Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

an confessio possit fieri alieno sacerdoti, de licentia proprii sacerdotis

QVAESTIO QVARTA. De confessione alieno sacerdoti facienda.

1Do. 4ar7. q.3. ar.3. ꝗ. 5.

QVAERITVR quarto an confessio possit fieri alieno sacerdoti, de licentia proprij sacerdotis: Et videtur quod non: quia proprius sacerdos est curatus, sed multi dicunt, quod ipse non potest aduocare vicatium nisi de licentia opi expressa vel interpretatiua. ergo. &et In contrarium est decre. Ois vtriusquesexus. a Respondeo: circa hanc quaestionem, primo videndum est quis sit proprius sacerdos, qui potest committere audientiam confessionum. secundo supposito quod solus ordinarius sit huiusmodi, videndum est quis sit ordinarius. Tertio du effectu commissionis.

Quantum ad primum sunt tres conclusiones. Prima, quod omnis proprius sacerdos qui lure ordinario potest audire confessiones, potest hoc ipsum alterlcommittere: quia licet causam meri imperij, qui eam habet iure ordinario, non possit alteri committere, nisi quando absentare se habet. ff. de off.eius cui mandata est iuris. l. i. tamen non solum modica peccata sed quaecunque grauissima, quae quis iure ort nario potest audire, potest alij committere, sicut & absolutionem a leui iniectione. de offi. ordi. c. vlt. vbi dicitur, q quibus ex officio competit absoluere ab iniectione, possunt hoc alijs committere, quando sibi videbitur expedire. vocat autem ex officio, quando iure ordinario:: quod patet ex rubrica.

secunda conclusio est. quod qui est proprius sacerdor solum ex commissione, nunquam potest audientiam com mittere, etiam in illo casu vbi inforo exteriori potest sub delegare, puta quando est datus ad vniuersitatem causarum. ff. quis & a quo appel. l. 2. sicut officialis vel quicunquealius delegatus: quia dubium est de officiali vtrum sit ordinarius, potest vnam de illis committere. Et similiter delegatus principis potest subdelegare. C. de iudicijs. l. A iudice. 6. a principe. sed qui habet confessiones audire tantum ex commissione, siue sit ad vniuersitatem causarum, sicut episcopus dat alicui potestatem suam per totam dicces. extri de of. or. Inter caetera. vbi dicitur, quod episcopus debet viros idoneos mittere ad praedicandum, cum auctoritate confessiones audiendi, isti inquam non possunt nec vnius confessionis audientiam delegare: similiter si Papa alicui committat, quod possit confessiones audire, si potest ille alteri committere. Et sic intelligitur de offi. deleg. c. vlt. vbi inter alia quae delegatus non potest subdelegare, numeratur poenitentias iniungere.

Tertia conclusio est de signo & exemplo secundae conclusionis: quod apparet: quia legatus eo quod est ordinarius habet suos poenitentarios: sicut in exterioribus datiu dices delegatos: quia ipse est ordiuarius in vtroqueforo, sed summus poenitentiarius est etiam ordinarius, sed tantum in spiritu alibus. Vnde habet poenitentiarios suos, & dat licentiam eligendi confessores: sed simplices poenitentiarij Pape, quamuis sint de legati Papae: qui solus ponit eos non summus poenitentarius: & quamuis sint ad vniuersitatem confessionum totius mundi, non tamen sibi ipsi possunt assumere coadiutores: nec dant licentiam eligendi confessorem.

Circa secundum quis est ordinarius: sunt septem conclusiones. Prima conclusio est, quod quicumque per electionem habet curam animarum est ordinarius, & per consequens potest sententiare quemlibet suae curae alteri confiteri.

secunda conclusio est, quod ordinarius quicumque ex officio sibi annexo hoc habet: licet non sit per electionem. Tertia conclusio est, quod qui vicem curati gerit per legem vel consuetudinem, sicut prior qui viuente abbate erat delegatus non potens subdelegare, eo mortuo vel amoto vices eius in omnibus obtinens: est quasi ordinarius quantum ad hoc. C. de eo qui vicem. l. 2.

Quarta conclusio est in speciali: qui archidia- conus licent sitludex ordinarius de consuetudine, tamen non in foro conscientie: etium si sacerdos, quia hoc accidit suae potestati, vnde si potest audiret hoc est ex commissione & sic non praes subdelegare.

