Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

utrum plures sacerdotes possint eandem hostiam consecrare

QVAESTIO QVARTA. De consecratione a pluribus sacerdotibus possibili.

Thom. 3. q. 8z, arti. 1.

QVARTO Quaeritur, vtrum plures sacerdotes possint eandem hostiam consecrare. Et videtur, quod non: quia non possunt idem mobile simul moueri pluribus motibus eiusdem rationis: sicut secundum eandem partem non potest vnum calefactibile simul calefieri pluribus calefactionibus: sed si pluries vnam hostiam consecrarent, vnum consecrabile consecraretur pluribus consecrationibus: quia essent plures formae. ergo &c.

CONTRA: quia non minus possunt plura agentia super vnum passiuum, quae vnum super plura, sed vnus consecrat plures, vt communiter curati, vt in paschate ergo &c.

RESPONDEO, circa istam quaestionem sunt duo videnda. Primo, an plures possint consecrare vnam hostiam particulariter. secundo, an totaliter. CIRCA primum sunt tres opiniones, Prima, quod nullo modo, siue signent partes, siue non propter duas rationes. Primo, quia substantia non habet partes nisi per quantitatem: & si hostia posita inter duos ignes, vel mures hinc inde diuisim cor rumpatur: hoc est per partes quantitatis, quae simul corrumpunt. sed in consecratione substantia non quantitas conuertitur. ergo hoc non potest fieri a diuersis per partes diuersas. secundo, quia vnum non fit multa nisi per diuisionem quantitatis, sed hic non est diuisio quantitatis ergo substantia panis, quae erat vna, remanet vna. ergo non potest recipere duas consecrationes: sicut nec vna materia duas generationes, vel corruptiones simul.

sed contra istam opinionem est: quia licet diuisio requirat quantitatem quo ad principium, non tamen quo ad terminum: sicut corruptio requirit ens pro termino a quo, non protermino ad quem. Non enim Deus potest diuidere non quantum, sed bene potest diuidere quantum in non quantum: imo in non entia: quia diuidendo potest annullare, vel vtranque partem, vel alteram. Et quando natura resoluit mixtum in quatuor elementa: licet distinctio generatorum sit propter diuisionem quantitatis manentis: tamen diuisio corrupti, puta quod huius pars conuertatur in elementum istud, illa in illud, non est propter quantitatem, quae maneat, sed propter illam, quae corrumpitur. Quia enim inuenit quantum illud, quod corrumpitur ideo potest diuisim corrumpere. Quia autem corrumpit cum substantia quantitatem, hoc est, quia aliter non potest attingere substantiam. Deus igitur, qui potest immediate attinge re substantiam non quidem per diuisionem partium, quae non sunt: sed per multiplicationem potest conuertere substantiam: prout stat sub hac parte. non prout sub illa. Et similiter quando sine corruptione quantitatis albedo, vel qualitas alia in vna parte corrumpit, non potest dici, quod pars sit corrupta, & pars incorrupta: cum non sit ibi pars nisi in quantitate. Vnde contradictio est dicere, quod substantia, vel qualitas non habens particularitatem, nisi illam, quae est quantitas, & illa non tacta dicatur substantia, vel qualitas partita, siue in partes manentes, siue non manentes.

Nec valet prima ratio, quae adducebatur: quia licet substantia non habeat partialitatem formalem, nisi quantitatem: tamen inquantum substantia panis stat formaliter sub ista parte quantitatis, ipsa est distincta situ a substantia, quae stat sub alia parte. Vnde cum prius attingatur a conuertente, & separante, quam desinat esse formaliter quanta: videt, quod hoc sufficit ad hoc, quod non possit particulariter conuerti. Posset enim Deus retenta integra quantitate annullare substantiam: prout stat sub ista parte, & retinere, prout stat sub alia. Et pari ratione potest conuertere.

Ad secundum potest dici, quod vnum potest fieri multa sine diuisione vnius quantitatis in duas: cum illa multa habeant quantitates distinctas: sicut de substantia vnius ignis manente quantitate, vel annullata, & non distincta posset facere duas aquas, & de vno mixto corrupto non diuiso possunt generari quatuor elementa. Quia si natura potest facere quantitate corrupta non diuisa, Deus posset hoc facere quantitate seruata integra.

solutio autem, qua dicunt, quod diuisio in partes manentes non est sine diuisione quantitatis, sed in partes non manentes, sic non valet: quia nihil diuidit realiter, nec in manentia, nec in non manentia, nisi quantum. Et non potest de illo fieri conuersio, de quo non potest fieri generatio. Vnde si de substantia panis quantitate non diuisa non potest fieri generatio, sic quod aliquid de substantia maneat sub prima quantitate, & aliquid sub noua, pari ratione, nec conuersio.

