: nec quo ad culpam: nec quo ad poenam quod est contra intentionem confitentis, qui in illa generali confessione intendit includere non solum oblita, sed etiam scitatde quibus tamen non tenetur confiteri in speciali: nec etiam forte in genrali. sicut sunt venialia & mortalia semel confessa, de quibus non vult confiteri in speciali: quia teneret per totum diem: & tamen vniversale de omnibus absolui: vt de poena omnibus debita aliquid diminuatur, & ipsa culpa si nondum est deleta. & ideo est melior forma. Absoluo te ab omnibus peccatis de quibus consessos es, vel in generali vel in speciali, vel de quibus intendis de hoc tamen plenius dicetur in distinctione proxima.
Prima est, quod siue sit confessio sacramentalis, sine non sacralis, siue iudicialis, siue alia: quod homo nunquamᷓ debet mentiri. Et siue causa humllitatis, siue hypocrisis deliberatiue mentiri in iudicio confessionis, cum habeat annexam irreuerentiam ad sacim, & quandam blasphemiam videtur mortale.
secunda conclusio est. quod si aliꝗu per ignorantiam iuris diuini non confiteatur illud, de quo credit non esse mortale cum sit: vel quod non teneatur confiteri: cum tamen teneatur: non excusatur quin tanquam fictus non consequatur effectum sacramenti, sicut & ille qui non sufficienter discussit conscientiam suam: tamen cum etiam per peccatum veniale homo saepe perdat effectum sacramenti: non oportet quod omnis fictio quae impedit hunc effectum sit mortalis, nec per consequens quod sit necessarium eam confiteri.
Tertia conclusio est. quod si quis de fictione vel alio peccato habeat conscientiam, quod sit mortale, tenetur confiteri etiam si non haberet determinatam conscientia, sed dubitantem an sit mortale, eo ipso tenetur confiteri: quia conscientla erronea ligat: alias exponeret se discrimini: non tamen debet dicere esse mortale illud, de quo dubitat: sed relinquere pondus & stateram iudicio sacerdotis librantis. si etiam dubitat vtrum consenserit vel non: confiteatur sicut dubitans, non sicut certus: alias mentitur.
Quarta conclusio est. quod si quis mentitur in confessione quae per tormenta exquiritur, innocentem falso accusando, quia in alterius perniciem mentitur, non excusatur a mortali: licet a tanto excusetur, quia mendacium perniciosum est mortale, sicut nec illi qui metu tormentorum negauerunt fidem. Qui autem contra se confitetur in tormentis, se fecisse quae non fecit: licet inquantum se diffamat, videtur perniciosum: tamen inquantum se a tormento liberat, videtur officiosum: & sic dubium est an sit mortale, quia plus debet diligerevi tam quam famam, tamen quia laedit astantes falsa pro veris affirmans, pernitiosum est.
Quinta conclusio est, quod si quis alios accusat fures & latrones, qui sunt incorrigibiles, & quotidie nouis furtis & latrocinijs rem publicam laedunt, bene facit, quia iste est casus in quo potest occultus peccator denunciari, quando. scilicet correctio non separatur & peccatum est communitati nociuum. si autem socium de cuius correctione iam sibi constat proderet, peccaret, nisi in casu vbi. scilicet speciali iuris ordine seruato, de illo nominatim vt testis interrogaretur: tunc enim tenetur dicere veritatem.
Ad argumentum dicendum, quod culpa venialis & poena venialis & mortalis bene remittitur aliter quam persa cramentum, & sic potest remitti per confessionem generalem, quae non est pars sacramenti, sed quia confessio generalis quandoque est sacramentum, quandoque est pars eius. tunc non solum poena aut culpa venialis remittitur, sed mortalis, dum tamen oblita vel etiam scita, dum tamen non necessaria confiteri specialiter, quia. sallas confessa: licet non remissa vt dictum est.
On this page