Quinta conclusio est de archipresbytero ciuitatis de quo iura loquuntur, quia videtur quod sit ordinarius: sicut si esset vna praebenda sacerdotalis: cui ex offitio esset annexum officium audiendi confessiones illorum de dicec. extra ciuitatem, & multo magis si de ciuitate. sed fi poenitentarius non habet officium ex sua praebenda: sed solum ex conmissione viuae vocis episcopi, qui reuocat quando vult, quia iudicium soluitur vetante eo qui iudicare iussit: talis est delegat: licet ad vniuersitatem causarum.

sexta conclusio est, quod decanus ruralis qui & archipresbyter vocat, si iste decana tus sit annexus alicui curae speciali: repusatur ordinarius in parochijs sui decanatus post episcopum supra curatos etiam videtur esse ordinarius curatorum, & sic curati de licentia eius non solum episcopi possunt confiteri. si autem epraes vel archidiaconus confers illum decanatum modo huic curato, modo illit videi delegatio, & hoc resoectu casuum communium. Nam respectu casuum epalium tam de curato quae de decano, quibus ex spidi gratia conmittit absoluere, de illis videt distineuendi, an sint retenti de iure vel de consuetudine, & tunc in illis de se nullum ius habet inforidr epo. Vnde cuicunqueillos committit, po testate delegata absoluit. si autem ipse illos casus sibi reti nuit generaliter ab alijs amouens, sed quibusdam curatis aut decanis illos committens videtur ordinarie de illis casibus cognoscere. sed si postquam ab dibus amouisset, postea fingulariter aliqulbus eficoderet, videretur mera delegatio-

septima conclusio corollaria est, quod quando ordinarius contra exemptos in haeresi procedit, quamuis sint exempti ab homine non a iure, dicitur in auctoritate Pape quasi delegat hoc facere de haereticis. Ad abolendam. in fi. quamuis diceces. pudent in hoc facto: se iure ordinario procedere. Circa tertium de effectu commissionis sunt septem conclufiones.

Prima: quino: sunt effectus commissionis. Vnde primus effectus commissionis & delegationis est, quod potest commissarius absoluere licentia alterius minime requisita indifferenter, siue sit superior siue inferior. sic ci curatus si est ordinarius, potest committere audientiam confessionum sine licentia epraei, sicut econuerso: quia omnis iurisdictio ordinaria potest alteri committi ab eo qui habet eam in solidum, siue assensu conparis: licet secus sit iti ea quae habetur in coni.

Vbi sciendum, quod quando potestas iurisdictionis est apud plures vna, & non apud quemlibet in solidum, tunc non potest quilibet per se eam committere sine consensu aliorum: sed quod omnes tangit ab omnibus debet approbari: vt si capitulum vacunte sede gerat vices episcopi in tpalibus, nullus de capitulo etiam decanus sine alijs praet ponere officialem: sed capitulum de cosensu maioris partis. Quod autem iurisdictio perfecte & insolidum residet apud quemlibet, ita quod vnus sine alio potest per seipsum de causa cognoscere, tunc vnus sine alio potest cui vult committere: etiam minor sine maiore, & multomagis econuerso. sicut epraes ponit officialem sine archidiacono, & econuerso. Nunc aut potestas absoluendi a peccatis vna & eadem potest esse apud plures, vt sunt vnum: sicut penes capitulum, sede vacante: quando habet potestatem eius in spiritualibus: dico quantum ad commissionem, non quantum ad executionem: quia confessio facienda est soli. Vnde totum capitulum non vnus canonicu ponet poenitentiarium. sed potestas absoluendi quae est apud curatum, Papam, epraem, non est vna, sed quilibet potest per se audire: & per consequens per se sine consensu alterius committere. Vnde vicarius curati sine licentia episcopi potest audire confessio nes, & multomagis econuerso. De hoc autem extat bullata declaratio clemem. Alex. post cuius bullationem nullus Parisijs dixit contrarium: quia disputare de principali iudicio non oportet, & iniuriam facit iudicio reuerendissimae synodi, qui semel diffinita retractare praesumit. Vnde quidam magister determinaturus contrarium, audita declaratione hac dimisit.