Vnde dicendum est, quod non est proprie diuiso. Nam vnum lignum quandiu est, quantum potest diuidi in duo ligna, & illud idem separata quantitate posset fieri duo ligna per generationem non per diuisionem. Et sic est hic, quia licet quantitas corporis conuersi maneat integra: est tamen diuisa a quantitate corporis Christi, in quod est conuersa. Vnde substantia panis, prout stat sub vna parte suae quantitatis conuertetur in illud quantum, quod est corpus Christi. Et ipsa cadem prout stabit sub alia parte quantitatis sub eadem remanebit.

Praeterea, secundum quod illi dicunt ad oppositum eadem est ratio de substantia, & qualitate quo ad extentionem. Vnde cum ad sensum apparcat, quod adhibito igne ad aquam ex vna parte, ex illa parte corrumpitur frigi ditas per calorem, & manet adhuc in parte opposita quantitate aquae non diuisa, nec corrupta in parte, nec iu toto: sic Deus potest substantiam pro parte conuertere, & pro parte non, quantitate non diuisa, nec corrupta, nec conuersa. si dicat, ergo est alia pars substantiae aperte quantitatis, non sequit: quia non proprie dicit, quod pars substantiae conuertat, & pars maneat. sed vna & eadem substantia secundum, quod substat vni parti quantitatis conuertitur, & secundum quod substat alij, manet. sed in his, quae sunt actu di stiacta, sicut sunt duo ligna diuisa, bene est verum, quodhal alietatem, & diuersitatem aliam a diuerfitate quantitatis: quia illa partialitas non est essentialiter quantitas, sed est per quam titatem, sicut per causam in fieri: & sine qua non. vnde quando quantum lignum diuiditur, duae sunt multiplicationes, sed vna est diuisio: ita quod quantitas quidem diuidit, & multiplicatur: sed substantia quidem per se formaliter, & essentialiter multiplicatur, sed non diuiditur, nisi quia est subiectum eius, quod diuidit.

secunda opinio est, quod non signando partem, non possunt, & hoc propter incertitudinem intentionis. Et dato quod in generali diceret quilibet, quod intenderet medietatem consecrare, si non signaret, qua medietatem intenderet, consecrare, sed solum in generali intendit de medietate in quacumque sit illa non de tota, quod patet, quia qua ratione talis sacerdos consecrat hanc medietatem: puta, quae est a dextris: eadem ratione illam, quae a sinistri quia sua intentio non est magis de hac, quam de illa: sed est absolute de medietate, quia indifferenter se habent ad hanc, & ad illam: igitur aut aequaliter vtranque consecrat, aut neutram. Non vtranque, quia tunc consecraret totam, quod non potest esse, cum non intendat nisi medietatem consecrare. ergo neutram consecrat, quod est propter defectum intentionis de materia consecranda. sed si fiat signatio de parte consecranda, vel sensu, vel imaginatione, sic dicunt, quod possunt, quia omnia, quae requiruntur ad sacramentum, sunt ibi scilicet materia, fori & ministri intentio. Est tamen valde difficile intelligere, quomodo sensus inter parter continuas, quae habent vnum terminum communem, possit distincte signare vnam partem, nihil accipiendo de altera. Verum est, quod in hostia, in qua sunt ligneae, & circulus, potest signare faciliter, quod ipse vult consecrare illud, quod est infra circulum exclusiue, & nihil aliud, & econuerso, & sic erit facile. Et tunc pars continua consecrat.

Tertia opinio est, quod si sensu non signet dum tamen intellectu signet, idem sequitur: puta si de hostia plana intendat consecrare solam medietatem, quae est ex parte sua, & non aliam, vel aliud huiusmodi. Cum enim caecus possit conficere, & videns hostias superpositas aliis, quas non vi det, nihil facit signatio, nec demonstratio ad sensum: dum tamen sit in praesentia, quia concurrunt ibi materia cum qualibet pars panis, & vini sit panis, & vinum: & forma, & intentio determinata secundu intellectum, & si non secundum sensum: cum intentio fit actus partis intellectiue non sensiriue. Et quamuis alias determinatio intellectus fit secundum determinationem sensus: hic tamen non oportet, quod sit signatio certae partis secundum sensum: quia non per visum cum caecus possit conficere, nec per tactum: quia sine tactu etiam manchus consecrare potest, nec per imaginationem, aut alium sensum: quia indiuisibile secundum quod huiusmodi non est senfu perceptibile. Illud autem, quod pars continui ab alia distinguit, secundum quod huiusmodi est omnino indiuisibile, sicut linea, quae secundum latitudinem est indiuisibilis, secundum quod vnam partem superficici diuidit ab alia. vnde &c. Quod autem dicit magnitudo esse vnum de sensibilibus communibus: verum est inquantum magnitudo est diuisibilis non inquantum indiuisibilis. Vnde sufficit signatiosecundum intellectum: quia intellectus huiusmodi partem indiuisibilem apprehendere potest, quod non potest sensus. ideo &c.