Ad idem est declaratio Benedicti per constitutionem quae incipit. Inter cunctas. Vbi dicit, quod fratres electi auctoritate apostolica, possunt confessiones audire absque licentia dicecesanorum & inferiorum.

Ad idem est extra de priuilegijs. c. In his quae ad culpam. Vbi Papa repraehendit illos, qui priuilegium concessum a Papa fratribus, de celebrando vbicunque cum altari portatili, interpretabantur quod praeter affensum praelatorum fratres hoc non possent. Tunc enim intelligentia Papae nihil eis valeret: cum sine ea solo assensu praelatorum idem possent. Et ideo vt indulgentia eis aliquid valeat declarat Papa, quod sine praelatorum licentia possunt celebrare: ita quod ex dicta intelligentia videantur aliquam gratiam consecuti. Ita & in proposito dicendum, quod habentes auctoritatem superiorum, possunt audire sine licentia inferiorum. Aliter ex concessione superioris nullam essent gratiam consecuti: cum sine illa possent audire de li eencla inferiorum. Et per hoc potest responderi ad decretalem in eo ti. Pastoralis: quae videtur esse ad oppositum. Ibi em̃ dicitur, quod religiosi quibus est a Papa concessum, quod Ecclesias suas possunt in alios vsus conuertere, decedentibus personis earum, nisi plus exprimatur: non punt intrare possessionem epo inconsulto: quia per indulgentiam istam non intelligitur iuri epali derogari. Ita & in proposito, per concessionem factam in superiore confessiones audiendi, non est derogatum inferiori: imo eo inconsulto non debet suus parochianus audiri. Et dicendum, quod non est simile, quia ibi indu lgentia Pape habet gratiam, & effectum que ad proprietatem: licet in possesaionem non debeat intrare sine episcopi assensu: qui solus assensus non daret eis ius illud. sed in proposito aliter est, vt dictum est.

Per idem potest responderi ad id quod habetur de Iudeis, quae sit laudabile, vbi Papa concedit epraeo eunti ad praedicandum paganis, quod quicunque clerici vel religiosi sibi voluerit adhaerere, quod possunt cum eo praedicare. sed ibidem dicitur requisita & habita praela torum suorum licentia. Ibi enim praelatorum licentia fine auctoritate Papae non sufficiebat, ad praedicandum extra diceces. eorum paganis: sed requiritur auctoritas Papae cuius dicece. est tota terra. Ex alia parte licentia praedicandi data a Papa inferiori, non eximit eum a suo superiori, sine cuius licentia non debet peregrinari de iure coni. Et est bonum argumentum, quod religiosus non debet audire confessio nem. nec praedicare sine licentia sui abbatis vel prioris, quantumcunque habet potestatem ab epo vel Papa. sed econ uerso sine licentia praelati inferioris illorum, quibus praedicat & quorum confessiones audit hoc potest facere. Et ista est secunda solutio bona.