CIRCA secundum. scilicet an plures consecrent eandem hostiam totam, est duplex modus dicendi, vnus, quod consecrans: dato quod non simul proferant: sed vnus post alium: quorum ratio est, quia sacerdos cum ordinatur, constituit in gradu eorum, qui in coena acceperunt hanc potestatem Christo coenanti concoenauerunt. ideo noui ordinati secundum consuetudinem quarundam ecclesiarum episcopo celebranti concelebrant. Nec per hoc iteratur consecratio super eandem materiam: quia licet diuersis temporibus proferant verba: tamen sicut dicit Inn. Tertius intentio debet ferri ad idem instans consecrationis: forte ad illud, in quod consecrat episcopus. sed haec opinio a qui- quibusdam videtur reprobari: quia dicunt, quod licet apostoli Christo concoenarunt: non tamen est certum, quod celebrauerint. Et imo noui ordinati episcopo communicanti, communicare debent, sed non concelebrare. Et haec est fere consuetu do in omnibus ecclesiis.

Et qui dicunt, quod consuetudo est in aliquibus, quod concelebrant dicendum, quod bene est consuetudo quod episcopo incipiente canonem missae, qui ordinam tur, incipiunt, & perficiunt totum cum eo exceptis verbis consecrationis, quae non dicunt. Et super illis specialiter instruuntur. Et cum in illis verbis consistat consecratio, constat quod non consecrent cum episcopo. Quia si alicubi sit consuetudo, quod dicunt verba consecrationis: potius debet dici corruptela, vel abusus, quam consuetudo. Cuius ratio est, quia quando aliquid est omissum de pertinentibus ad ordinationem alicuius, illud debet suppleri, antequam ille exequat officium sui ordinis: sed ordinatio sacerdotum non em completa, quando fit conse tratio in missa: imo restant quaedam facienda. scilicet manuum impositio cum praescripta forma verborum: Accipite, inquit, spiritumsanctum. ergo irrationabile est, quod sacerdotes simul cum episcopo sint concelebrantes: cum nondum completa sit ordinatio eorum.

Et quod dicunt, quod vnus post alium potest conscerare pro eo, quod ad instans idem consecrationis fertur intentio corum valde est difficile intelligere: quia intentio non facit, qui verba habeant suam efficaciam, antequam proferantur, vel postquam prolata sunt. Alioquin effectus consecrationis posset anticipari, vel differri secundum voluntatem sacerdotis: ita quod proferens verba consecrationis in mane intendens, quod habeant effectum suum non tunc, sed circa tertiam: consecraret circa tertiam virtute verborum praecedentium: quod non videtur. ergo verba consecrationis habent effectum suum in primo instati, quo prolata sunt. si ergo non omnes simul verba consecrationis proferant, qui primus profert, totum consecrat: & sequentes nihil faciunt: sed solum verba consecrationis iterant super materiam consecrantis.

Ideo est alius modus. scilicet qui plures sacerdotes possunt eandem hostiam consecrare: dum tamen verba consecrationis simul proferant, alias non: sed primo proferens totum facit, alij nihil, quod probatur sic. Concurrentibus omnibus, quae sunt de necessitate sacramenti, vere perficitur sacramentum: sed quando sacerdos profert verba consecrationis, tunc concurrunt omnia, quae sunt de necessitate sacramenti. ergo vere consecrat. sed qua ratione iste consecrat, eadem ratione & ille, qui simul profert verba, & simili intentione. Nec sunt duae consecrationes, sed vna: quia virtus diuina potest secundum suum beneplacitum aliquid vnum facere per ministerium vnius, vel plurium.