Nec obstat, quod debet agnoscere vultum, pecoris sui, nec poterit reddere rationem de pecoribus sibi commissis: quia dico quod multo melius quam de auditis a se vel suo vicario. Nam vultum exteriorem ita potest intueri, & agnoscere sicut prius, & corrigere fraterna cor rectione, & paterna admonitione, sicut prius: & quantum ad exteriorem vultum attinet, non minus honeste viuunt qui confitentur fratribus quam qui curatis. secundo quantum ad interiorem melius, quia de interiori vultu parochianorum nui se respuerunt, & sine licentia sui vicarij, Papae, vel episcopi elegerunt: non habent reddere rationem: quia per eos non stetit, quo minus eos audirent & instruerent, sed per superiorem qui coadiutores eis dedit. Et per parochianum qui eos elegit: sicut si dominus mandat pastori, vt admittat extraneum ad custodiam ouium. ouas ipse sibi elegit, & quae eum sen noluerunt: & fecerit, ab illorum custodia absolutus est pastor, & tenetur ille qui suscipit. sed si curatus dedit licentiam parochiano ad libitum confessorem eligend i, imputatur ei qui ouem permisit errare libere, si praecipitium elegerit, nisi forte esset talis persona, quae discreta & bona appareret. si etiam nominauit sibi indiscretum vel minus bonum, aut minus bonum vicarium sibi instituit, quod qui parum diligenti socio rem suam custodiendam commisit, suae facilitati imputare debet. Institu. quibus modis re contrahitur ob. 6. penul & de societate. 6. vlti. similiter de eo qui sibi cofessus est, si plagis sauciati nesciunt vinum & oleum infundere: imperitia culpae annumeranda est. Et sicut medico casus facilitatis imputari non debet, sic sibi imputat si omisit aliquid de contingentibus. si ergo parochianus petit licentiam alteri confitendi indeterminate: non det, nisi sit verisimileque petens non eligeret nisi aeque bonum vel meliorem. si autem nominet sibi aliquem: de quo verisimile est, quod sit aeque bonus vel melior ad confessionem audienda, non neget: quia forte habet peccatum quod erubescit confiteri, & prius moreretur sine confestione. si vero apparet, quod non est aeque bonus, aut per famam aut per visum suae personae: aut per conuersationem personarum sibi confitentium: quae minus religiose conuersantur: tunc simpliciter debet negare, innotescendo quod ille non potest absoluere, & dicere quod est paratus audire, vel vnum de vicarijs dare, vel extraneum dum ta mem idoneum. si autem ille petitus est diffamantus & habet potestatem superioris non est prohibendum simpliciter: quia iudex malus ordinarius vel delegatus non perdit iurisdictionem suam, sed debet dicere petenti, non expedit tibi quod vadas ad illum: nec ibis de voluntate mea, nec de licentia: licet non possim te prohibere: quia potestatem habet a maio re. sum autem paratus te audire vel alium vicarium dare. Et hoc modo soluitur illud dictum, quod non potest esse pastoris excusatio: si lupus oues comedit, & pastor nescit: verum est quando pastor scire debet & potest. Et licet aliquis debeat semper reputare alium meliorem se simpliciter, non tamen quantum ad omnia, puta quantum ad officium hoc vel illud. Iterum suspitiones nos habere possumus: non ad iudicandum proximum: sed ad nobis cauendum: vt videre canes, videre malos operarios. si video pauperem non iudicabo furem: tamen ne forte sit fur custodiam rem meam ab ipso, sic est in proposito. Tamem nisi contrarium appareat, plus debet hoc praesumere de his quoPapa vel epa per totam dicece. praeficit, quae de se qui ad vnam paruam parochiam deputatur.

sciendum autem, quod in ab solutione poenitentiali principaliter consideratur potestas ordinis: secundario potestas iurisdictionis. Vnde siue detur confessori licentia audiendi: siue confitenti licentia confitendi, vel confessorem eligendi, sufficit quia tunc quasi cedit alijs ius suum. Et hunc modum tradit consilium. Omnis vtriusquesexus. secus autem est in foro exteriori, vbi tantum consideratur potestas iurisdictionis. Vnde si epraesdaret licentiam clerico litigandi coram quocunque vellet, & eligeres priuatum, non propter hoc haberet ille iurisdicttionem, sed solum remittit ius suum, in quo sine eius consensu non potest prorogare iurisdictionem alterius in se. Vnde hoc facto est liber sicut laicus. Priuatorum autem consensus iudicem non facis illum, qui nulli praeest iurisdictioni: licet possit facere arbitrium. secundus effectus huius commissionis & delegationis est, quod commissarius potest audire contra prohibitionem alterius praelati: in quo est differentia inter superiorem & inferiorem. Nam inferior contra inhibitionem superioris non potest alij committere, sicut nec per seipsum audire, cum ita possit eum suspendere ab audientia per alium, sicut per seipsum: econuerso autem contra inhibitionem inferioris superior potest committere: quia sicut eo inuito potest per se audire: ita & committere. similiter si essent duo curati de pari: & vtriquein solidum vnus contra inhibitionem alterius potest audire & committere: quia par in parem non habet imperium. ff. de arbi. l. Nam & magistratus. Vtrum autem praelatus pos sit inhibere, ne sine licentia sua subditus confiteatur alte ri: dicendum quod non, nisi ille praelatus qui non habet superiorem: quia nullus potest imponere legem superiori, sed bene econuerso: imo etiam si Papa faceret hanc prohibitionem, esset intolerabilis error expressus: quod de toto mundo omnes haberentad ipsum recurrere de omnibus. Vnde inferior qui prohibet, ne subditus confiteatur cuicunquesine licentia sua: debet excipere nisi superiori, vel eius vicario: alias temere agit: nisi loqueretur talibus, qui bene sciunt, quod non intendit vel non potest prohibere subditum: qui confiteatur si vult superlori vel vicario superioris: sicut in religionibus prior conuentualis inhibet, ne quis confiteatur de tali peccato sine licentia sua: certum est omnibus, quod non intendit quin possit quilibet confiteri prouinciali, & magistro ordinis, & eorum vicarijs: quod si prohiberet, spueremus sibi in faciem. Et multo magis superior qui non potest dare licentiam alteri confitendi: cum sit vicarius hominis, quandiu prior viuit. si inhiberet ne quis sine licentia sua confiteretur alteri, derideretur. sed priore amoto vel mortuo, vices eius gerit per constitutiones. Vnde reputatur ordinarius. Vnde sic prohibentes faciunt contra declarationem Papae. Inter cunctas: quod est haereticum: ex quo est semel declaratum: sicut de notionibus. &c. Vnde curatus sic prohibens debet excipere epm: legatum, Papam, summum poenitentiarium & archiepiscopum, dum visitat, & habentes ab eis potestatem. Epraes vero praedictos: nisi seipsum. Et sic oportet quod quilibet excipiat su os superiores. Vbi sciendum est, quod ante constitutionem. Inter cunctas, fratres auctoritate eporum poterant audire confessiones religiosorum, contra inhibitionem abbatum & abbatissa rum, si erant non exemptae, vel auctoritate Papae si erant exemptae: sicut enim non potest prohibere abbas vel abbatissa monacho vel moniali confiteri Papae, vel epo, sic nec eius vicario. sed per illam constitutionem fratres prohibentur audi re religiosorum confessiones, contra illorum statuta vel inhibitione superiorum.