Sed quicquid sit, de hoc tamen reprobatio primae opinionis non valet. Vnde quando dicit, quod non consecrauerunt apostoli, verum dicit: sed tamen communicauerunt carni, & sanguini, & dictum est eis: Hoc facite in meam commemoratio nem. In cuius representatione, & communicant, & concelebrant: qnia dictum esteis: Hoc facite in meam commemorationem. sed bene verum est, quod istud nullam habet necessitatem: quia magis representaret, quod tunc sactum fuit, si tantum brdinarentur, & communicarentur: non autem concelebrarent, sicut tunc de apostolis factum est, quam si plures. Nec Tho. in ducit hoc pro causa necessaria: quia tunc ecclesiae hoc facientes peccarent: quia debent se conformare Christo in dispensatione sacramentorum: nisi quo ad ea, in quibus est contraria ratio in Christo, & in nobis, sicut in celebrando post coenam.

Et quod dicit non esse consuetudine magis credendum est Innocentio, quae sibi: qui boc dicit docens dirigere intentionem in dicendo verba. Dicit etiam Innocentius de officio missae parte. 3. c. 9. Consueuerunt presbyteri cardinales Romanum circunstare Pontificem, & cum eo pariter celebrare. Cumqueconsummatum est sacrificium de manu eius communionem accipere: significantes apostolos, qui cum Domino pariter descumbentes de manu eius excharistiam acceperunt. sed in hoc est verum dicit, quod si residuum canonis diceretur, & sola verba formae omitterentur, nihil consecrarent: sicut de cathecismo, & exorcismo, & aliis respectu formae baptismi.

Et quod dicit, quod est corruptela: quia non debei exequi quousq, sua ordinatione sit completa, est dicendum, quod respectu ritus exequi non debet: sed in casu, & dispensatiue de consuetudine ecclesiae, quam Romana ecclesia scit, & dissimulat. Imo & Innocentius Papa approbat, quod ex quo characterem sacerdotalem recepit, etiam si nihil aliud adderet, conficere potest, & debet in casu ab ecclesia concesso. Et sicut celebratur missa in consummatione consecrationis ecclefiae, & consummatur dedicatio in celebratione, & terminationemissae, sic & hic consuetudo ecclesiae excusat: & quando mos erat, crimen non erat. Vnde & si non dicat nisi verba consecrationis, excusatur, si talis est mos illius ecclesiae a Romana ecclesia scitus, & non reprobatus.

Et quod post ea dicit, quod impossibile est plures consecrare, si in diuersis temporibus verba proferant sine dubio difficile est: quia vt dicit, intentio consecrationis non potest anticipare, vel retardare effectum verborum: quin in vltimo instanti habeant effectum, vel nunquamá·“.

sed dicendum, quod omnia, quae sunt de essentia alicuius effectus, oportet simul concurrere: sed cum principale agens in sacramentis sit virtus diuina, quae ex voluntate agit, sic sufficit, ac verum sacramentumea, quae aliquid agunt concurrere, sicut Deus vult. Quia ergo ecclesia regitur spiritusancto, supponimus consuetudines abecclesia approbatas esse conformes Dei voluntati. Quia igitur omnes simul consecrantes intentionem suam ordinant ad horam prolationis principalis, sed aliqui prius, aliqui posterius proferant: tunc tum est effectus ex diuina ordinatione: quamuis alias secundum cursum communem intentio non posset anticipare, nec retardare. Hoc tamen est verum, quod primus, qui verba profert, non consecrat ante alios, si hoc non intendat. Vnde si homo proferat verba consecrationis in tentione non consecrandi nihil consecrat. ergo si proferas intentione, non tunc consecrandi, tunc non consecrat. sed vbi est virtus, quae postea consecratur. Potest dici, quod virtus subiectiue manet in aere subiecto vocis, quae transit Dei virtute eam conseruante, quousque omnia sint completa. Item sicut spiritussanctus in primitiua ecclesia diuersas formas baptismi ordinauit propter diuersas causas sic ordinare potuit diuersas formas in talibus ecclesiis, vbi sunt tales ritus, sicut aliter consecrant, Graeci aliter. nos. In illo igitur ritu, quo plures concelebrant, cum vltimus compleuerit, omnes habent effectum suum: ita quod tandiu manet in aere virtus praecedens, quousque veniat virtus sequens: non ex intentione dicentis solum: sed ex virtute Dei virtutem illam pro ducentis, & conseruantis. Certum est enim, quod hic oportet ali quid de communi cursu mutari. scilicet quod verba habeant effectum, vel postquam prolata sunt quantum ad illos, qui prius complent, vel antequam sint prolata quantum ad illos, qui postea proferunt: nisi omniu intentio referatur ad instans, quo vltimus profert. si autem non omnes consecrant, sed tantum vnus non esset dicendum, quod solus ille consecret, qui prius verba profert, cum hoc non intendat, sed vel espicopus, vel vltimus, nisi diceret, quod quilibet intendit consecrare verba sua dicendo, vel complendo, sed non intendit ea complere, nisi simul cum episcopo, vel cum vltimo: tunc verisimile est, quod dicit, quod solus, qui primo fecit, confecit.