Tertius effectus est, quod tenetur curatus Eucharistiam ministrare: & alia sacramenta, ex quo dicit se confessum illi, qui potuit eum absoluere.

sed videtur absurdum, quod teneatur dare Eucharistiam ei, cuius ignorat conscientiam. sic enim vteretur claue dispensandi, omissa claue discernendi, admittendo forte indignum.

Et repellendo dignum. sed dico quod non, sed cum aeque bona & secura conscientia: imo tutiori potest eum communicare, qui confessus est fine licentia sua habenti potestatem: sicut illi qui confessus est de licentia sua vel sibi: quia vicarius curati non reuelat sibi confessionem. Vnde equaliter scit conscientiam confessi vicario epitsicut confessi vicario suo. Item plus prae sumitur de co, qui factus est epraes per prouisionem Papae, quae per electionem canonicorum: quia sacrilegij instar est, dubitare vtrum dignus fit quem elegerit Imperator. Vnde curatus debet praesumere, quod melius est confessus qui confessus ei, quem Papa vel epraes elegit confessorem per totum mundum, vel dicece. prouidendo de ipso suis subditis: cum epraes non debeat hoc committere, nisi viris potentibus in opere & sermone. de offi. ordi. Inter caetera, quam qui confessus est illi, quem elegit ipse proprio arbitrio de licentia generali curati. Item magis praesumitur de idoneitate eius quem superior praelatus praeficit, quae quem inferior. Vnde lex Iulia ambitus cessat in vrbe, in qua omnes praebendas vacantes confert Petrus, qui pecuniam simonis abiecit. sed Giezi donum petijt, quod magister repulit. Vnde curatus magis debet reputare bene confessum parochianum suum, qui est confessus poenitentiario epi, quae vicario suo proprio. Et hoc verum est quando constat quod est confessus. sed dicit Tho. quod debet sibi credere. Hostiem. autem quod imo oportet probare. sed ea quae domi fiunt, non possunt probari nisi per eos qui domi sunt. Confessio vero fit a solo soli. Et si testes vocarentur: non tamen possent testificari de confessione: quia forte loco confessionis confabulabantur. Vnde si esset persona minus fide digna, oporteret quod confessor testificaretur: sed plus non requiritur: si autem fide digna, credendum esset sibi de confessione sicut de peccatis. si militer qum confitendo dicit: due non habeo quod ego sciam mor talia: nec placet mihi de venialibus confiteri: peto Eucharistiam, potest sibi dare Eucharistiam bona conscientia: imo tenetur. Ergo a simili, quando dicit domine non habeo mortale de quo non sim confessus potenti absoluere: & tanto plus quanto credibilius est hoc quam illud: vnde aeque vel tutius potest communicare confessum, sine licentia sua habenti potestatem episcopi, sicut confessum sibi vel alteri de licentia sua speciali vel generali: nominatim vel indistincte. Et vtrumquedeclaratum est per constituta. Inter cunctas: quod. scilicet confesso huiusmodi tenetur curatus dare sacramenta, & ei credere: nisi in duobus casibus s. quando est excommunicatus, vel notorius peccator. a1. Quartus effectus est, quod non tenetur eadem confiteri iterum: sicut in eandem decretali dicitur. Et licet quantum ad alia, puta quod te neatur credere vel ministrare sacramenta, videatur specia. le in fratribus: tamen quantum ad hoc quod non tenetur iterare est. ius commune: non obstante constitutione. Ois vtriusque sexus. Vnde in constitutis. inter cunctas sic dicitur. Nec confessi fratribus peccata illa, de quibui eis confessi sunt, & absoIuti poenitentes de illis sacerdotibus proprijs teneantur: sicut & alijs non tenentur iterum confiteri, non obstante generalis concilij constitutione: quae sano intellectu, ne sequatur quod per poenitentiam. dimissa peccata quis confiteri debeat: & quod liberat debitor adhuc ad soluendum remaneat obligatus, intelligenda est. De illis autem, intelligit, qui peccata sua alijs confiteri saluberrime neglexerunt.