Verum quia ipse dicit, quod si virtus consecrandi sit inhaerens subiectiue verbis impossibile est, quod plures simul consecrent, etiam si simul verba proferant, & compleant: quia ab agentibus naturalibus fimul concurrentibus non procedit effectus, nisi intentior: dicendum, quod licet intentio sit voluntaria, & actio sacramentorum necessaria: sicut si duo voluntarie applicarent ignem, qui necessario conbureret: tamen si vel pas fiuum non esset natum suscipere plus ab vno, quam a duobus, vel effectus non esset intensibilis, vt dictum fuit supra dist. 3. de duobus vnum baptizantibus nihilominus a duobus sequeretur idem effectus, qui ab vno. Non enim plus ab vno, quam ab alio, cum sit aequalis ratio, nec a neutro, cum quodlibet sit sufficienter approximatum, & dispositum, nec vnum impedit, sed iuuat aliud. Et ita est in proposito. Vnde ab vtroque erit consecratio: non tamen maior, nec minor, quam ab vno. Et probo per rationem suam: quia concurrentibus necessariis adsacramentum, sequitur sacramentum, sed hic sunt omnia necessaria respectu vtriusque agentis, & materia, & forma, & intentio, & agens. ergo &c.

Et quod dicit, quod si sit virtus diuina assistens: tunc ipsa potest per vnum & plures, sicut sibi placet: dicendum, quod hoc est bene verum, sed tunc non debet distingui, vtrum simul, an successiue proferant: quia sicut potest agere indifferenter cum vno, & pluribus, ita cum pluribus simul, quia semper, & non simul: sunt causa, sinc qua non. Posset enim Deus ordinare, quod non fieret conuersio, nisi duo, vel tres proferrent verba vnus post alium.

Ad illud, quod in contrarium obiicit, dicendum, quod etiam si virtus est in sacramentis, adhuc possunt ad vnum effectum concurrere multa agentia, quorum quod libet facit totum. Et quandoque cum Deo, vel agente vniuersali concurrit particulare agens, non est dicere, quod effectus diuidatur in duas partes, vel tres, quarum quilibet sit ab vna causa, sed totum ab omnibus. In agentibus quidem per se ordinatis, hoc est necesse. sed in aliis agentibus non necessario fit per plura, quod potest fieri pervnum. Potest tamen fieri per accidens, vt dictum est.

Ad secundum dicendum, quod sicut in operibus gratiae vnum, & idem

opus meritorium totum est a diuersis. scilicet Deo, & libero arbitrio, quorum vnum sufficeret. scilicet Deus. Et quicquid sit de hoc in operibus naturae contingit hoc, vt si calefactibili summe disposito ad summum gradum caloris essent appofita aequaliter hinc, & inde duo calefactiua aequalia, quorum quodlibet per se sufficeret, ab vtroque fieret vnicus gradus, qui restat, nec plus, nec minus, quam ab vno solo. sed hoc esset per accidens, & non necessario. Et sic in proposito.

Argumenta facta ad principale, non cogunt, quia non sequitur, si vnus potest multas hostias consecrare simul, vel successiue, quod propter hoc econuerso plures simul vel successiue possint consecrare vnam: quia homo habet multos filios, non multos patres, & vnum mobile non mouetur simul diuersis motibus eiusdem generis, nec vno a pluribus perfectis, nisi per accidens, vt dictum est.

Nec cogit secundum, vbi sciendum, quod licet plures actiones immediate non possunt habere simul vnicum terminum, quia plures dealbationes simul existentes non sunt ad vnam albedinem: tamen plures remotae possent habere vnum terminum. Vnde in casu, qui proponebatur, est vnica consecratio, culus terminus intrinsecus, & immediatus est conuersio, & corporis Christi praesentia, sed plures actiones tantae. scilicet prolationes verborum, quot sunt proferentes, & verba lata, quae possent dici consecrationes, eo modo, quo alteratio dicit generatio, & multae alterationes concurrut ad vnam corruptionem, & generationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4