Quintus effectus est: quod per hanc commissionem fit iudex, qui non erat. Cum enim ad absoluendum requiratur potestas ordinis, & iurisdictionis: licet ab habēte ordinem & iurisdictio nem, vel tantum iurisdictionem, possit haec audientia committi habenti ordinem, licet non habeat iurisdictionem: puta simplici sacerdonti non curato, sicut curato, non tum econuerso sacerdos non curatus potest hoc committere, vel curato vel sacer doti. Et ratio diuersitatis est, quia non aequaliter hae duae potestates transfunduntur. Habens enim ordinem sola commissione, non transfert ordinem: sed solum ordinando sacramentaliter, fiue sit iudex fiue non. sed iurisdictio ab habente eam ordinarie, sola commissione transfertur indifferenter priuato: qui nullam habebat: & ei qui habebat aliquam, sed non istam: vel respectu istius. Vnde. ff. de offi. eius cui mandata est iur. Et si praetor sit is cui mandata est iurisdictio, non tamen vice sua fungitur, sed illius qui mandauit: vnde omnino accidit quod sit praetor, ita & in proposito. Vnde qui potest eligere confessorem indifferenter, quicunq, sacerdotem potest accipere: nisi quod si est religiosus, cum sme suo superiore non habeat velle nec nolle, sine licentia sui superioris non debet audire, nisi auctoritate superioris specialiter, & nominatim sibi concedatur, qui vellet & posset eum in hoc eximere. sicut est Papa. si enim religiosus potest iure ordinario esse auditor confessionum saecularium: sicut quando fit curatus in parochia: multo magis ex commistione: cum hoc sit minoris dignitatis: & minus per hoc se immisceat saeculo, quamuis & haec sit eleemosyna spiritualis, & ad religionem pertinens. Quis autem religiosus auctoritate inferioris qui non potest eum eximere, non debeat confessiones audire sine licentia sui immediate, patet per simile de electione. c. si religiosus. vbi dicitur. Electio de se facta non potest, nec debet assentire sinc eius licentia. secus autem si per Papam esset de ipso nominatim prouisum. Quod autem dictum est, quod auctoritate Papae potest: videtur contra illa decre. de Iudeis. Quod sit laudabile.

sed dicendum, quod quando ro ligiosus sub generalitate incerta accipit auctoritatem Papae, requiritur de mente Papae assensus praelati, sicut fuit ibi quando Papa omnibus religiosis, qui vellent adhaerere illi prae dicanti paganis dabat, auctoritatem. sed quia merita non nouerat: ideo coexigit assensum praelatorum. Vbi autem Papa nominatim eligit religiosum ad aliquod officium, praesumitur industriam personae nosse. Vnde non requiritur al terius licentia, fiue pro inquisitione, siue pro praedicatione, siue audientia confessionum, siue pro praelatione, siue pro epatu, siue pro alio quocumque;.

sexta conclusio est, quod istos effectus non habet commissio in personis reprobatorum ordinum, de quibus dicitur de reli. do. c. i. li. 6. Personis autem praedictorum ordinum interdicimus quo ad extraneos officium praedicationis, sepulturam, & confessionum audientiam. Vnde quia nec praedicant, nec ad sepulturam recipiunt, mirum est quomodo confessiones audiunt, nisi forte dicatur, quod auctoritate episcopi, qui sicut potest absoluere a sententia iuris excommunicationis & suspensionis, & interdictum relaxare, vel amouere, vbi iuris conditor non retinuit: ita potest cum illis dispensa re absoluendo ab illa suspensione, vel amouendo interdictum quo ad certas personas, non minus quam ab vna tota ciuitate. Tamem cum manente causa maneat effectus, cum sit eis interdictum quandiu in illo statu manerent, audire: videtur epo esse indispensabile cum eis statu manente. Quicquid tamen epraes possit, inferior cpraeo non potest sententiam iuris relaxare, nisi sibi expresse committatur. Et sic de licentia simplicium curatorum sacramenti, non poterant nec possunt confessiones audire.

septima conclusio est, quod qui audit confessiones ex commissione non iure suo prodidit potestatem suam delegante mortuo vel amoto. Et idem forte est ipso excommunicato vel suspenso, nisi confessione iam inchoata: in qua audit ex tunc quasi iure suo: sic vt etiam perdit potestatem illo reuocante: quia soluitur iudicium, vetante illo qui iudicare iussit. Vnde sicut epo mortuo vel translato, officialis cessat in causis: sic debet cessare poenitentarius in confessionibus audiendis, nisi quod potest absoluere de peccatis iam audi tis. de off. dele. c. Gratum. &. c. Relatum: quia morte mandatoris expirat mandatum. similiter si dedit confessorem monialibus, expirat prans, nisi esset rector earum, cui ex officio quasi prioratus vel rectoriae esset audientia annexa. Et tunc esset quasi ordinarius.

Videret tamen, quod non similiter expiraret ptans delegati: delegante excommunicato vel suspenso, sicut mortuo vel amoto, quia i primo casu retinet delegans iuris dictionem, licet non vsum: in secundo autem neutrum. Ad hoc autem per delegat' vtai iurisdictione, requirit, delegans in delegando quidem habeat & iurisdictionem & vsum ei', quia delegare est vsus iurisdictionis. sed postquam delegauit, non requiritur quod habeat vsum, quia vsus eius nihil facit. ergo. &c.

sed posset dici probabiliter, quod si epraes non existens excommunicatus vel suspensus instituit officialem, & poenitentarium, & postea excommunicet, nihilominus vterque potest procedere in suo officio, quia vtit vice eius qui iurisdictionem habet, licet non vsum per se. si autem iam crat excommunicatus, officialis quidem nihil agit, quia institutio vel commissio non tenuit. Et sic intelligi potest de off. vica. c. i. q. vl. li. 6. De poenitentario autem videtur secus, quia etiam non sacerdos vel non consecratus, qui minus habet quam excommunicatus, committere praet, quia non est tam commissio quam promissio: quia iure suo sacerdos audit confessionem, & committens tantum est causa sine qua non, propter parochiarum diuisionem, & ecclesiae prohibitionem. quando autem committens morit vel amouet, non est differentia inter com missarium in foro poenitentiali & iudiciali, quia vtriusque ptans expirat, quantum ad negotia non cepta. sed nos habemus priuilegium, quod episcopis mortuis qui nobis potestatem suam commiserunt vel concesserunt, possumus illa vti vsque ad confirmationem successorum. Et multo magis secundum constitutionem nouam. Inter cunctas: si fratres vtantur auctoritate Papae facta praesentatione epo illo mortuo, possunt vti vsque ad confirmationem noui, cui est noua praesentatio facienda. similiter priuilegium habent inquisitores haereticae prauitatis a Papa positi, quod mortuo mandatore non expiret mandatum: etiam quo ad negotia non inchoata in iudicio, & nondum emersa: de haeret. c. Non aliqui. li. 6.

Ad argumentum dicendum, quod illa est opinio falsa, quia curatus est ordinarius, ideo potest vicarium ad libitum aduocare.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4